Page images
PDF
EPUB

ADVERTISEMENT.

DR. DÜBNER's name will vouch for the accuracy of his Notes, which, though short, will be found sufficient for the pupil. They have been translated for this edition by the Rev. A. R. Webster, Vicar of Bradninch. The Text is Wagner's, with a few slight variations: it was printed off before Dr. Dübner's edition had reached me.

T. K. A.

Lyndon, Nov. 2, 1852.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER PRIMUS.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et, egressus silvis, vicina coegi,
Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis

ARMA virumque cano, Trojæ qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
Litora, multum ille et terris jactatus et alto
Vi superûm, sævæ memorem Junonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque altæ mœnia Romæ.

Musa, mihi caussas memora, quo numine læso,
Quidve dolens, regina deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantæne animis cælestibus iræ ?

Urbs antiqua fuit,—Tyrii tenuere coloni,—
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum

5

10

15

20

Venturum excidio Libyæ; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis-
Necdum etiam caussæ irarum sævique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Judicium Paridis spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores;
His accensa super, jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant, acti fatis, marią omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti et spumas salis ære ruebant,
Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum: ""
'Mene incepto desistere victam,
66 Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis.

[ocr errors]

Pallasne exurere classem

Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto “ Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei? 'Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem, "Disjecitque rates, evertitque æquora ventis,

66

66

Illum, exspirantem transfixo pectore flammas, "Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto; "Ast ego, quæ divûm incedo regina, Jovisque

66

Et soror et conjux, una cum gente tot annos "Bella gero. Et quisquam numen Junonis adorat "Præterea, aut supplex aris imponet honorem?"

Talia flammato secum dea corde volutans, Nimborum in patriam, loca fœta furentibus austris, Eoliam venit.

Hic vasto rex Æolus antro

Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes, magno cum murmure montis,
Circum claustra fremunt. Celsa sedet Æolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras:
Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui fœdere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.

[blocks in formation]

Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:

[ocr errors]
[ocr errors]

Æole, namque tibi divûm pater atque hominum rex

'Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

"Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates;
“Incute vim ventis, submersasque obrue puppes,
'Aut age diversos, et disjice corpora ponto.
"Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ,
"Quarum, quæ forma pulcherrima Deïopea,
"Connubio jungam stabili, propriamque dicabo,
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
"Exigat, et pulchra faciat te prole parentem."

66

66

66

70

75

80

Eolus hæc contra: " Tuus, o regina, quid optes, "Explorare labor; mihi jussa capessere fas est. "Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias, tu das epulis accumbere divûm, "Nimborumque facis tempestatumque potentem." Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque e sedibus imis

85

90

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes cælumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther,
Præsentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra;
Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: "O terque quaterque beati,
Quîs ante ora patrum Trojæ sub moenibus altis
Contigit oppetere! O Danaûm fortissime gentis
'Tydide, mene Iliacis occumbere campis
"Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra!
"Sævus ubi acidæ telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
"Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit."
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis

66

66

[ocr errors]

95

100

Dat latus, insequitur cumulo præruptus aquæ mons. 105

« PreviousContinue »