Page images
PDF
EPUB

inpius, exuviasque omnes, lectumque iugalem, quo perii, superinponant: abolere nefandi cuncta viri monimenta iubet monstratque sacerdos.' haec effata silet; pallor simul occupat ora. non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat.

500

at regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta, ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; super exuvias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. stant arae circum, et crines effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque 510 tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Averni; falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis pubentes herbae nigri cum lacte veneni; quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus et matri praereptus amor.

ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati

520

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet iustumque memorque, precatur. nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvacque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti. [lenibant curas, et corda oblita laborum.]

at non infelix animi Phoenissa, neque umquam solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit ingeminant curae, rursusque resurgens 497 superinponas.

VOL. I

G

530

[ocr errors]

saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. sic adeo insistit, secumque ita corde volutat : en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti ? quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis 540 invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?

550

quid tum ? sola fuga nautas comitabor ovantes ? an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras, atque obicis hosti. non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere, more ferae, tales nec tangere curas; non servata fides, cineri promissa Sychaeo.' tantos illa suo rumpebat pectore questus. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos, rebus iam rite paratis. huic se forma dei vultu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est, omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos et membra decora iuventa: nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos ? nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos? illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, variosque irarum concitat aestus. non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? iam mare turbari trabibus, saevasque videbis collucere faces, iam fervere litora flammis,

541 inrisam. 552 Sychaei. 564 varioque . . . fluctuat aestu.

560

si te his attigerit terris Aurora morantem. heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper femina.' sic fatus nocti se inmiscuit atrae.

tum vero Aeneas subitis exterritus umbris corripit e somno corpus, sociosque fatigat: 'praecipites vigilate, viri, et considite transtris; solvite vela citi. deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funes

570

ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum, quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. adsis o placidusque iuves, et sidera caelo dextra feras.' dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. idem omnes simul ardor habet; rapiuntque ruuntque: litora deseruere; latet sub classibus aequor; adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum flaventesque abscissa comas, 'pro Iuppiter! ibit hic,' ait, et nostris inluserit advena regnis?/ non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? ite,

6

ferte citi flammas, date vela, inpellite remos.

580

590

quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat?

infelix Dido! nunc te facta inpia tangunt?

600

tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere? non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? 576 stimulat.

verum anceps pugnae fuerat fortuna.

fuisset ;

quem metui moritura? faces in castra tulissem, inplessemque foros flammis, natumque patremque cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissac, accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata lovis poscunt, hic terminus haeret: at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium inploret, videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

610

sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. 620 hacc precor; hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. nullus amor populis, nec foedera sunto. exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.' haec ait, et partes animum versabat in omnes, invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei; namque suam patria antiqua cinis ater habebat: Annam cara mihi nutrix huc siste sororem ; dic, corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat: sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta. 632 Sychaei cst.

630

sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus, finemque inponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.'
sic ait. illa gradum studio celerabat anili.
at trepida et coeptis inmanibus effera Dido,
sanguineam volvens aciem, maculisque trementes
interfusa genas, et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina, et altos
conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
hic postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
incubuitque toro, dixitque novissima verba:
'dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi;
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
ulta virum, poenas inimico a fratre recepi:
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinac!'
dixit: et os inpressa toro, moriemur inultae,

6

640

650

sed moriamur,' ait. 'sic, sic iuvat ire sub umbras. 660 hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' dixerat; atque illam media inter talia ferro collapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus. it clamor ad alta atria; concussam bacchatur fama per urbem. lamentis gemituque et femineo ululatu

tecta fremunt; resonat magnis plangoribus acther. non aliter quam si inmissis ruat hostibus omnis Carthago, aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670 culmina perque hominum volvantur perque deorum. audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis 641 celebrabat. anilem. 651 sinebant.

« PreviousContinue »