Page images
PDF
EPUB

395

400

405

410

Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,
Pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
Cui numquam exhausti satis est : namque omne quotannis
Terque quaterque solum scindendum, glaebaque versis
Aeternum frangenda bidentibus ; omne levandum
Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes
Frigidus et silvis aquilo decussit honorem,
Iam tum acer curas venientem extendit in annum
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam
Persequitur vitem attondens fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto;
Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,
Bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
Durus uterque labor : laudato ingentia rura,
Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
Vimina per silvam, et ripis fluvialis harundo
Caeditur, incultique exercet cura salicti.
Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,
Iam canit effectos extremus vinitor antes :
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus,
Et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.

Contra non ulla est oleis cultura, neque illae
Procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,
Cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt:
Ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
Sufficit umorem et gravidas, cum vomere, fruges.
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis
Et viris habuere suas, ad sidera raptim
Vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit,
Sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,

415

420

425

430

435

440

445

Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere atque impendere curam ?
Quid maiora sequar? salices humilesque genestae,
Aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram
Sufficiunt, saepemque satis et pabula melli.
Et iuvat undantem buxo spectare Cytorum
Naryciaeque picis lucos; iuvat arva videre
Non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,
Quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
Dant alios aliae fetus: dant utile lignum
Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque;
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
Agricolae, et pandas ratibus posuere carinas.
Viminibus salices fecuudae, frondibus ulmi,
At myrtus validis hastilibus et bona bello
Cornus ; Ituraeos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
Non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado; nec non et apes examina condunt
Corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alveo.
Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam causas dedit: ille furentis
Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque
Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas ! quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum iustissima tellus.
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit aedibus undam,
Nec varios inhiant pulchra testudine postis,
Inlusasque auro vestes, Ephyreiaque aera,
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies et nescia fallere vita,
Dives opum variarum, at latis otia fundis,

450

455

460

465

470

475

480

485

Speluncae, vivique lacus, at frigida Tempe,
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
Sacra deum, sanctique patres; extrema per illos
Iustitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Musae,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant, caelique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios, lunaeque labores;
Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturae accedere partis,
Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis :
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes ;
Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi
Spercheosque, et virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta! o, qui me gelidis convallibus Haemi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
Atque metus omnis et inexorabile fatum
Subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,
Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores !
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit et infidos agitans discordia fratres,
Aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
Non res Romanae perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura
Insanumque forum aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque
In ferrum, penetrant aulas et limina regum ;
Hic petit exscidiis urbem miserosque Penatis,

490

495

500

505

510

515

520

Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
Condit opes alius, defossoque incubat auro;
Hic stupet attonitus Rostris; hunc plausus hiantem,
Per cuneos geminatus enim, plebisque patrumque
Corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,
Exsilioque domos et dulcia limina mutant,
Atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro:
Hinc anni labor, hinc patriam parvosque Penatis
Sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,
Aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi,
Proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
Glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;
Et varios ponit fetus autumnus, et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati,
Casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae
Lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto
Inter se adversis luctantur cornibus haedi.
Ipse dies agitat festos, fususque per herbam,
Ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
Te, libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris
Velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
Corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
Hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevit
Scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictaei regis, et ante
Impia quam caesis gens est epulata iuvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
Impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
Et iam tempus egnum fumantia solvere colla.

525

530

535

540

P. VERGILI MARONIS

GEORG ICON

LIBER TERTIUS.

10

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
Omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum,
Aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos,
Hippodameque, umeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis ? Temptanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo victorque virum volitare per ora.
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;
Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas;
Et viridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
In medio mihi Caesar erit, templumque tenebit:
Illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
Centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi,
Cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
Ipse, caput tonsae foliis ornatus olivae,
Dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas
Ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos;
Vel scaena ut versis discedat frontibus, utque

15

20

« PreviousContinue »