Page images
PDF
EPUB

vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aerlus et clauso ventorum carcere regnet.'

140

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti
et vastas aperit syrtis et temperat aequor,
atque rotis summas levibus perlabitur undas.
ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio, saevitque animis ignobile volgus,

iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat ;
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos, et pectora mulcet:
sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto
flectit equos curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra;
fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
nympharum domus. hic fessas non vincula navis
ulla tenent, unco non alligat anchora morsu.
huc septem Aeneas collectis navibus omni
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes harena
et sale tabentis artus in litore ponunt.
ac primum silici scintillam excudit Achates
succepitque ignem foliis atque arida circum
nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
tum cererem corruptam undis cerealiaque arma

145

150

155

160

165

170

175

expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo. Aeneas scopulum interea conscendit et omnem prospectum late pelago petit, Anthea siquem iactatum vento videat Phrygiasque biremis aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici. navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis; hos tota armenta secuntur a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit [fidus quae tela gerebat Achates] ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis Jornibus arboreis, sternit, tum volgus et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet. hinc portum petit, et socios partitur in omnis. vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: 'o socii (neque enim ignari sumus ante malorum) o passi graviora, dabit deus his quoque finem. vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, maestumque timorem mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. durate, et vosmet rebus servate secundis.'

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. illi se praedae accingunt dapibusque futuris: tergora deripiunt costis et viscera nudant, pars in frusta secant veribusque trementia figunt, litore aëna locant alii flammasque ministrant. tum victu revocant vires, fusique per herbam inplentur veteris bacchi pinguisque ferinae.

1

180

185

190

195

200

205

210

215

postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt

spémque metumque inter dubii, seu vivere credant
sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
dispiciens mare velivolum terrasque iacentis
litoraque et latos populos, sic vertice caeli
constitit et Libyae defixit lumina regnis.
atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis

adloquitur Venus: 'o qui res hominumque deumque
aeternis regis imperiis et fulmine terres,
quid meus Aeneas in te committere tantum,
quid Troes potuere, quibus tot funera passis
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
certe hinc Romanos olim volventibus annis,
hinc fore ductores revocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
pollicitu's: quae te, genitor, sententia vertit?
hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
solabar fatis contraria fata rependens;

220

225

230

235

nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

240

insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achivis

Illyricos penetrare sinus atque intuma tutus
regna Liburnorum et fontem superare Timavi,
unde per ora novem vasto cum murmure montis
it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placida compostus pace quiescit:
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
navibus (infandum!) amissis unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
nic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis''

245

250

Olli subridens hominum sator atque deorum voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur: 'parce metu, Cytherea: manent inmota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

255

260

hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

longius et volvens fatorum arcana movebo)

bellum ingens geret Italia populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. at puer Ascanius, quoi nunc cognomen Iulo additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno), triginta magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit, regnumque ab sede Lavini transferet, et longam multa vi muniet Albam. hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet moenia Romanosque suo de nomine dicet. his ego nec metas rerum nec tempora pono, imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. sic placitum. veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet ac victis dominabitur Argis. nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium Oceano, famam qui terminet astris, Iulius, a magno demissum nomen Iulo. hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura; vocabitur hic quoque votis. aspera tum positis mitescent saecula bellis;

265

270

275

280

235

29C

cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus
saeva sedens super arma et centum vinctus aënis
post tergum nodis fremet horridus ore cruento.

Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
ut terrae utque novae paleant Karthaginis arces
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

finibus arceret. volat ille per aëra magnum
remigio alarum, ac Libyae citus astitit oris.
et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
corda volente deo; in primis regina quietum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,

295

300

305

ut primum lux alma datast, exire locosque
explorare novos, quas vento accesserit oras,
qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraene,
quaerere constituit sociisque exacta referre.

classem in convexo nemorum sub rupe cavata

310

arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
bina manu lato crispans hastilia ferro.
cui mater media sese tulit obvia silva,

virginis os habitumque gerens et virginis arma,

315

Spartanae vel qualis equos Threissa fatigat

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Eurum.

namque umeris de more habilem suspenderat arcum
venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
nuda genu nodoque sinus collecta fluentis.

320

ac prior 'heus' inquit, 'iuvenes, monstrate, mearum
vidistis siquam hic errantem forte sororum,
succinctam pharetra, et maculosae tegmina lyncis
aut spumantis apri cursum clamore prementem.'
Sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus:
‘nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,

[ocr errors]
[ocr errors]

quam te memorem, virgo? namque hau tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat; o dea certe, an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?

325

« PreviousContinue »