Page images
PDF
EPUB

Hinc ubi jam emissum caveis ad sidera coeli
Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen,
Obfcuramque trahi vento mirabere nubem;
Contemplator: aquas dulcis, et frondea semper
Tecta petunt. Huc tu jussos adsperge sapores,
Trita melisphylla, et cerinthae ignobile gramen:
Tinnitufque cie, et Matris quate cymbala circum.
Ipfae consident medicatis sedibus: ipsae

Intima more suo sese in cunabula condent.
Sin autem ad pugnam exierint (nam faepe duobus
Regibus incessit magno discordia motu)
Continuoque animos volgi et trepidantia bello
Corda licet longe praesciscere: namque morantis
Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox
Auditur fractos sonitus imitata tubarum.

Tum trepidae inter se coëunt, pennisque coruscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
Et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.
Ergo, ubi ver nactae sudum camposque patentis,
Erumpunt portis; concurritur; aethere in alto
Fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem,
Praecipitesque cadunt. Non densior aëre grando,
Nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
Ipsi per medias acies, infignibus alis,
Ingentis animos angusto in pectore versant.
Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos,
Aut hos versa fugâ victor dare terga subegit.
Hi motus animorum atque haec certamina tanta
Pulveris exigui jactu conpressa quiescent.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo;
Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
Dede neci: melior vacua sine regnet in aula.
Alter erit maculis auro squalentibus ardens:
L

Nam duo sunt genera, hic melior, insignis et ore,
Et rutilis clarus squamis: ille horridus alter
Desidia, latamque trahens inglorius alvum.
Ut binae regum facies, ita corpora plebis.
Namque aliae turpes horrent: ceu pulvere ab alto
Quum venit, et sicco terram spuit ore viator
Aridus: elucent aliae, et fulgore coruscant
Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis.
Haec potior suboles. Hinc coeli tempore certo
Dulcia mella premes: nec tantum dulcia, quantum
Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem.
At quum
incerta volant, coeloque examina ludunt,
Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt;
Instabilis animos ludo prohibebis inani.

Nec magnus prohibere labor. Tu regibus alas
Eripe. Non illis quisquam cunctantibus altum
Ire iter, aut castris audebit vellere signa.
Invitent croceis halantes floribus horti,

Et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

Jpse thymum pinosque ferens de montibus altis
Tecta serat late circum, cui talia curae:
Ipse labore manum duro terat : ipse feracis
Figat humo plantas, et amicos inriget imbris.

Atque equidem, extremo ni jam sub fine laborum
Vela traham, et terris feftinem advertere proram;
Forsitan et, pinguis hortos quae cura colendi
Ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti:
Quoque modo potis gauderent intuba rivis;
Et virides apio ripae, tortusque per herbam
Cresceret in ventrem cucumis: nec sera comantem
Narcissum, aut flexi tacuissem vimen acanthi,
Pallentisque ederas, et amantis litora myrtos.
Namque sub Oebaliae memini me turribus altis,

Qua niger humectat flaventia culta Galaesus,
Corycium vidisse senem : cui pauca relicti
Jugera ruris erant: nec fertilis illa juvencis,
Nec pecori opportuna seges, nec commoda Baccho.
Hic rarum tamen in dumis olus, albaque circum
Lilia, verbenasque premens, vescumque papaver,
Regum aequabat opes animis; seraque revertens
Nocte domum dapibus mensas onerabat inemtis.
Primus vere rosam atque autumno carpere poma,
Et quum tristis hiems etiamnum frigore saxa
Rumperet, et glacie cursus frenaret aquarum,
Ille comam mollis jam tum tondebat acanthi,
Aestatem increpitans seram zephyrosque morantis.
Ergo apibus foetis idem atque examine multo
Primus abundare, et spumantia cogere pressis
Mella favis: illi tiliae, atque uberrima pinus :
Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
Induerat, totidem autumno matura tenebat.
Ille etiam seras in versum distulit ulmos,
Eduramque pirum, et spinos jam pruna ferentis,
Jamque ministrantem platanum potantibus umbras.
Verum haec ipfe equidem spatiis exclusus iniquis
Praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Juppiter ipse
Addidit, expediam: pro qua mercede, canoros
Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae,
Dictaeo coeli Regem pavere sub antro.
Solae communis gnatos, consortia tecta
Urbis habent, magnisque agitant sub legibus aevum :
Et patriam solae, et certos novere penatis :
Venturaeque hiemis memores aestate laborem
Experiuntur, et in medium quaesita reponunt.
Namque aliae victu invigilant, et foedere pacto
Exercentur agris: pars intra septa domorum

Narcissi lacrimam, et lentum de cortice gluten,
Prima favis ponunt fundamina. Deinde tenacis
Suspendunt ceras: aliae, spem gentis, adultos
Educunt foetus: aliae purissima mella
Stipant: et liquido distendunt nectare cellas.
Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti :
Inque vicem speculantur aquas, et nubila coeli :
Aut onera adcipiunt venientum, aut agmine facto
Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina massis
Quum properant, alii taurinis follibus auras
Adcipiunt redduntque, alii stridentia tinguunt
Aera lacu gemit inpositis incudibus Aetna.
Illi inter sese magna vi brachia tollunt
In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum.
Non aliter, si parva licet conponere magnis,
Cecropias innatus apes amor urguet habendi,
Munere quamque fuo. Grandaevis oppida curae,
Et munire favos, et daedala fingere tecta.
At fessae multa referunt se nocte minores,
Crura thymo plenae: pascuntur et arbuta passim,
Et glaucas salices, casiamque, crocumque rubenter,
Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus.
Mane ruunt portis; nusquam mora. Rursus easdem
Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant.
Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi jam thalamis se composuere, siletur
In noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
Nec vero a stabulis pluvia inpendente recedunt
Longius, aut credunt coelo adventantibus euris:
Sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,

Excursusque brevis tentant, et saepe lapillos,
Ut cumbae instabiles fluctu jactante saburram,
Tollunt: his sese per inania nubila librant.
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes
In Venerem solvunt, aut foetus nixibus edunt:
Verum ipsae e foliis natos et suavibus herbis
Ore legunt: ipsae regem parvosque Quirites
Sufficiunt, aulásque, et cerea regna refingunt.
Saepe etiam duris errando in cotibus alas
Attrivere, ultroque animam sub fasce dedere.
Tantus amor florum, et generandi gloria mellis.
Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
Excipiat: neque enim plus septuma ducitur aestas,
At genus inmortale manet, multosque per annos
Stat Fortuna domus, et avi numerantur avorum.
Praeterea regem non sic Aegyptos, et ingens
Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes,
Observant. Rege incolumi mens omnibus una est :
Amisso rupere fidem; constructaque mella
Diripuere ipsae, et crates solvêre favorum.
Ille operum custos: illum admirantur, et omnes
Circumftant fremitu denso, stipantque frequentes;
Et saepe adtollunt humeris, et corpora bello
Objectant, pulchramque petunt per volnera mortem.
His quidam signis atque haec exempla secuti,
Esse apibus partem divinae mentis, et haustus
Aetherios dixere. Deum namque ire per omnis
Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum.
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
Quemque sibi tenuis nascentem arcessere vitas.
Scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
Omnia: nec morti esse locum, sed viva volare

Sideris in numerum, atque alto succedere coelo,

« PreviousContinue »