Page images
PDF
EPUB

DE RERUM NATURA LIBRI SEX

EX EDITIONE GILBERTI WAKEFIELDI

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITI.

VOLUMEN TERTIUM.

T

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1823.

CN

[blocks in formation]

NOTE VARIORUM

IN

T. LUCRETIUM CARUM.

LIBER IV.

DE RERUM NATURA LIB. IV.

1 Avia Pieridum] Hi 17. vss. jam sup. lib. 1. et a Lucretio positi sunt, et a nobis explicati. Quare illinc pete, si quid requiris. Atque iis quæ ibi diximus de 'solo,' hoc adde: Denique 'solum' idem valere interdum quod soleam, licet vel ex his verbis Plautinis intelligere, in Bacchid. 2. 3. 98. Etiam rogas, qui soccis habeat auro suppactum solum?' Lamb. Istos 25. vss. quibus attentum sibi Memmium suum, aut alium quemvis Lectorem reddere conatur vid. 1. 925. Creech.

2 Integros] Ter. Prol. Adel. Plautus hunc locum Reliquit integrum.' Creech.

7 Animos] Sic utraque editio Anglicana, et lib. 1. reliquæ animum hoc loco habebant, nulla reddita ratione. Pr.

Exsolvere] Vide sup. vs. 931. Gif. 9 Contingens cuncta lepore] Duo codices manuscripti habent, contingens cuncta liquore. Non probo. Quod autem Thraso scribit continguens, quasi a verbo tinguo : suo more insanit. Est enim a verbo tango. Nam significat Lucretius levem quendam contactum, non tincturam ad imas parteis permanantem: idque declarat idem verbum paullo post positum, Contingunt mellis dulci,' &c. et verbale tactu, pro quo mendose scribitur in quibusdam libris vulg. facto: mendosissime autem Zoilus tractu legendum putat. Sic Arnob. lib. 3. dixit: 'Quisquamne est hominum, rationis alicujus sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in Deorum corporibus nasci.' Lamb.

Lepore] Quidam Codd. liquore, imperite: 1.29. Quo magis æternum da dictis, Diva, leporem.' Creech.

17 Facto] Ita quidem sup. Sed hic in 4. lib. erat tactu. Forte tractu. Trahere,' ut orav Græce, sit epotare. Gif.

Tactu] Alii pro pacto contendunt, tractu, i. e. haustu, Gifanius. Non tanti. Creech.

24 Perspicis] Ita et lib. quidam; et sup. 1. 948. 1110. Gif.

25 Præsentis] Legitur alibi codicum persentis, hoc sensu: Volui carmine Pierio rationem exponere nostram dum perspicis omnem naturam rerum et dum persentis utilitatem quam affert philosophica tractatio. Nec hæreas in ultima verbi syllaba : s enim vim hanc habet ut quandoque reddat ancipitem, quandoque productam sed in 'sentis' ultima corripi non potest: quod patet in 'sentitis, ut 'dormis,'' dormitis,' is ultima producitur: quod in dormitis ' patet. Obiter carmen Propertianum emenda ex sec. lib. 5. 11. 'Me lædet si multa sibi dabit oscula mater: Me soror et cum qua dormis amica simul.' scribe dormit, i. e. Cynthia. Ordo sequentis versiculi pentametri: Et me lædet soror cum qua simul dormit amica Cynthia. Quasi velit innuere: Licet prætendantur sanguinis et cognationis, nedum affinitatis vincula: tamen si videro sororem Cynthiæ condormientem, suspicione pellicatus ebulliam, et acerbam diem propter zelum exigam. Sine commatica divisione legitur ille versiculus: 'me soror' et reliqua. Apud eundem Propertium est pro nobis exemplum illud ex sec. quoque lib. 24. 24. 'Non audis, et verba sinis me ludere: cum jam Flectant Icarii sidera tarda boves.' Pius. I. e. ante sentis. Sic autem habent quinque lib. manuscr.

« PreviousContinue »