Page images
PDF
EPUB

DISQUISITIO I

DE

CARMINE EPICO VIRGILIANO.

DE

E carmine epico universe multa disputare, cum tot habeamus libros, in quibus copiose et accurate de eo præceptum est, et cum pauci sint, quibus expediat, ut in præceptis diu detineantur, inutile esse arbitror. Neque etiam talis disputatio ullam ad adolescentum animos habere potest vim aut afferre utilitatem, nisi uno jam vel altero carmine epico perlecto diligenter, et docte enarrato; ne nunc illud moneam, præceptis istis et disputationibus omnino plus promitti quam præstari. Pleraque enim, quæ utilitatem habent, talia sunt, ut ab ingenio liberaliore, ubi unus vel alter poeta perlectus fuerit, vel, nemine monente, facile animadvertantur; vanis autem et inanibus subtilitatibus et argutiis ætas illa melius caret. Tum utilitas, quam præstant, intra judicium de aliorum ingeniorum monumentis qualecunque ferendum subsistit; ut ii vero, qui ingenii sui vires ipsi experturi sunt, ex illis præceptionibus paullo plus quam ex uno vel altero bono exemplo proficiant, expectari non potest. Eos tamen, qui adolescentibus poetas interpretantur, librorum illorum doctrina imbutos esse velim quam maxime; nam ita demum, ubi ipsi virorum doctorum disputationes accurate cognoverint et animo teneant, in promtu habebunt, in singulis rebus et caussis monere commode et cum fructu enarrare ea, quæ adolescentum ingenia alere, judicia acuere, elegantiæ et virtutis sensum aut instillare aut ex

citare animis possint. Omnino enim præcipiendi hisce de rebus utiliter et cum fructu ad adolescentum animos genus est unum et fortasse solum, ut non universo de genere multa subtiliter disputentur, verum ut in ipsa interpretatione poetæ in singulis locis, rebus, personis ac sententiis ea moneantur salubriter ac brevissimis, quæ ex re præsenti et oculis subjecta claritatem suam habent et veritatem. Adolescens quidem, qui tam beatus fuerit, ut Homerum et Virgilium interpretis alicujus opera in hunc, quem dixi, modum instituta enarratum audierit, disputationes illas æstheticas (quidni enim hoc nomine utamur, cum rei designandæ vocabulum aliud idoneum non suppetat?) forte non sine fructu aliquo posthæc cognoscet; sed initio a tali lectione facto si quis ad poetas cognoscendos pergere voluerit, an is ex subtili illa disputatione ad intelligendes et judicandos poetas multum profecisse se intellecturus sit, admodum dubito, nec, cui illud contigisset, quemquam vidi. Sed, ut perversis hominum nostrorum studiis occurratur, si modo occurri potest, satis hæc dicta esse arbitror.

I. Quæ hic a me exponenda sunt, pauca quidem et summatim, ad Virgilianum carmen sunt referenda. Ad hujus rationem intelligendam satis est tenere, carmen epicum universe nihil aliud esse, quam narrationem omnibus numeris absolutam ac perfectam, seu narrationis genus præstantissimum et iis virtutibus, quae huic generi inesse possunt, cumulatum ; carminis itaque epici naturam positam esse in rei magnæ et arduæ, magno cum animo et consilio susceptæ et gestæ, narratione ad admirationem efficiendam instituta. Ejusmodi enim narratio præstantissima est ex toto hoc rerum genere. Admiratione animis injecta quæritur hic ea, quæ omni carmini proposita est, sed in alio genere ab aliis caussis proficiscitur, delectatio; quæ utique, si ingenuo et liberali animo digna esse debet, a re

rum honestate et utilitate sejuncta esse nequit, et tanto exquisitior, generosior, et plenior est, quo majora virtutis adhortamenta et incitamenta cum hac ipsa voluptate animis se insinuant, ut adeo, si quis carmini epico magnum aliquod, ac præclarum virtutis et vitæ, inprimis publicæ, præceptum, subjectum esse debere dixerit, ad rerum utique veritatem dixisse ille videatur; sed poetæ epico talis utilitas, ad philosophicas rationes exacta, non ita proposita esse potest, ut poeticas rationes inde petat, aut metiatur ; ut rerum narratarum admiratione animi afficiantur, hoc summum est quod ille sequitur (1). Ipsa autem rerum animorumque nostrorum natura ita fert, ut, quod a virtute et utilitate publica vacat, ad animos nostros admiratione impellendos vim satis magnam habere nequeat. Non igitur ulla ratione evenire potest, ut bonum carmen epicum contineat nihil, quod ad publicam et civilem utilitatem valere possit. Contra vero, magna et ardua consilia, excelsi et magnifici animorum sensus, virtus ultra vulgarem mortalitatis modulum et morem animosa et fortis, nullis adversis casibus et periculorum terroribus infracta mens, salus civium, et imperii majestas, vel parta, vel servata ac defensa, hæc eadem illa sunt, quibus maxime hominum animis admiratio injici potest, quæ ideo inprimis epico carmini idoneam materiam suppeditant. Conjuncta itaque cum eadem illa admiratione est utilitatis ratio, de qua non minus multa sunt disputata, quatenus poetæ epico proposita esse debeat. Narret ille magna, grandia, præclara; utilitas proficiscitur ex hoc ipso, quod magnos

(1) Hactenus bene veteres, etiam Grammatici. Auctor Vitæ Homeri, ( seu potius de virtutibus Homeri tum dictionis, tum sententiarum ac rerum): xai rò μèv öλov Tap aút διήγησις τῶν πραγμάτων παράδοξος καὶ

μυθώδης καθεσκεύασται, ὑπὲρ τὸ πληρῶν ἀγωνίας καὶ θαύματος τὰς ἐντυγ χάνοντας, καὶ ἐκπληκτικὴν τὴν ἀκρόα ov nadisτával. Vid. Th. Gale, Mythogr. p. 280; vel apud Homer. Ernest. p. 153.

sensus et affectus, magnum animi robur, factis actisque expressum videmus.

II. Admiratio itaque, necesse non est, ut a rerum et naturæ miraculis petatur; sed, quod facile unusquisque intelligit, admiratione animos nostros afficiunt omnino res a magna animi virtute profectæ; non quidem, qualem præcepta philosophiæ informaverint; sed vim dicimus animi insignem in excogitandis consiliis, vel in iis exsequendis prudentiam, in laboribus perferendis constantiam, in adeundis periculis audaciam; etiamsi illa a gloriæ et laudis studio, aut ab ira, odio, vindictæ cupiditate profecta fuerit, aut ad immania et sæva facta eruperit (1). Convenit itaque omnino, ut a magno viro, magna ingenii vi, magnis corporis viribus, magnis animi motibus et affectibus, inter magnas difficultates, casus et pericula, magnis præsidiis et auxiliis, magnis de caussis susceptæ et gestæ res sint; atqui eædem fere res etiam eventu claræ et insignes, magnique exempli esse solent, ut aut magni alicujus viri, aut populi vel civitatis, aut generis adeo humani fortunas in utramque partem contineant. Magnitudinis adeo vim, notionem ac sensum, tanquam animam, omnia permeare, animare et movere vides. Non difficilis est ad cognoscendum in rhetoricis et poeticis locus de magnitudine; nec tamen omnis magnitudo epici carminis indoli est accommodata, sed ea maxime, quæ a sensibus et a phantasmatibus proficiscitur, quippe quæ eadem ad animos movendos et admiratione imbuendos inprimis valet; sed hæc quidem passim a viris doctis satis diserte sunt exposita.

(1) Etiam pravos mores ferre carminis epici naturam, ab eodem vetere Grammatico, quem paullo ante excitavi, pronuntiatum, etsi alio forte sensu : poetam necesse

est, (sensus requirit τᾶτον γὰρ δεῖ, nam Tapоvra corruptum est ) μιμεῖσθαι ε μόνον τὰ χρηστά ήθη, ἀλλὰ καὶ τὰ φαῦλα· ἄνευ γὰρ τάτων παράδοξοι πράξεις κ συνίστανται.

III. Jam natura ita fert, ut, qui magnæ et mirandæ rei narrationem instituit, ejus magnitudine contactum et graviter affectum animum ipse habeat, motusque adeo animi sui vultu, gestu, inprimisque oratione prodat; laborabit mens, rerum specie percussa, ut, quæ sentit, aliis impertiat, incidet in nova rerum phantasmata, adhibebit troporum, figurarum, gravium aut ornatorum verborum tanquam machinas ad efficiendum quod vult. Altera ex parte non minus in aperto est, ut admiratione tanto magis teneatur audientis animus, non modo rem gestam, quæ narratur, et actionem eo attemperatam esse debere, ut mirationem faciat; verum etiam narrationis genus et rationem ad admirationem efficiendam vel tuendam idoneam requiri. Qua de re plura monere nihil attinet. Quis enim non videt, orationis genus esse debere nec humile nec molle, sed forte, acre, magnificum, ornatum, etsi pro argumenti diversa natura diverse attemperatum, et quæ sunt alia? Ab eadem hac caussa proficiscitur illa necessitas, ut carmine instituenda sit narratio; quandoquidem id genus orationis est præstantissimum (perfectum nostri homines, hoc est suis numeris absolutum, dicunt), idemque potentissimum ad tenendos et delectandos animos audientium, ad sensus magnos affectusque movendos, rerumque mirabilium phantasmata cum elicienda et conflanda tum exprimenda vivide et animanda. Nullum autem metrorum genus ad narrationem epicam virtutes habere tam multas et tam magnas, quam hexametrum, et sensus quemque suus docet, et multis virorum doctorum disputationibus est declaratum.

IV. A binis hisce tanquam principiis, ut et res narratæ admirationem faciant et ipsa narratio animum admirationis voluptate delinitum teneat, repetenda sunt omnia, quibus carminis epici argumentum, personæ epicæ, facta, virtutes ac characteres, sententiæ, oratio ac dictionis ge

« PreviousContinue »