OPERA AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM P. VIRGILII MARONIS AENE I S. LIBER PRIMUS. ARGUMENTUM. ,,Troia capta Aeneas, Anchisae et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine praeditus, quum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Aeolo, rege ventorum, rogatu Iunonis gravissima tempestate, ad Libycum litus adpellitur (1-158.); et egressus in terram septem ingenti magnitudine cervos sagittis prosternit, singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) aequaliter distribuit; socios deinde, longis iam erroribus fatigatos, spe futurae quietis ad tolerandum, quod reliquum esset laboris, hortatur (159-222.). Tam Venus Aeneae sui Troianorumque causam apud Iovem agit, omniumque calamitatum illarum culpam Iunoni attribuit; unde Iupiter, reserata fatorum serie, spe felicis posteritatis potentiaeque Romanorum dolorem filiae consolatur (223—304.). Cuius oratione confirmata Venus Aeneae, locorum ignaro et explorandae regionis causa postero die huc illuc oberranti, sese obviam praebet, naves dispersas salvas esse nuntiat, ostenditque non procul illinc abesse Carthaginem, quam tunc in iis locis condebat Dido (305-409.). Aeneas itaque, matris beneficio cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur, ubi et socios salvos comperit, et a Didone benigne excipitar (410-656.). Venus tamen, quod neque Iunonio hospitio neque muliebri inconstantiae satis fidebat, sopito in Idaliae lucis Ascanio, qui a navibus in convivium arcessebatur, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginae amorem inspirat Aeneae (657-756.).“ Heyn. Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena Quatuor illos versus, quos Heynii exemplum secuti typorum diversitate ab reliquis distinximus, Ille ego horrentia Martis, non esse Virgilii, sed a Grammatico aliquo assutos, Heinsii, Burmanni utriusque, Kootenii (in singulari de his verss. Dissert. Franeq. 1770. edita), Heumanni (Poecil. T. II. p. 378.), Marklandi (ad Stat. Silv. V, 3, 8.), Heynii, Schirachii (Clav. Virg. p. 426.), Graseri (in VIRGIL. PARS II. ED. III. |