Page images
PDF
EPUB

Non minus illa tamen revehi, quod moenia crescant,
Gaudeat et cineri patria est jucunda sepulto.

Ergo metu capiti Scylla est inimica paterno.
Tum coma Sidonio florens succiditur ostro.

Tum capitur Megara, et Divum responsa probantur.
Tum suspensa novo ritu de navibus altis,

[ocr errors]

385

proclivis sic comprehendebat sententiam: Tum longo quod jam captet succurrere amori, Non minus illa tamen. Ut quod sit pro, quamvis. Lenior forte medicina: Tam longo quod jam captat succurrere amori. Versus tamen vel sic enervis, etsi facile erat meliorem substituere. In Juntina editur: Quum longo quoniam. Ferrem, si daret codex: Quum, longo quanquam captat (f. cupit ah) succurrere amori, Non minus illa tamen ... Gaudeat ; ut jungatur: Quum gaudeat.-384. Non minus illa tamen revehi, quod moenia crescant, Gaudeat ; fœde corrupta. Pro revehi in vett. edd., etiam Ald., rauci, et crescat Ms. Basil. et Helmstad., ascripto cernat. In crescant nomen Cretæ latere facile assequare Carme ad Cretam, in qua nata, saltem educata, erat, sibi reditum dari non sine gaudio agnoscebat. Scaliger refinxit: Non minus illa tamen revehi quoque mania Cretes Gaudet. Sed dura sunt mania Cretes. Malim: Non minus illa tamen revehi se ad mania Gnossi Gaudeat. Heins. revehique ad mania Creta. Jo. Schrader. mania cressa.-385. et cineri patriæ est jucunda sepulto. Vett. edd. patriæ et, vel cineris patriæ est. Vetus edit. apud Loënsem 1. c. Gaudere et cineris patriæ læta esse sepulcro, quæ interpolationem manifeste produnt. Scaligeri correctione ne ipsi quidem monachi veteres sca briorem proferre potuissent. Gaudet: at ei cinis est patriæ jucunda sepultæ : ut esset huic placet ruina patriæ suæ. Utrique causa est, quod gaudeant: illi, quod iterum in Cretam reverti sperat: huic vero, quod de casu patriæ certa sit. Hoc vero Scylla non gaudebat. Itaque nec Heins. bene: et cinis est patria jucunda sepultæ. Barthium sensum verum tenuisse video, qui tamen legere maluit: Gaudeat : et cineri patria est jucunda sepulcro, h. anui illi jucundum est in patria sua cineri suo invenire sepulcrum. Sed veram lectionem invenire in promtu est, eamque mox in Aldina dudum vulgatam vidi: et cineri patria est jucunda sepulto. Ita et Ms. Helmst. legebat. Etiam cineri sepulto patria humus grata est. Si non vivere licet in patria, saltem, in ea humari ut contingat, in votis habemus.-386. Ergo metu capiti Scylla est inimica paterno. Iterum inepti monachi acumen ex margine illatum, sed valde obtusum. Metus saltem disertius erat exponendus. Barthius non male emendat: Ergo tum capiti. Puto tamen interpolatorem scripsisse: Ergo iterum c. Hoc idem Heins. conjicit.-387. Per tres versus diversa narrationis capita jejune satis per Tum junguntur. Saltem tertio: At suspensa. Omnino hic erat carminis locus, qui disertissime tractari debebat. cf. Ovid. Met. VIII, 81 sq. Pro succiditur vett. edd. ante Aldinam male succin

NOTE

383. 384. 385 Sententia esse debet: partim ut alumnæ amori succurrat, partim quod in patriam sic se redituram et saltem tumulum in solo patrio habituram esse videt.

387 sqq. Potiora narrationis capita tantum verbo attingit: vid. ad pr.

carm.

389 Mira Minois crudelitas, quod puellam navi alligat; cf. v. 416. 417 ; non adjicitur, an in prora, ubi parasemum erat: in quo forte fabulæ potest origo ac causa latere cum puella efficta esset, quæ suspensa per mare trahi videri posset; Tzetza ad Lycophr. 648. κρεμασθεῖσα τῆς πρώτ

Per mare cœruleum trahitur Niseia virgo.
Complures illam Nymphæ mirantur in undis;
Miratur pater Oceanus, et candida Tethys,
Et cupidas secum rapiens. Galatea sorores;
Illa etiam, junctis magnum quæ piscibus æquor
Et glauco bipedum curru metitur equorum,
Leucothee, parvusque Dea cum matre Palamon.
Illi etiam, alternas sortiti vivere luces,
Cara Jovis soboles, magnum Jovis incrementum,
'Tyndaridæ niveos mirantur virginis artus.

Has adeo voces, atque hæc lamenta per auras
Fluctibus in mediis questu volvebat inani,
Ad cœlum infelix ardentia lumina tollens,
Lumina: nam teneras arcebant vincula palmas.

390

395/

400

gitur; in qua et Tunc.-390. Niseia virgo. Sic scribendum: Nionts, Nionta. non Neseia conf. Heins. ad Ep. Sabini 1, 33.-391. illam. Heins. conj. Scyllam. Mox male vulgatum Thetis.-394. F. Illam etiam, scil. miratur. Sicque Ms. Basil. junctis quæ piscibus. pristibus haud dubie Heinsius et hic emendaret. Et ecce in schedis emendat.-396. Leucothoë male scriptum perpetuo librariorum lapsu in antiquioribus. Aldina et sequiores edd. Leucothea recte. cf. Munker. et Staver. ad Hygin, f. 2, quosque illi laudant. Vitium itaque in ed. Heins. et Burm. relictum correxi.-397. F. Illam etiam. Et sic jam Heins., moxque et niveos. alternas male vett. edd. ante Aldinam. Nota fabula de Dioscuris, summa arte tractata a Pindaro Nem. x. cf. supra Æn. vi, 121 Si fratrem Pollux alterna morte redemit. Per prolepsin Dioscuros in hac ætate memorari et, quia navigantibus adsunt, nunc memorari, facile intelligis.-398. Versus ex Eclog. Iv, 49 ab alia manu illatus.-402. 403. Ex

NOTE

pas TĤs èkelvou vnòs etc. In diversa abit Apollodor. III, 14, 8 Minos τὴν κύρην της πρύμνης τῶν ποδῶν ἐκδήσας, ὑποβρύχιον ἐποίησε. Etiam alios fabulam sic exponere, notavit Scaliger. Propert. 11, 17, 26 Pendet Cretea tracta puella rate: ubi cf. Intpp. Potuit et hoc subesse poëtæ, qui primus finxit, animo, quod Scylla ob tantum facinus digna erat, cui tellus pontusque negetur, ut verbis Nasonis utar. Alii poëtæ fabulam aliter tractavere. Navi ejectam in mare a Minoë, ad Scyllæum Argolidis promontorium delatam mortuam acceperat Pausan. 11, 34, p. 192. At Delph. et Var. Clas

[blocks in formation]

Virg.

5 C

Supprimite o paulum turbati flamina venti,

Dum queror; et Divos, quanquam nil testibus illis
Profeci, extrema moriens tamen alloquor hora.
Vos ego, vos adeo, venti, testabor, et auræ,
Vos, matutina si qui de gente venitis,
Cernitis: illa ego sum cognato sanguine vobis
Scylla; quod, ah, salva liceat te dicere Procne;
Illa ego sum Nisi pollentis filia quondam:
Certatim ex omni petiit quam Græcia regno,
Qua curvus terras amplectitur Hellespontus;
Illa ego sum, Minos, sacrato fœdere conjux
Dicta tibi: tamen hæc, et si non accipis, audis.

405

410

415

Æn. II, 405. 406. lumina tollens. Aldina tendens.—404. turbato ed. Ven. 1484. turbata o Ald. pr. Junt. et Norimb. Omninoque hæc erat vetus et vera lectio. turbati ƒ. Aldina. turbati o ƒ. alia vetus editio Barthio laudata. turbata flumina Ms. Helmst. Venti turbati sunt simpl. turbidi, concitati.—405. 406. Ex Ecl. vIII, 19. 20.-408. Vos matutina si qui de gente venitis, ut aves sint, in quas cognatione junctæ Procne et Philomela fuerant mutatæ: conf. sup. 199 sqq. Ita legitur ex Scaligeri emendatione. Vulgata lectio erat : Vos Numantina: sic jam vett. edd., etiam Ald., at Ven. de Tortis cum aliis : Vos o Mantina: promtum est in Mantinea hoc mutare, quod et Scaliger arripuit, sed mox iterum dimisit. Sane Arcadum ea urbs ut totam Peloponne sum designaret, satis esset insolens. Nec tamen altera Scaligeri lectio habet, in quo acquiescere possis. Doctius nomen latere, et quidem stirpis vel gentis Philomelæ et Procnes, non dubito. Itaque refingo: Vos, Pandionia si qui de gente venitis, per aërem volantes occurritis.-409. Spernitis? conj. Greene. --410. quod o salva vett. edd., etiam Aldina. salva liceat te dicere jam eadem Aldina dedit: aliæ edd. liceat tibi. Scaliger frustra refinxit: liceat mihi. Versus insititius.-414. Scylla ego sum Ms. Basil. Minus Loënsis l. c.-415. tamen hæc, etsi non accipis, audis. Igitur accipere esse debet admittere, probare. Sed usu probatum, ut sit auribus accipere, audire. Scaliger ex antiquis edd, reponit audi: tamen hæc audi, quanquam tibi non placent. Verum et hoc non minus jejunum. Heins. etsi non aspicis, audis. Totum versum a mala manu insertum arbitror, vitio priori versui semel illato, ut Illa ego sum Minos legeretur. Scriptum scilicet fuerat: Illa ego Minois sacrato fœdere con

NOTE

404-458 Lamenta hæc Scyllæ non sunt a poëta tennioris ingenii profecta; desideres modo severius judicium in dilectu rerum et sententiarum.

414. 415 Illa ego sum, Minos, sacrato fædere conjux Dicta tibi. Ant exciderunt multa, aut non satis præstruxit narrationem poëta. Intelligendum scilicet est, dato capillo Scyllam fi

dem a Minoë matrimonii jungendi accepisse. Ad pactionem eandem sunt fædera referenda vs. 422. Ceterum cum his Scyllæ querelis cf. eas, quas Ovid. Met. vi, 108 sqq. ejus ore profert, ut intelligas, in hoc ingenii lusum, in nostro poëta doloris acerbitatem ex naturæ veritate.

Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
Vincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?
Non equidem me alio possum contendere dignam
Supplicio: quod sic patriam carosque Penates
Hostibus immitique addixi ignara tyranno.
Verum esto. Hæc, Minos, illos scelerata putavi,
Si nostra ante aliquis nudasset fœdera casus,
Facturos, quorum direptis moenibus urbis,
O ego crudelis, flamma delubra petivi :
Te vero victore, prius vel sidera cursus
Mutatura suos, quam te mihi talia capta
Facturum metui. Jam jam scelus omnia vincit.
Ten' ego plus patrio dilexi perdita regno?
Ten' ego? nec mirum, vultu decepta puella

Ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error!
Non equidem ex isto speravi corpore posse
Tale malum nasci: forma, vel sidere fallor.

420

425

430

jux Vinctane jam magni tranabo gurgitis undas?-417. Victa vett. edd. ante Aldinam, ex more. assidua etiam Ven. Norimb.-418. Noli refingere: Non equidem me non possum contendere dignam Supplicio: Non possum contendere, me non dignam esse supplicio; merui vero. Sententia enim sic instructa: Non equidem possum contendere, dignam me alio supplicio, scil. quam hoc; immo vero, fateor, me dignam supplicio hoc: sed hoc ab iis, quos læseram, non a te, inferri mihi debebat.-419. quod sic Aldina primum dedit. Aliæ quanquam, male. Basil. quam quod. Heins. quia nam.-420. ingrata vel ignava conj. Heins. gnara emendat Scaliger. Sed et alterum habet locum: ignara enim futuri, cum longe aliter acceptum iri a Minoë beneficium putaret.— 421. Verum esto: Hæc, Minos jam emendatum in eadem Aldina. Aliæ vett. Verum est hoc vel Verum est hæc cum Ms. Basil. Jo. Schrader. Emendatt. p. 63 Verum isthæc, Minos, illos scelerata putavi...Facturos. non male!—423. direptæ m. urbis em. Heins.-426. Maturata ed. Fabric.-427. Jamjam scelus omnia vincit. Languet rò jamjam. Sceleri epitheton addi poterat: sive puellæ sive Minois scelus intelligas. Barthius interpretatione sic juvat sententiam: omnia, etiam fidem datam. Heins. refingit: Jamjam scelera omnia vincis, vel quanquam scelera omnia vici.-429. nec mirum. Heins. f. nimirum.— 430. Ex Ecl. viii, 41 temere, ut puto, huc illatus.-432. forma, vel sidere fallor: vel specie vel fato. Putida oratio: forte forma, proh sidera! fallor. In

NOTE

418 Non equidem aliud quid me- scivissent proditionis consilia! Mox rui quam tale supplicium. 421. illos s. 431 speravi pro metui, putavi, ut ...Facturos, quorum. Deos intelligit sæpe: conf. Æn. 1, 543. iv, 419. Scaliger; quidni Megarenses? si re

Non me deliciis commovit regia dives,
Coralio fragili, ac electro lacrymoso;
Me non florentes æquali corpore Nymphæ;
Non metus incensam potuit retinere Deorum.
Omnia vicit amor: quid enim non vinceret ille?

Non mihi jam pingui sudabunt tempora myrrha,
Pronuba nec castos accendet pinus odores,
Nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro.
Magna queror; nec et illa quidem communis alumna

435

440

Misc. Obss. Vol. IV, p. 330 virum doctum tentasse video: formæ vel sidere falli: ut formæ sidus forma siderea sit. Ms. Helmst. forma vel sidera falle.— 434. Coralio fragili ac electro lacrimoso; ita refinxit versum Scaliger (nec indocte, modo atque maluisset), cum in Aldina esset et. Nec aliter Ms. Helmst. Versus procusus eo modo, quo Æn. vIII, 402. quod fieri ferro liquidove potest electro. Etsi nunc electrum succinum est, olim in summo pretio habitum. Vulgg. et lacrymoso movit electro, ex interpolatione, et tamen cum vitio versus. Nec aliter Ms. Basil. In Plantin, et aliis versus sic constitutus est: Non me... dives, Dives coralio fragili eț lacrimoso electro. Loënsis sic refingebat: C. et fragili aut monuit lacrimoso electro. conf. Voss. de Analogia 111, 36.—435. Non me fl. melius vet. edit. apud Loënsem.-437. Omnia vincit amor. Sic sup. Eclog. x, 69. Hic vero dandum erat: Omnia vicit amor; et hoc ipsum e Ms. Helmst. notatum video. Procedit enim sententia sic: Nihil abduxit ac deterruit me a scelere non paterna domus deliciis et puellis comitibus affluens, non Deorum metus.--438. Non mihi jam Ms. Basil. vett. edd. et ipsa Aldina, melius quam Nec. sudabunt. Sane Ge. 11, 118 Quid tibi odorato referam sudantia ligno Balsamaque et b. et alibi: sed alio sensu. In simili loco cum Tibullo nostro (lib. III, 4, 28) præferam stillare: nec mihi jam pingui stillabunt tempora myrrha.-439. spinus Leopardus malebat apud Loënsem Epiphyll. vin, 27, f. inani acumine. odores jam Ven. 1484. Norimb. et aliæ; at Aldina protulit honores, quod et Heins, præfert. Nihil vulgatius hac varietate in libb. conf. Burmann. Anthol. pag. 37. Elegans autem versus de tædis, quæ novæ nuptæ præferuntur.-440. Non Libys Aldd. cum Ms. Basil.—441. Vana queror conj. Heins. nec et illa quidem inde ab Aldina legitur. Antiquiores: nec ut illa quidem. Excidit puto me: magna queror: me ne illa quidem communis...tumulabit, h. e. quod vero maximum est, de quo queri possim: me ne tellus quidem tumulabit, illa communis alumnis omnibus; aut ita legendum cum Scaligero, aut nec me illa quidem communis alumnam tellus tumulabit; quod malim, quodque Heins. quoque amplectitur, et ad Gronov. ad Tacit. ablegat; nondum

NOTE

433 Non me commorit: ut absterrerer a prodenda patria. Loquitur enim de Nisi patris regia, et de bonis, quibus illa adhuc usa erat. aquali corpore, ætate, æquales, óuhAIRES Kópaι, ut Scaliger illustrat.

435.

438-440 Ad nuptiarum solennia referendum, quibus se nunc privatam

conqueritur; sponsa perungitur: tædæ lucent: purpureus torus sternitur: h. e. vestis purpurea in citrino lecto. Nam Libys, Libycus, lectus, ut Libycum pecten sup. 179, eburneum vel lotinum vel citreum. Ante oculos autem habuit poëta Catull. LXIII, 43, 48, 49.

« PreviousContinue »