Page images
PDF
EPUB

Hâc Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Agnoscit lacrymans, primo qua: prodita somno
Tydides multâ vastabat cæde cruentus;
Ardentesque avertit equos in castra, priùs quàm
Pabula gustâssent Troja, Xanthumque bibissent.
Parte aliâ fugiens amissis Troïlus armis,

470

Infelix puer, atque impar congressus Achilli,

Fertur equis, curruque hæret resupinus inani,

Per terram, et versâ pulvis inscribitur hasta.

Lora tenens tamen huic cervixque comæque trahuntur

Interea ad templum non æquæ Palladis ibant
Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant
Suppliciter tristes, et tunsæ pectora palmis.
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum verò ingentem gemitum dat pectore ab imo,
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
Aurea subnectens exsertæ cingula mammæ
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Hæc dum Dardanio Æneæ miranda videntur,
Dum stupet, obtutuque hæret defixus in uno,
Regina ad templum, formâ pulcherrima, Dido
Incessit, magnâ juvenum stipante catervâ.
Qualis in Eurotæ ripis aut per juga Cynthi
Exercet Diana choros; quam mille secutæ

475

480

485

490

495

Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram 500
Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes :
Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus.

Talis erat Dido, talem se læta ferebat
Per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus divæ, mediâ testudine templi,
Septa armis solioque altè subnixa, resedit.
Jura dabat legesque viris, operumque laborem
Partibus æquabat justis, aut sorte trahebat:
Quum subitò Æneas concursu accedere magno
Anthea, Sergestumque videt, fortemque Cloanthum,
Teucrorumque alios, ater quos æquore turbo
Dispulerat, penitùsque alias avexerat oras.

505

510

Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates
Lætitiaque metuque: avidi conjungere dextras
Ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant; et nube cavâ speculantur amicti,
Quæ fortuna viris, classem quo littore linquant,
Quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant
Orantes veniam, et templum clamore petebant.

Postquam introgressi, et coràm data copia fandi,
Maximus Ilioneus placido sic pectore cœpit :
O regina, novam cui condere Jupiter urbem,
Justitiâque dedit gentes frænare superbas,
Troës te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus prohibe infandos a navibus ignes,
Parce pio generi, et propiùs res adspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penates
Venimus, aut raptas ad littora vertere prædas:
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ;
Enotri coluêre viri: nunc fama minores
Italiam dixisse, ducis de nomine, gentem.
Huc cursus fuit:

515

520

525

530

Quum subitò assurgens fluctu nimbosus Orion
In vada cæca tulit, penitùsque procacibus Austris
Perque ndas, superante salo, perque invia saxa,
Dispulit: huc pauci vestris adnavimus oris.

535

540

Quod genus hoc hominum, quæve hunc tam barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arenæ :
Bella cient, primâque vetant consistere terrâ.

Si

genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Æneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit, nec bello major et armis :
Quem si fata virum servant, si vescitur aurâ
Ætheriâ, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
Non metus officio ne te certâsse priorem
Pœniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus;
Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrûm,
Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iüli,
At freta Sicaniæ saltem, sedesque paratas,

545

550

555

Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus: cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ.

560

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri; secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et latè fines custode tueri.

Quis genus Æneadum, quis Troja nesciat urbem,
Virtutesque, virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeò gestamus pectora Pœni;
Nec tam aversus equos Tyriâ sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten,
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis ?
Urbem quam statuo vestra est: subducite naves:
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
Afforet Eneas! Equidem per littora certos
Dimittam, et Libya lustrare extrema jubebo,
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates
Et pater Æneas jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Ænean compellat Achates:
Nate deâ, quæ nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides, classem, sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum dictis respondent cætera matris.
Vix ea fatus erat, quum circumfusa repentè
Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Æneas, clarâque in luce refulsit,

Os humerosque deo similis namque ipsa decoram

Cæsariem nato genetrix, lumenque juventæ
Purpureum, et lætos oculis afflârat honores.
Quale manus addunt ebori decus; aut ubi flavo
Argentum, Pariusve lapis, circumdatur auro.

Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repentè
Improvisus ait: Coràm, quem quæritis, adsum
Troïus Eneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troja miserata labores,
Quæ nos, reliquias Danaûm, terræque, marisque,
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias! grates persolvere dignas
Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est

565

570

575

580

585

590

595

600

Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem.
Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitia est, et mens sibi conscia recti,
Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt
Sæcula? qui tanti talem genuêre parentes ?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt,
Quæ me cumque vocant terræ. Sic fatus, amicum

Ilionea petit dextrâ, lævâque Serestum;

Post, alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primò adspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est:
Quis te, nate deâ, per tanta pericula casus
Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?
Tune ille Æneas quem Dardanio Anchisæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli. Genitor tum Belus ofimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiquâ Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o, tectis, juvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Jactatam hâc demum voluit consistere terrâ.
Non ignara mali, miseris succurrere disco.

Sic memorat; simul Ænean in regia ducit
Tecta, simul divûm templis indicit honorem.
Nec minùs interea sociis ad littora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pingues centum cum matribus agnos;
Munera lætitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis :
Arte laboratæ vestes, ostroque superbo;
Ingens argentum mensis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiquâ ab origine gentis.
Æneas (neque enim patrius consistere mentem
Passus amor) rapidum ad naves præmittit Achaten,
Ascanic ferat hæc, ipsumque ad mœnia ducat.

605

610

615

620

625

630

635

640

645

Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet; pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivæ Helenæ, quos illa Mycenis,
Pergama quum peteret inconcessosque Hymenæos,

650

Extulerat, matris Leda mirabile donum:
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.

655

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia; ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem

Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem.

660

Quippe domum timet ambiguam, Tyriosque bilingues.
Urit atrox Juno, et sub.noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :

Nate, meæ vires, mea magna potentia, solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis,
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum
Littora jactetur odiis Junonis iniquæ,
Nota tibi; et nostro doluisti sæpè dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus: et vereor quò se Junonia vertant
Hospitia haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere antè dolis, et cingere flammâ
Reginam meditor; ne quo se numine mutet,
Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.

:

665

670

675

Quâ facere id possis, nostram nunc accipe mentem.

Regius, accitu cari genitoris, ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

Dona ferens, pelago et flammis restantia Troja:
Hunc ego sopitum somno, super alta Cythera,
Aut super Idalium, sacratâ sede recondam ;
Ne quâ scire dolos, mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius, noctem non ampliùs unam,
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus;
Ut, quum te gremio accipiet lætissima Dido'
Regales inter mensas laticemque Lyæum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem, fallasque veneno.

Paret Amor dictis care genetricis, et alas

680

685

« PreviousContinue »