Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBRI VII-XII.

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBRI VII-XII.

EDIDIT ET ANNOTATIONE ILLUSTRAVIT

P. HOFMAN PEERLKAMP.

LEIDAE

APUD H. W. HAZENBERG ET SOCIOS.

MDCCCXLIII.

EX TYPOGRAPHEO 1. G. LA LAU.

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

Tu u quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

Tu u quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix. Aeneidis septimae initium longe melius, ut nunc puto, ducitur a vs. 37. Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix. Nutrix Aeneae, nulla re alia nobilis, nisi quod nutrix fuit Aeneae, dedit litoribus Italiae aeternam famam. Hoc nimium est. Si v. c. Augustus ibi Antonium vicisset, ea victoria aeternam litori famam dedisset, non moriens nutrix, licet nutrix Aeneae. Heynius in Excursu I. postquam omnia ad hanc narrationem excusandam attulit, disputationem ita finivit: »Hoc tamen verum est, post similem de Miseno et Palinuro narrationem, novitatem huic Caietae commemorationi deesse." Nec bene lito

ribus pro huic litori. Illud quoque iam reprehenderunt veteres: respicit enim ad Misenum VI. 232. Ab eo loco nimis esse seiunctum, cum ultimis versibus libri praecedentis nimis coniunctum, recte animadvertunt. Iam saepe dictum est, grammaticos carmina poetarum in locis geographicis plurimum inquinavisse. Interdum amor soli natalis, interdum cupido ostentandae doctrinae et facilitas glossematum apte inserendorum, talia nobis additamenta pepererunt. Totus iste litorum tractus varia habebat nomina, quae historici, propter fortuitam aliquam similitudinem ad tempora Aeneae referebant. Grammatici alia de Baia, Leucosia, Prochyta, Aenaria, fingere potuissent. In hoc de Caieta additamento Ovidius exemplo esse pot

« PreviousContinue »