Page images
PDF
EPUB

Carmen, et egressus silvis vicina coegi,

lat. aliisque libris melioris notae ac defenduntur et Donati (vit. Virg. §. 60.) et Servii (Praef. ad Aen.) auctoritate, iidemque per se spectati satis tersi sunt et elegantes, nec quidquam continent, quod non Virgilianum censeri liceat, id quod statim singula perlustrantes videbimus; quare Wagnerus (cui adsentiuntur Iahn. et Weichert. de Lucii Varii et Cassii Parmensis Vita et Carmm. Grimae 1836. p. 69. not. 61.) et in edit. sua et in Epist. ad Groebelium data, quam Dresdae a. 1836. typis describendam curavit, p. 18 sqq. argumentis satis probabilibus demonstrare conatur, hos versus Virgilio non esse abiudicandos. Equidem, quamquam mihi persuadere non poteram, Virgilium ab iis vere incepisse Aeneidem suam, tamen, quum nemo facile divinare possit, a quo et quando hi versus compositi sint Augusteo aevo dignissimi, quos a Tucca et Vario rescissos esse Donat. et Serv. 11. 11. referant, semper eam opinionem habui, quam etiam Wagner. in Epist. illa proposuit, et Gossrau repetit, Virgilium, aegre valedicentem carminibus, quibus gloriam debuit, et transeuntem ad genus plane diversum sibique ab alio impositum, quo num eandem

laudem sibi comparaturus esset, certe dubitare poterat, hos versus pro titulo s. inscriptione praemisisse uni vel paucis exemplaribus huius primi libri, quae familiaribus quibusdam tamquam specimen totius operis mitteret; a qua sententia etiam nunc post ea, quae Hildebrand. et Peerlkamp. contra Wagnerum et memet ipsum disputarunt, recedere non possum. Quod enim Donat. et Servius narrant, Virgilium non ipsum edidisse Aeneidem, sed adeo moribundum tamquam opus imperfectum comburi voluisse, id non impedit, quominus poëta unum alterumve librum amicis quibusdam flagitantibus legendum tradidisse,et ut iis, qui carmina prius a se conscripta tanto cum plausu excepissent, etiam hoc novum genus commendaret, hanc inscriptionem addidisse putetur, quam totum carmen in publicum emittens haud du

bie non adiecisset. Paulo maiorem vim tribuerem alteri Hildebrandi argumento, plane incredibile esse, Virgilium eiusinodi inscriptionem addidisse, quae non per se plenam et absolutam contineret sententiam, sed cum ipsius operis initio arctissime coniuncta esset; si modo ullam probabilem rationem invenirem, qua origo horum versuum ab alio auctore, quam ab ipso Virgilio, adiectorum explicari posset. Ex nostra autem sententia neque auctore suo carent versus elegantissimi et Virgilio dignissimi, neque unice aptum carmini exordium detrahitur: Arma virumque cano etc., quod aperte Homeri "Ardga uoi ev. venɛ, Alovoa imitatur, et ab Ovidio, Martiale aliisque spectatur. (Vid. Ovid. Trist. II, 533. Et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor Contulit in Tyrios arma virumque toros, coll. cum eiusd. Am. I, 15, 25. Tüyrus et fruges Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis eris. Martial. VIII, 56, 19 sq. Protinus Italiam concepit et arma virumque, Qui modo vix culicem fleverat ore rudi. id. XIV, 185. Accipe facundi culicem, studiose, Maronis; ne nugis positis arma virumque canas. Veget, de re mil. II, 1. Res igitur militaris (sicut Latinorum egregius auctor carminis sui testatur exordio) armis constat et viris. Cassiodor. de orthogr. Praef. p. 2278. P. Hunc debemus ordinem custodire, ut primo de subdistinctione dicamus, --ut arma virumque cano, ubi totius operis summa conclusa est. Cf. autem de hoc veterum more libros primis corum verbis commemoratis significandi Bentl. ad Hor. Sat. I, 3, 7. et Ochsner. ad Oliveti Ecl. Cicer. p. 395.) Nihil igitur tribuo Henrici sententiae (in Class. Mus. P. XIX. prolatae), qui, hos versus vere ad ipsam Aeneidem pertinere non dubitans, Virgilio necessario (horrentia) Martis arma scribendum fuisse putat, quum arma per se nihil aliud sint, nisi instrumenta cuiusque generis, (agrestia Geo. I, 160., nautica Aen. V, 15., culinaria Aen. I, 177. etc.), ut poëta, qui Geo. 1. 1. scripsisset: Dicendum et, quae sint

Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis

duris agrestibus arma, nunc ad argumentum epicum transiens iam oppositi causa Martis addere debuerit; simplex autem arma in principio carminis admodum frigere, atque etiam Aen. I, 545. coniungere poëtam verba bello et armis. Ille ego, ut Ovid. Met. I, 757. ille ego liber, Ille ferox

ex verbo egressus clarissime apparet. Similis oratio Geo. III, 295–301. Gossr. non male observat, poëtam vocabulo vicina indicare voluisse, maximam inter Bucolica et Georgica et argumenti et formae intercedere similitudinem. coëgi arva, ut quamvis avido parerent colono

tacui. ibid. IV, 226. Ille ego sum, di-,,ut, licet ille frugum terrae sit avi

-

[ocr errors]

xit, qui longum metior annum. Fast. III, 505. Illa ego sum, cui tu solitus promittere_coelum. Tibull. III, 4, 72. Ille ego Latonae filius atque lovis. Plin. Epist. I, 6, 1. Ego ille, quem nosti, ubi vid. Cort. Markland. ad Stat. Silv. V, 3, 8. et Drakenb. ad Sil. Ital. IX, 128. qui quondam modulatus, scil. sum, quod recte supplent Wunderl. et Wagn., Comma vulgo post quondam positum tollentes; quorum ille praeter Val. Flacc. I, 757. comparat Aen. I, 365. devenere locos - - mercatique (sunt) solum, hic vero bene adnotat, si modulatus Participium esset, quod Heynio aliisque videtur, Bucolica collata quodammodo cum Georgicis deprimi; quod sane ab h. 1. alienum, ubi poëta nihil aliud vult significare, quam a Bucolicis ad Georgica, a Georgicis ad Aeneidem se processisse. Alia autem non minus dura omissi Verbi substantivi exempla ad Ecl. I, 54. prolata vide. De ipso verbo modulandi vid. Ecl. V, 14. (ibique adnott.) X, 51. Tibull. II, 1, 53. III, 4, 39. Claud. rapt. Pros. II. praef. 15. etc. cili avena, quae Ecl. I, 2. tenuis vocatur, ubi vid. adnott. Videtur hune versum imitatus esse Nemes. Ecl. I. 3. Incipe, si quod habes gracili sub arundine carmen, ad quem 1. vid. Titius et Barth. Ceterum animadverte, quam submisse poëta dicat de Bucolicis, quam ornate de Georgicis, quam graviter de bellicis rebus Aeneidis.

--

gra

egressus silvis, relicta poësi bucolica. Silvae enim sunt pascua. Vid. Ecl. I, 2. (ibique adnott.) II, 31. et IV, 3. Quare Peerlkamp. errat, contendens, eum, qui se silvis egressum dicat, cogitationem carminis venatici non excitare non posse. vicina - - arva, seil. silvis, quod

dissimus, tamen agri proventus ubertate cupiditati eius satisfacerent. Parent arra et coguntur parere agricolae studio et opera, quae declaratur a poëtis per imperium, vim et similia ; dicitur agris imperare, agris servire, parere. [Cf. adnott. ad Geo. I, 99. et Gesner. ad Claud. in Eutrop. I, 19.] Hoc loco id, quod Maro, de re rustica praecipiens, rusticos facere docuit, cogere arva, ut pareant, ad se commode transtulit." H. Constructio antem verbi cogendi cum Particula ut, quae Burmanno minus elegans videtur, satis defenditur his locis: Terent. Hec. II, 2, 26. Andr. IV, 1, 30. Caes. B. G. I, 6. Cic. Or. III, 3, 9. id. Cat. IV, 3.; quamquam eam rariorem esse negari nequit. quamvis Adiectivis et Adverbiis adiectum i. q. quamtumvis (scil. tibi cogitare) sive vel maxime, et Positivo Adiectivi quodammodo vim Superlativi tribuit (einem auch noch so Habsüchtigen fere i. q. selbst dem Habsüchtigsten). Rectius quam Drak. ad Liv. I, 4, 4. Burm. ad Phaedr. I, 28, 1. et Ruhnk. ad Ter. Ad. II, 4, 15. de hoc usu disputarunt Brem. ad Nep. Dat. 4, 3. et Beier. ad Cic. Off. I, 25, 86. II, 20, 69., optime vero Kritz. ad Sall. Cat. 23, 6. Ceterum in hac dicendi formula etiam flecti volendi verbum, prout loci ratio postulet (cf. Cic. Verr. II, 42, 102. 58, 142. V, 5, 11. pr. Coel. 26, 63. 28, 67. Brut. 21, 83. pr. Flacc. 15, 35 etc.), iam Matth. ad Cic. pr. Rosc. Am. 16, 47. docuit. avido colono. Cf. Ovid. Fast. I, 677. frugibus immensis avidos satiate colonos et Geo. I, 47. Illa seges demum votis respondet avari Agricolae ibique adnott.; colono enim i. q. agricolae. Vid. ad Ecl. IX, 4. Cic. pr. Caecin. 32. et Heindorf. ad

-

OPERA

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM
ET SUA ADNOTATIONE ILLUSTRAVIT DISSERTATIONEM DE
VIRGILII VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICEM RERUM
LOCUPLETISSIMUM

[blocks in formation]
« PreviousContinue »