Page images
PDF
EPUB

Ο Ρ Ε R Α Ο Μ Ν Ι Α

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS
BUCO. LIC0 N

L IB E R.

TITYRUS. ECLOGA I.
MELIBOEUS. TITYRUS.

MELIBOEUS.
Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena;
Nos patriae fines et dulcia linquimus arva.
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

TITYRUS.
O Meliboee, deus nobis haec otia fecit:
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. 10

MÉLIBOEUS. Non equidem invideo; miror magis: undique totis Usque adeo turbatur agris. Én, ipse capellas Protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corulos modo namque gemellos, Spem gregis, ah, silice in nuda connixa reliquit. 16 Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, De coelo tactas memini praedicere quercus. Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

TITYRUS. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi Stultus ego huic nostrae şimilem. quo saepe solemus 20 VIRGILINS,

1

[ocr errors]

25

Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
Noram; sic parvis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBO EUS.
Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

TITYRUS.
Libertas, quae sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquil.

30
Namque-fatebor enim-dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi;
Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. 35

MELIBOEUS.
Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere sua patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

TITYRUS.
Quid facerem? neque servitio me exire licebat, 40
Nec tam praesentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
,,Pascite ut ante boves, pueri; submittite tauros.“

MELIBOEUS.
Fortunate senex, ergo lua rura manebunt,
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua iunco.
Non insueta graves tentabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.

50
Fortunate senex, hic inter flumina nota
Et fontes sacros frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quae semper vicino ab limite sepes

45

55

60

65

Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras,
Nec tamen interea raucae, tira cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.
Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBOEUS.
At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En umquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum caespite culmen
Post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit,
Barbarus has segetes: en, quo discordia cives
Perduxit miseros; en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites !
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae!
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

TITYRUS.
Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles et pressi copia lactis,
Et iam summa procul villarum culmina fumant,
Maioresque cadunt altis de montibus unbrae.

70

75

80

A LEXIS. ECLOGA II. Formosum pastor Corydon ardebat Alexim, Delicias domini, nec, quid speraret, habebat; Tantum inter densas umbrosa cacumina fagos

« PreviousContinue »