Page images
PDF
EPUB

900

905

Limes agro positus, litem ut discerneret arvis;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notæ
Sufficiunt vires, nec vox, nec verba sequuntur :
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii : Rutulos adspectat et urbem,
Cunctaturque metu , telumque instare tremiscit;
Nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,

910

915

898. Litem ut discerneret arvis. Æneam. Nec pertulit ictum ad Ut agros ab invicem discernendo scopum destinatum. lites dirimeret.

908. Ac velut, etc. Comparationem 899. Bis sex. Agnosce colorem sumpsit ex Iliad. XXII, 199 et seq. heroici poematis, et vulgatam olim Sed Virgilius in ea copiosior et opinionem de incredibili priscorum ornatior. hominum statura et robore. Juvabit 909. Eoctendere cursus. Græca conferre Iliad. V, 303 et seq., ubi locutio : ôpóuov & Xtavúelv. Diomedes saxum in Æneam injicit, 910. Velle videmur. Insucto modo quale vix duo temporis illius ho- versus cæditur, ut mens lectoris , mines possent efferre.

cum illa frustrata spe currendi, 901. Ille, Turnus.

suspensa maneat. 903. Nec se cognoscit currentem, 911. Succidimus (cum secunda nec euntem, etc. Vires solitas sibi syllaba brevi), deficimus. deesse videt, se sentit plane esse 912. Sufciunt. Suppetunt, ad. alium, ut gallice, a ne se connaît sunt. plus. D

913. Viam. Iter ad victoriam. 905. Genua. Trochæus, quasi : 914. Dea dira. Furia.

- Sensus, genva.

( idées, impressions. ) 906. Lapis viri, lapis ejus. - Va- 917. Nec quo se eripiat et subducuum per inane, per acrem. cąt, nec qua vi tendat in hostem,

907. Spatium totum, usque ad quum sibi deficiant vires.

D

Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.
Cunctanti telum Æneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis, et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita nunquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricæ, et clypei extremos septemplicis orbes;
Per medium stridens transit femur: incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Ille, humilis supplexque oculos dextramque precantem 930
Protendens: « Equidem merui, nec deprecor, inquit;
Utere sorte tua: miseri te si qua parentis
Tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis

[blocks in formation]

924. Oras recludit, etc. A perit extremas partes loricæ, quæ femur attingunt; item extremum circultum imi clypei, quem altius ad tegendum caput extulerat.

920

925

[blocks in formation]

925. Septemplicis, qui septem coriis aut septem laminis metallicis erat contextus.

926, 927. Ordina: Ingens Turnus incidit ictus seu percussus. Poplite duplicato, inflexo. Confer XI,

645.

――

932. Miseri te si qua parentis. Accommodata in primis ad miserationem obsecratio.

933. Fuit et tibi talis. Artificium efficacissimum; quæ figura dicitur avaxoivwots, communicatio. Ita præclare Achillem obtestatur Priamus, Iliad. XXIV, 486: Myσx πατρὸς σοῖο, θεοῖς ἐπιείκελ ̓ ̓Αχιλ

Anchises genitor), Dauni miserere senectæ :
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia conjux.
Ulterius ne tende odiis. » Stetit acer in armis
Æneas, volvens oculos, dextramque repressit.
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo
Cœperat; infelix humero quum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri; victum quem vulnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille oculis postquam sævi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus, et ira
Terribilis Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
Immolat, et pœnam scelerato ex sanguine sumit. »
Hoc dicens, ferrum adverso sub pectore condit

:

934. Dauni, patris mei.

935. Et me vivum, seu meum corpus mortui, si mavis, redde meis.

[blocks in formation]

λεῦ, – τηλίκου, ὥσπερ ἐγὼν, ὀλοῷ | Pallanti, neque Turno felix fuit. ἐπὶ γήραος οὐδῷ, etc. Vide X, 495 et seq.; item 503 et seq.

941. Balteus, a baudrier passé sur le haut d'une épaule (alto humero) et sous l'autre, pour suspendre l'épée. » — Infelix balteus, qui neque

935

940

945

950

942, 943. Pueri. Vox dulcis, teCinncrum affectum reddens. gula. Balteus bullis ornatus, quas a Pallante gestatas olim Æneas vidit; et quæ ideo nota illi erant.

944. Atque, etc. Et cujus gerebat insigne inimicum, id est, hosti ereptum.

945. Ille. Eneas. Hausit. Avidissime oculis percepit. Furiis accensus. Arte multa letalis ictus, qui poematis fabulam absolvit, paulatim adducitur.

947. Meorum. Unius ex meis. Sed majore cum emphasi dicit în plurali numero: meorum.

949. Pallas te immolat. Hac voce Eneas pium se prodit, etiam dum hostem interficit. Quod magni ponderis est præsertim in fine pcematis.

Fervidus ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

951. Frigore mortis.

ut, cessantibus universis, solus cum 952. Vitaque cum gemitu fugit solo pugnaret. Quod si Turnus in indignata sub umbras. Eumdem confuso omnium bello, licet Enca versum, sententia, verbis et sylla- virtute, cecidisset, posset vidcri barum sono lugubrem, de moriente necem illam plurimorum ope conCamilla vide XI, 831. Indignata, tigisse. Itaque specialis gloria in co quod juvenis immatura morte solius Æneæ meritis permanet, raptus, quod ab hoste victus, quod ipseque est ultor injuriæ suæ, regno simul et conjuge privatus, cui, nullo jam deorum vel homiquod veniæ spe paulo ante conce- num adversante, Lavinia in mapta moriatur. Mira plerumque trimonium, et sedes in Latio deest hujus poematis ordinatio, Virgi- bita conceditur. Nunc si amplius liique Æneam extollentis industria. quæras de ingeniosis inventis, et Postquam etenim laudem herois de præclaro judicio quod in toto unoquoque operis libro exsecutus est, elucet poemate, lege, quæso, paucas hanc usque ad Turni mortem con- eas paginas, quas super Encide sulto perduxit. Nam egregie accidit, huic volumini gallice præmisimus.

[ocr errors]

FINIS

2.4)

27289.

Turonibus, typis Mame.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »