Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

LECTORI.

DE hac mea opella non est cur multa dicam. Volueram certe textus Vergiliani recensionem non ante emittere quam post absolutum illum cuius duo trientes alterum non ita pridem alterum nuperrime edidi commentarium: cum autem instaret redemptor, consultius tandem duxi ut quid possem ipse experirer quam ut alius minorem alius maiorem editionem iisdem scilicet auspiciis curaret. Unde factum est ut nonnullas lectiones admiserim quarum aut nunc poenitet aut posthac fortasse poenitebit.

In hac, prout in maiore editione, Wagneri editionem minorem ita secutus sum ut orthographiam quam vocant vix unquam, punctorum distributionem rarius mutarem. In lectionibus eligendis meo semper usus sum iudicio. Quae nova ex codicibus intuli, si excipias pauca quaedam in sex prioribus libris Aeneidos, leviora sunt quam ut lectori festinanti quicquam morae faciant. Itaque quaecunque de his rebus dicenda sint ea omnia commentario reservavi. Si quis interim lectionum a nobis admissarum rationem quaerat, consulat velim apparatum criticum quem in nupera sua editione congessit Ribbeckius.

[ocr errors]

Origin of Pastoral Portry. Corval with tiesandrealiterature . Theocri ius perfectes it : Icon Moscher and the Romans corrupted it.

Virgil a corruptony of it : translator

[ocr errors]

artificial.

Sempatoys of untines external Saject with live of shepherds.

BUCOLICON

LIBER.

ECLOGA I.

TITYRUS.

Mantuan MELIBOEUS. TITYRUS. - Vol.

5

10

M. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena;
Nos patriae finis et dulcia linquimus arva:
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, bring for
De caelo tactas memini praedicere quercus. The Costing of my
[Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
Noram, sic parvis conponere magna solebam.

impers Before

15 a

Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, 25

VERG.

B

me

"Wayfaring Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

ree

Роббал

"

M. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi ?
T. Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
M. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
Cui pendere sua patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi iuvenem, Meliboes, quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
up Pascito, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.

M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
at Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua iunco!
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontis sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes h
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,

30

35

45

50

the bloom 55

its willows

Saepe levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
T. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
strand Et freta destituent nudos in litore pisces,

Ante, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore voltus.
M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,

60

65

« PreviousContinue »