Page images
PDF
EPUB

Undique collēcti invādunt, acerrimus Aiāx, 415 Et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis:

Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eõis
Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti

Spūmeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. 420 Illi etiam, si quos obscūrā nocte per umbram

Füdimus insidiis tõtāque agitāvimus urbe,
Appārent; primi clipeos mentitaque tēla
Adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.

Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus 425 Pēnelei dextrā divae armipotentis ad āram

Procumbit; cadit et Rīpheus, iūstissimus ūnus
Qui fuit in Teucris et servantissimus acqui
(Dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymāsque

Confixi ā sociis; nec tē tua plūrima, Panthū, 430 Lābentem pietās nec Apollinis infula tēxit.

Iliaci cinerēs et flamma extrēma meorum,
Testor, in occāsū vestro nec tēla nec ūllās
Vītāvisse vicēs Danaum, et, si fāta fuissent,

Ut caderem, meruisse manū. Divellimur inde: 435 Iphitus et Peliās mēcum, quorum Iphitus aevo

Iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixi;
Protinus ad sēdēs Priami clāmõre vocāti.

Hic vērō ingentem pūgnam, ceu cētera nūsquam

Bella forent, nūllī tõtā morerentur in urbe; 440 Sic Mārtem indomitum, Danaosque ad tēcta ruentés

Cernimus, obsessumque āctā testūdine līmen.
Haerent pārietibus scālae, postēsque sub ipsos
Nītuntur gradibus, clipeõsque ad tēla sinistrīs

Protēcti obiciunt, prēnsant fastigia dextris. 445 Dardanidae contrā turrēs ac tēcta domorum

Culmina convellunt - his sē, quando ultima cernunt,

Extrēmā iam in morte parant dēfendere tēlis -
Aurātāsque trabēs, veterum decora alta parentum,

Devolvunt; alii strictis mūcronibus imās
450 Obsēdēre forēs; hās servant āgmine denso.

Instaurāti animi, rēgis succurrere tēctis,
Auxiliöque levāre viros, vimque addere victis.

Limen erat caecaeque forēs et pervius ūsus

Téctorum inter së Priami, postēsque relicti
455 A tergo, infelix quã sē, dum rēgna manēbant,

Saepius Andromachē ferre incomitāta solebat
Ad soceros, et avā puerum Astyanacta trahēbat.
Evādā ad summi fastīgia culminis, unde

Tēla manū miseri iactābant inrita Teucri.
460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra

Eductam tēctis, unde omnis Troia videri
Et Danaum solitae nāvēs et Achāia castra,
Aggressi ferro circum, quā summa labantēs

lūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altis
465 Sēdibus, impulimusque; ea lāpsa repente ruinam

Cum sonitū trahit et Danaum super āgmina lātē
Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa, nec ūllum
Tēlorum intereā cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primõque in limine Pyrrhus 470 Exsultat, tēlis et lūce coruscus aēnā:

Quālis ubi in lūcem coluber mala grāmina pāstus,
Frigida sub terrā tumidum quem brūma tegebat,
Vunc, positis novus exuviis nitidusque iuventā,

Lūbrica convolvit sublāto pectore terga
475 Arduus ad sõlem, et linguis micat ore trisulcis.

Unā ingens Periphās et equorum agitātor Achillis,
Armiger Automedon, ūnā omnis Scyria pūbēs
Succēdunt tēcto, et flammās ad culmina iactant.
Ipse inter primos correptā dūra bipenni

480 Limina perrumpit, postēsque ā cardine vellit

Aerātos; iamque excisā trabe firma cavāvit
Rõbora, et ingentem lāto dedit õre fenestram.
Appāret domus intus, et ātria longa patēscunt;

Appārent Priami et veterum penetrālia rēgum, 485 Armātosque vident stantēs in limine primo.

At domus interior gemitū miserõque tumultū
Miscētur, penitusque cavae plangoribus aedēs
Fēmineis ululant; ferit aurea sidera clāmor.

Tum pavidae tēctis mātrēs ingentibus errant,
490 Amplexaeque tenent postēs atque oscula figunt.

Instat vi patriā Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Cūstādēs sufferre valent; labat āriete crēbro
lānua, et ēmõti procumbunt cardine postēs.

Fit via vi: rumpunt aditūs, primosque trucidant 495 Immissi Danai, et lātē loca milite complent.

Nōn sic, aggeribus ruptis cum spūmeus amnis
Exiit oppositāsque ēvicit gurgite mõlēs,
Fertur in arva furēns cumulo, camposque per omnes

Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem 500 Caede Neoptolemum geminõsque in limine Atridās;

Vidi Hecubam centumque nurūs, Priamumque per ārās
Sanguine foedantem, quos ipse sacrāverat, ignēs.
Quinquāgintā illi thalami, spēs tanta nepotum,

Barbarico postēs aurő spoliisque superbī,
505 Procubuēre; tenent Danai, quā dēficit ignis.

Forsitan et, Priami fuerint quae fāta, requirās.
Urbis uti captae cāsum convulsaque vidit
Līmina tēctòrum et medium in penetrālibus hostem,
Arma diū senior dēsuēta trementibus aevo
Circumdat nequiquam umeris, et inūtile ferrum
Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostēs.
Aedibus in mediis nūdōque sub aetheris axe

Ingēns āra fuit iūxtāque veterrima laurus,

Incumbēns ārae atque umbra complexa Penātēs. 515 Hic Hecuba et nātae nequiquam altāria circum,

Praecipitēs ātrā ceu tempestāte columbae,
Condensae et divum amplexae simulācra sedebant.
Ipsum autem sümptis Priamum iuvenālibus armis

Ut vidit, “Quae mēns tam dira, miserrime coniūnx, 520 Impulit his cingi tēlis ? aut quo ruis?" inquit.

Non tāli auxilio nec dēfēnsoribus istis
Tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.
Hūc tandem concede; haec āra tuēbitur omnes,

Aut moriēre simul.” Sic ore effāta recēpit 525 Ad sēsē et sacrā longaevum in sede locāvit.

Ecce autem ēlāpsus Pyrrhi de caede Politēs,
Unus nātòrum Priami, per tēla, per hostēs
Porticibus longis fugit, et vacua ātria lūstrat

Saucius : illum ārdēns infēstā vulnere Pyrrhus 530 Insequitur, iam iamque manū tenet et premit hastā.

Ut tandem ante oculos ēvāsit et õra parentum,
Concidit, ac multo vītam cum sanguine fūdit.
Hic Priamus, quamquam in mediā iam morte tenētur,

Non tamen abstinuit, nec võci iraeque pepercit : 535 “At tibi pro scelere,” exclāmat, "prō tālibus ausīs,

Di, si qua est caelā pietās, quae tālia cūret,
Persolvant grātēs dignās, et praemia reddant
Dēbita, qui nāti coram mē cernere lētum

Fēcisti et patrios foedāsti fūnere vultūs.
540 At non ille, satum quo tē mentiris, Achillēs

Tālis in hoste fuit Priamo; sed iūra fidemque
Supplicis ērubuit, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit Hectoreum, mēque in mea rēgna remisit."

Sic fātus senior, tēlumque imbelle sine ictū 545 Coniēcit, rauco quod protinus aere repulsum

Et summo clipei nequiquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: “Referēs ergo haec et nūntius ibis
Pēlidae genitori; illi mea tristia facta

Dēgeneremque Neoptolemum nārrāre memento. 550 Nunc morere." Hóc dicēns altāria ad ipsa trementem

Trāxit et in multo lāpsantem sanguine nāti,
Implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum
Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ēnsem.

Haec finis Priami fātorum ; hic exitus illum
555 Sorte tulit, Troiam incēnsam et prālāpsa videntem

Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Regnātorem Asiae. lacet ingens litore truncus,
Avulsumque umeris caput, et sine nomine corpus.

At mē tum primum saevus circumstetit horror. 560 Obstipui; subiit cāri genitoris imāgā,

Ut rēgem aequaevum crūdēli vulnere vidi
Vitam exhālantem; subiit déserta Creusa,
Et direpta domus, et parvi cāsus Iūli.

Respicio, et, quae sit mē circum copia, lüstro. 565 Dēseruēre omnēs dēfessi, et corpora saltū

Ad terram misēre aut ignibus aegra dedēre.

Iamque adeo super ūnus eram, cum limina Vestae Servantem et tacitam sēcriētā in sēde latentem

Tyndarida aspicio; dart clāra incendia lūcem 570 Erranti passimque oculos per cūncta ferenti.

Illa sibi infēstos ēversa ob Pergama Teucros
Et poenās Danaum et dēserti coniugis īrās
Praemetuēns, Trõiae et patriae commūnis Erinys,

Abdiderat sēsē atque āris invisa sedebat. 575 Exārsēre ignēs animo; subit īra cadentem

Ulcisci patriam et scelerātās sūmere poenās.
“Scilicet haec Spartam incolumis patriāsque Mycēnās

« PreviousContinue »