Page images
PDF
EPUB

sunt Centauri. Reversus autem ad mortales gloriatus est, se cum Junone rem habuisse. Ob quam causam Juppiter eum fulmine percussit, et ad rotam serpentibus circumfusam apud inferos volvendam ligavit.

107. Explanatio ejusdem fabulae.

5

Sicut nihil in Latina oratione veritate gratiosius, ita nihil in Graeca falsitate ornatius. Ixion, quasi aşov, id est dignitatem, dici voluerunt; Junonem deam regnorum. Ergo dignitas, regnum affectans, nubem meretur, id est similitudinem regni. Democritus igitur scribit, Ixionem in 10 Graecia primum regni gloriam affectasse. Qui sibi centum equites primus omnium conquisivit; unde et Centauri dicti sunt quasi centum armati. Denique Centippi dici debuerunt, eo quod equis mixti pinguntur. Sed Ixion, parvo tempore regnum adeptus, mox illud perdidit pulsus. Unde et 15 ad rotam damnatus dicitur, quia rotae vertigo semper instabilis volvitur; ut hinc pateat, quod omnes, qui per arma atque violentiam regnum affectant, subito ereptiones, subito elisiones sustineant. Quod autem Centauri ficti sunt, etiam hic datus est locus fabulae. Quidam enim Thessalus rex, 20 quum in Pelethronio, Thessaliae oppido, satellites suos ad revocandos oestro exagitatos boves misisset, illique cursu eos assequi non sufficerent; equos primi, invento domandi usu, ascenderunt, eorumque usi velocitate, boves stimulis ad tecta revocaverunt. Hi quum equis uterentur, aut velociter 25 eundo, aut circa flumen Peneum equos inclinatis eorum capitibus potando, locum dederunt fabulae, ut Centauri crederentur esse. Alii dicunt, Centaurorum fabulam esse confictam ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum.

108. Pirithous.

30

Pirithons, Lapitharum Thessalicae gentis rex, quum uxorem Hippodamiam duceret, vicinos populos, Centauros etiam Rhoetum, Pholum et Hylaeum, et alios quam plurimos, et deos omnes, excepto Marte, ad convivium vocavit. 35 Unde numen iratum, immisso furore, convivantes ad arma commovit. Centauri namque quum vino incaluissent, et puellae nubentis thalamum vellent irrumpere, et vino pleni aliorum etiam Lapitharum uxores conarentur rapere, a Lapithis et a rege eorum Pirithoo victi corruerunt. Eidem 40 pugnae Caenis interfuit, qui prius virgo; post a Neptuno pro stupri praemio sexus mutationem meruit. Erat etiam invulnerabilis. Pugnando tamen cum Lapithis contra Cen

ctibus in terram fixus interiit. Sed rediit.

109. Phlegy a e.

ant populi quidam insulani nimium in deos Unde iratus Neptunus eam partem insulae, enebant, tridente percussit, et omnes obruit.

110. Acrisius.

[ocr errors]

sex Argivorum, accepit responsum, eum qui Selur, morti sibi causam futurum. Unde ...cm aeneam fecit, et in ea filiam Danaën posuit, us pucilas custodes, foris vero satellites canesque piter autem, versus in imbrem aureum, per tegusad illam se demisit et gravidam fecit. Quo ater eam intra arcam inclusam praecipitavit in Que ad Italiam delata, inventa est a piscatore cum em illic enixa fuerat, et oblata regi, qui eam m copulavit, et cum ea Ardeam condidit, das originem duxit.

111. Perseus.

sica Perseus, a Polydecte rege ad interficiendam mussus, quum revertens resectum ejus caput in vendo portaret, avum suum Acrisium, objecto illi Savina capite, in saxum convertit.

[ocr errors]
[blocks in formation]

cangones tres fuerunt, Stheno, Euryale, Medusa, filiae a et Cretidis Nymphae, uno invicem oculo utenHaxsi quis vidit, stupore statim in lapidem versus est. dict, tres puellas fuisse unius pulchritudinis. Quas asca adolescentes, stupore torpebant. Unde fingiqais cas vidisset, in lapidem verteretur. Fuerunt copictes nimis; unde Gorgonae dicuntur, quasi yenim terra, oyavia cultura dicitur. ..... puto, Medusa in regnum ejus successit. Quae p. pulchritudinem a pluribus peteretur in connuVanum effugere non potuit, cum quo in templo

a habuit. Cui quum et prius se propter formae ..practerret, crines ejus a Minerva in serpentes ... ut quae petita in primis a pluribus procis esset, vodca vultus deformitate terreret. Quam Perseus, exo Danaes, a Polydecte rege missus, accepto a

Minerva, ne a Gorgona posset videri, vitreo clypeo, interceptoque in primis Phorcidum lumine, quo invicem custodiis utebantur, interfecit, et exsectum ejus caput Palladi in pectore gestandum obtulit; de cujus sanguine genus est serpentum 5 procreatum. Utero autem ejus equus Pegasus cum pennis exit, qui currens ad montem Aonium Boeotiae, pede percussit terram, et fontem Castalium produxit, qui et Pegaseus vel Aonius est appellatus, Apollini et Musis consecratus, de quo philosophi et poëtae finguntur bibere; nam poëtae 10 quasi Musarum sacerdotes sunt. Dicitur autem idcirco Medusa serpentibus crinita esse, quia sororibus astutior erat. Cujus caput Perseus abstulisse dicitur, quia ipsam interfecit et substantiam abstulit. Illuc volando venisse dicitur, quia navibus venit.

113. Interpretatio ejusdem fabulae.

15

Veritas autem ex integro sic se habet. Gorgo terror est. Primus quippe terror est, qui mentem debilitat; secundus, qui profundo quodam terrore mentem spargit: tertius, qui non solum mentis, verum etiam caliginem ingerit visus. Unde et nomina accipiunt, Stheno debilitas, Eu-20 ryale lata profunditas, Medusa oblivio. Haec omnia terrorem faciunt in hominibus; quae omnia Perseus occidit. Perseus enim Graece virtus dicitur. Gorgonam cum auxilio Minervae interfecit, quia virtus, auxiliatrice sapientia, omnes terrores vincit. Hujus autem caput fingitur in pectore Mi-25 nerva habere, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et saxeos et imperitos probat. De cujus semine natus est Pegasus. Pegasus enim fama dicitur; quia omnia virtus superans, famam sibi quaerit. De Pegaseo fonte potant poëtae, quia in laudem virtutis, videntes eam victricem, 30 prosiliunt.

114. Atlas.

Atlas, Iapeti et Clymenae filius, a Themide, quae antistes deorum initio fuerat, responsum accepit, ne quem hospitio ex progenie Jovis reciperet, si hortum, in quo 35 poma aurea erant, custoditum retinere vellet. Quam ob causam quum Perseum, Jovis et Danaës filium, a Polydecte rege, Magnetis filio, ad Medusam Gorgonam occidendam missum, Libyae finibus prohiberet, ille, occisa Minervae auxilio Medusa, reversus, Atlantem, monstrato ipsi Gorgonis 40 capite, in montem mutavit.

115. Minerva.

Minerva aliquando tibiis in consortio deorum canente, dii, intuentes buccam ejus turpiter inflatam, coeperunt ridere. Illa, quid riderent, ignorans, ad Tritoniam paludem venit, 5 ibique labiorum suorum turgorem intuita, tibias abjecit.. Quas Marsya inveniens, illis utendo in tantum factus est peritus, ut Apollini se compararet. Cum quo quum diu Apollo contenderet, et eum superare non posset, invertit citharam, et canere coepit. Inversis autem tibiis, quum se 10 Marsya Apollini aequiparare nequiret, Apollo eum ad arborem religavit, et virgis caedendo ad interitum usque coepit punire. De cujus sanguine fons ortus est, ejus ornatus nomine. Cujus turpitudinis memoria, Marsya cauda depingitur porcina.

15 116. Cantilena Apollinis et Marsyae.

Huic decertationi quum Mida, rex Lydiae, judex adhibitus interfuisset, audita eorum cantilena, praeposuit Marsyam. Iratus Apollo ejus stultitiam auribus damnavit asininis. Quas omnium aspectui, corona semper capiti suo imposita, sub20 trahens, dum a suo liberto tonsus, ab eo metueret diffamari, ei coronam imposuit, promittens, ut si dedecus suum celaret, regni sui eum participem faceret. Qui quum visa intra se continere non posset, scrobem fecit, et Midam regem aures habere asininas terrae narrando inculcavit. Siquidem in 25 eadem scrobe orta canna, quum pastores ex ea fistulam sibi facerent, quod terrae a tonsore regis inculcatum fuerat, fistula, pastoribus aliquid cantare volentibus, exprimebat.

117. Mida rex.

Mida rex ab Apolline petiit, ut omnia, quae tangeret, 30 aurum fierent. Quo concesso, voti sui effectu coepit torqueri, quia cibum tangere non potuit, quin in aurum statim verteretur. Conversus ad preces, responsum ab Apolline accepit, ut si ter in Pactolum fluvium capite mergeretur, poena mox privaretur. Quo completo, ipso poenam eva35 dente, fluvius exinde aureas dicitur arenas habuisse.

118. Explanatio ejusdem fabulae.

Veritas autem est, quia quisque avarus, quum omnia pretio destinat, fame moritur. Quod Mida rex erat, qui collecta pecuniarum suarum summa, ut Sosicrates dicit, 40 Pactolum fluvium, qui in mare decurrere solitus erat, per

innumerabiles meatus ad irrigandam suam provinciam derivavit, suaque expensa avaritia fluvium fertilem reddidit. Mida enim Graece quasi undir idor dicitur, id est nihil sciens. Avarus enim in tantum stultus est, ut etiam sibi prodesse nesciat.

119. Certamen Neptuni et Minervae.

Quum in acropoli, Athenarum arce, Neptunus et Minerva de nomine Athenarum contenderent, placuit diis, ut illius ex nomine civitas diceretur, qui munus melius mortalibus obtulisset. Tunc Neptunus percusso cum tridente litore equum, 10 animal bellis aptum, produxit. Minerva jactata hasta olivam creavit; quae res est melior comprobata, et pacis insigne habita. Mox civitas Athenae quasi avaváry, id est immortalis. Hinc, quia Minervae munus praelatum est dono Neptuni, ramus olivae cui offertur, offerente melior esse ju- 15 dicatur. Hinc est proverbium illud herbam do, id est cedo victoriam. Nam quum in agonibus aliquis herbam in modum palmae dat ei, cum quo non conatur contendere, eum fatetur meliorem esse. Vittis autem ramus olivae alligatur, ut inertia aut imbecillitas offerentis ostendatur. Scimus enim. 20 oves alieno semper egere auxilio. Equum autem, a Neptuno progenitum, alii Scitium, alii Chironem, alii Arionem (quem Adrastus in Thebano proelio habuit) dicunt fuisse nominatuin. Ideo autem Neptunus dicitur equum invenisse, quia velox est ejus numen et mobile, sicut mare. Unde et Castor et 25 Pollux, quia eorum velocissimae stellae sunt, equos in tutela habere dicuntur.

[blocks in formation]

Minos, Jovis et Europae filius, quum sacrificaturus ad aras patris accederet, oravit potentiam numinis, ut dignam 30 aris suis hostiam ipse praeberet. Itaque subito taurus apparuit nimio candore perfusus. Quem quum admiraretur Minos, religionis oblitus, annenti sui maluit esse ductorem; cujus etiam ardore Pasiphaë, filia Solis, uxor Minois, dicitur arsisse. Igitur contemtus Juppiter a filio furorem tauro im-35 misit, ut Cretensium non solum agros, sed universa etiam moenia vastaret. Hunc Hercules, missus Eurysthei imperio, superavit, victumque Argos usque perduxit. Quem quum Eurystheus Junoni consecrare vellet, Juno exosa munus, quod ad Herculis gloriam pertinebat, taurum in Atticam re- 40 gionem expulit, ubi a monte ejus Marathone Marathonius est appellatus; quem postea Theseus, Aegei filius, interemit. Sed de Pasiphaë et eodem tauro plenius dicatur.

« PreviousContinue »