Contemplator aquas dulcis, et frondea semper Tecta petunt. huc tu jussos adsperge sapores, Trita melisphylla, et cerinthae ignobile gramen: Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala circum. Ipsae consident medicatis sedibus ipsae Intima more suo sese in cunabula condent. Sin autem ad pugnam exierint; nam saepe Regibus incessit magno discordia motu: Continuoque animos volgi et trepidantia bello Corda licet longe praesciscere namque morantis Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum.
Tum trepidae inter se coëunt, pennisque coruscant, Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos, Et circa regem atque ipsa ad praetoria densae Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem. Ergo, ubi ver nactae sudum camposque patentis, Erumpunt portis ; concurritur ; aethere in alto Fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem, Praecipitesque cadunt. non densior aëre grando, Nec de concussa tantum pluit ilice glandis. Ipsi per medias acies, insignibus alis, Ingentis animos angusto in pectore versant,
Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos, Aut hos versa fuga victor dare terga subegit. Hi motus animorum atque haec certamina tanta Pulveris exigui jactu conpressa quiescent.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo; Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, Dede neci melior vacua sine regnet in aula. Alter erit maculis auro squalentibus ardens : (Nam duo sunt genera) hic melior, insignis et ore, Et rutilis clarus squamis : ille horridus alter
Desidia, latamque trahens inglorius alvom. Ut binae regum facies, ita corpora plebis.
Namque aliae turpes horrent; ceu pulvere ab alto Quom venit, et sicco terram spuit ore viator Aridus elucent aliae, et fulgore coruscant Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis. Haec potior suboles; hinc coeli tempore certo Dulcia mella premes: nec tantum dulcia, quantum Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem.
At quom incerta volant, coeloque examina ludunt, Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt ; Instabilis animos ludo prohibebis inani.
Nec magnus prohibere labor. tu regibus alas Eripe. non illis quisquam cunctantibus altum Ire iter, aut castris audebit vellere signa. Invitent croceis halantes floribus horti, Et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis Tecta serat late circum, cui talia curae :
Ipse labore manum duro terat ipse feraces Figat humo plantas, et amicos inriget imbris.
Atque equidem, extremo ni jam sub fine laborum Vela traham, et terris festinem advertere proram; Forsitan et, pinguis hortos quae cura colendi Ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti: Quoque modo potis gauderent intuba rivis; Et virides apio ripae, tortusque per herbam Cresceret in ventrem cucumis nec sera comantem Narcissum, aut flexi tacuissem vimen acanthi Pallentisque ederas, et amantis litora myrtos. Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, Qua niger humectat flaventia culta Galaesus,
Corycium vidisse senem : cui pauca relicti Jugera ruris erant : nec fertilis illa juvencis,
Nec pecori opportuna seges, nec commoda Baccho. Hic rarum tamen in dumis olus, albaque circum Lilia, verbenasque premens, vescumque papaver, Regum aequabat opes animis; seraque revertens Nocte domum dapibus mensas onerabat inemtis. Primus vere rosam atque autumno carpere poma, Et quom tristis hiems etiamnum frigore saxa Rumperet, et glacie cursus frenaret aquarum, Ille comam mollis jam tondebat hyacinthi, Aestatem increpitans seram, Zephyrosque morantis. Ergo apibus fetis idem atque examine multo Primus abundare, et spumantia cogere pressis Mella favis illi tiliae, atque uberrima pinus: Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos Induerat, totidem autumno matura tenebat. Ille etiam seras in versum distulit ulmos, Eduramque pirum, et spinos jam pruna ferentis, Jamque ministrantem platanum potantibus umbras. Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis Praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo. Nunc age, naturas apibus quas Juppiter ipse Addidit, expediam pro qua mercede, canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae, Dictaeo coeli regem pavere sub antro.
Solae communis gnatos, consortia tecta
Urbis habent, magnisque agitant sub legibus aevom: Et patriam solae et certos novere Penatis : Venturaeque hiemis memores aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesita reponunt. Namque aliae victu invigilant, et foedere pacto Exercentur agris: pars intra septa domorum
Narcissi lacrimam, et lentum de cortice gluten, Prima favis ponunt fundamina: deinde tenaces Suspendunt ceras: aliae, spem gentis, adultos Educunt fetus: aliae purissima mella
Stipant et liquido distendunt nectare cellas. Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti : Inque vicem speculantur aquas et nubila coeli : Aut onera adcipiunt venientum, aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent. Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina massis Quom properant, alii taurinis follibus auras Adcipiunt redduntque, alii stridentia tinguunt Aera lacu gemit inpositis incudibus Aetna : Illi inter sese magna vi brachia tollunt In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum. Non aliter, si parva licet conponere magnis, Cecropias innatus apes amor urget habendi Munere quamque suo. grandaevis oppida curae; Et munire favos, et daedala fingere tecta. At fessae multa referunt se nocte minores, Crura thymo plenae pascuntur et arbuta passim, Et glaucas salices, casiamque, crocumque rubentem Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos. Omnibus una quies operum, labor omnibus unus. Mane ruunt portis ; nusquam mora. rursus easdem Vesper ubi e pastu tandem decedere campis Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant. Fit sonitus, mussantque oras et limina circum. Post, ubi jam thalamis se conposuere, siletur In noctem, fessosque sopor suus occupat artus. Nec vero a stabulis pluvia inpendente recedunt Longius, aut credunt coelo adventantibus Euris:
Sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, Excursusque brevis tentant, et saepe lapillos, Ut cymbae instabiles fluctu jactante saburram, Tollunt his sese per inania nubila librant.
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes In Venerem solvunt, aut fetus nixibus edunt: Verum ipsae e foliis natos et suavibus herbis Ore legunt ipsae regem parvosque Quirites Sufficiunt, aulasque, et cerea regna refingunt, Saepe etiam duris errando in cotibus alas Adtrivere, ultroque animam sub fasce dedere. Tantus amor florum, et generandi gloria mellis. Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
Excipiat (neque enim plus septuma ducitur aestas) At genus inmortale manet, multosque per annos Stat fortuna domus, et avi numerantur avorum. Praeterea regem non sic Aegyptos, et ingens Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes, Observant. rege incolumi mens omnibus una est : Amisso rupere fidem; constructaque mella Diripuere ipsae, et crates solvere favorum,
Ille operum custos illum admirantur, et omnes Circumstant fremitu denso, stipantque frequentes; Et saepe adtollunt humeris, et corpora bello Objectant, pulchramque petunt per volnera mortem, His quidam signis atque haec exempla secuti, Esse apibus partem divinae mentis, et haustus Aetherios dixere. deum namque ire per omnis Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum Quemque sibi tenuis nascentem arcessere vitas. Scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
« PreviousContinue » |