Page images
PDF

Misceri ante oculos tantis clamoribus æquor!
Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis !
Ire iterum in lacrymas, iterum tentare precando
Cogitur; et supplex animos submittere amori: -
Ne quid inex pertum frustra moritura relinquat.
· Anna, vides toto properari littore; circum
Undique convenere; vocat jam carbasus auras;
Puppibus et læti nautæ imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

[ocr errors]

bus. Improbe amor, quid non cogis facere animos hominum? Cogitur rursus descendere ad lacrymas : rursus oppugnare Æneam precando, et supplicando subjicere animum amori: ne omittat quicquam intentatum, antequam frustra moriatur. Anna, inquit, cernis circum properari toto littore : undique collecti sunt : jam vela invitant ventos, et nautæ hilares addiderunt puppibus coronas. Ego si potuissem præsentire tantam calumitatem, possem etiam eam sustinere. Tamen, o Anna, fac

dic. vastumque v. Wall. 411. vastis clamoribus Wall.–412. corpora Wall. a m. pr.–414. animum multi passim ap. Pier. et Burm. et al., sed poëticus est pluralis numerus.—415. Nec quid Wall. Forte placet interpungere: ne quid inexperium (frustra!) moritura, relinquat, h. e. frustra! cum moritura esset; ut poëta de sno interponat; sed est nimis subtile hoc.--416. littore; circum Undique convenere utique distinguendum cum Marklando ad Stat. ii Sylv. 5, 13 idque recepi pro: pr. littore circum: Undique c. De interpunctione codices frustra consulas. littore cursu Parrhas.-418. posuere Wall. Idem versus sup, i Ge. 304.-419. tantum potui aliquot ap. Burm. spectare d. emendabat Ste. phan, de Latin. Lipsii p. 469, quod Burmannus Secundus ad Anthol. p. 721

NOTÆ 416 Anna, vides, &c.] Dido jam Æ. dolori assuescat suo, ejusque absentiæ. neæ dirissima quæque conminata at 417 Carbasus) Plur, Carbasa. Lini que imprecata fuerat, 381. Nunc genus: quo, et vela, et vestes etiam suadet Annæ ut eum supplex adeat fiunt: in Hispania inventus est circa pro se: more amantium, qui nunc Tarraconem, ex Plin. l. xix. 1. minis, nunc precibus agunt; jam fu- 418 Coronas] Mos nautarum cum riosi, mox dejecti, nusquam sibi simi- solverent, et appellerent, in signum les. Oratio tres habet partes. I. Ex- lætitiæ. Ge. 1. 303. Ceu pressa ponit præsens profectionis pericu- cum jam portum tetigere carinæ, Puplum. II. Rogat Annam ut Æneam pibus et læti nautæ imposuere coroadeat: tum quia colitur ab Ænea, nas. Imponebant autem præcipue tum quia novit ipsa pertentare ejus puppibus, quia in ea navis parte saanimum. III. Docet eam argumenta, crarium erat, quibus eum a profectione deterreat, 419 Hunc ego si potui, &c.] Şi potu. eaque tria. 1. Quod nihil in eum hos- issem: mutatio temporis, ut supra 27, tile Dido commiserat. 2. Quod non. “Ante pudor quam te violo;' id est dum commoda sit navigationi tempes- violem. Et sensus est : Quamvis non tas. 3. Quod non jam conjugium; possin perferre, tamen hoc mihi solased breve tantum tempus petat, ut ium qualecumque exhibe, 'I, soror,

[ocr errors][ocr errors]

Et perferre, soror, potero. Miseræ hoc tamen unum
Exequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille
Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
Sola viri molles aditus, et tempora noras.
I, soror, atque hostem supplex affare superbum :
Non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem
Aulide juravi, classemve ad Pergama misi;
Nec patris Anchisæ cinerem Manesve revelli: ..
Cur mea dicta negat duras demittere in aures ?
Quo ruit? extremum hoc miseræ det munus amanti :
Expectet facilemque fugam, ventosque ferentes.
Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro;
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat:

430

istud solum mihi miseræ : nam perfidus ille solebat te solam revereri, etiam tibi committere secretos sensus; sola cognoscebas tempora et commodos aditus ad illum. I, soror, et supplex alloquere hostem ferocem. Non ego juravi cum Græcis in Aulide evertere Trojanam gentem, aut misi naves adversus Trojam: nec effodi cineres et umbram patris Anchisæ. Cur abnuit excipere rigidis auribus meos sermones ? Quo radit ? Concedat ultimum hoc munus misere amanti: expectet commodam fugam, et ventos opportunos. Non jam peto antiquum conjugium, quod violavit: nec ut abs

extr. probare videtur. Sed v. Not.-421. Nam solam Dorvill. s. jam Goth. pr.–422. arcanas-mentes Parrhas.–423. ut t. Witt.--425. excidere aliquot ap. Heins. et Burm., perpetua variatione. ascindere, incendere, excingere aberrant alii.--426. classemve e codd. edidit Heins. Vulgo que, classimve Sprot. et h. I. v. ad 111, 5.-—427. revulsi obl. Vatic. apud Pierium; sed dampat hanc formam Servius. cinerem Heins. cum melioribus ; vulgo cineres.-428. neget Medic. a m. pr. et tert. Rottend. Ita legisse debent ii, qui apud Servium jungebant: revelli, cur (ut propterea) mea dicta n.-dimittere alii, ex more. immittere Wall. cum glossa. admittere ad aures alter Hamb.—429. Quo struit alter Hamb.-431. Non ego c. Rottend. a m. sec. cf. inf. v, 194. connubium tert. Rottend. Erf. quod perdidit Sprot. et Puget., ut jam apud Servium interpretati sunt nonnulli.--432. aut L. duo Burm. regnumve Gud. a m. sec.

NOTÆ atque hostem affare,' &c.

pandum occidisset, ventis adversis 426 Aulide juravi] Aulis, Tanagræo. detenta classis fuit, donec admonitus rum pagnis est, in ora Bæotiæ, loco a Calchante Agamemnon Iphigeniam saxoso, ad Euripum Eubææ apposi- tiliam suam Dianæ immolaret, Æn. tus, non longe a Chalcide: portum 11. 116. De Danais, Græcis, Æn. 1. habet duplicem ; quo convenit Græ- 34. De Pergamis, arce Trojæ, Æn. corum classis navium mille, ad Troja. I. 470. nam expeditionem proficiscens. Hic . 427 Anchisæ cinerem Manesve] Grave cum in illo Græcorum conventu Aga- crimen apnd veteres, violare mortumemnon rex Mycenarum cervam, orum sepulcra. De Manibus supra Dianæ Aulidensi sacram, inter ve. 385. De Latio, Italiæ parte, Æn. 1. 10.

Tempus inane peto, requiem spatiumque furori;
Dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam (miserere sororis):
Quam mihi cum dederis, cumulatam morte remittam.

Talibus orabat, talesque miserrima fletus

[ocr errors]

tineat pulchro Latio, et deserat regnum. Peto tempus leve, quietem et moram ad amorem extinguendum: donec sors mea me domitam assuefaciat huic dolori. Hoc precor ab illo beneficium ultimum, miserere sororis : cum mihi hoc dederit dimittam illum expletum etiam morte mea. Talibus verbis precabatur, et soror miserrima

433. furoris alter Mentel. a m. pr.–434. dolore Medic, cum majore fere codd. parte. Male tamen.-435. ora alicubi legi video in vulgg.–436. Virorum doctorum in hoc loco interpungendo, interpretando, et, etsi nihil sanius esse potest (v. Not.), emendando, æstum vide ap. Burm. ; nam singula repetere longum et inutile esset. Si ingenio utendum esset, saltem metaphoræ immanendum erat, et cumulata sorte remittam erat conjectandum: ut beneficium cum fænore reddituram se spondeat. Proxime accessit in schedis Jo. Schra. derus, qui cum alia tentat, tum hoc : Quum mihi si dederit, cumulata sorte, relinquat; quod non satis intelligo. Discrepantias codicum primo loco videamus. mihi tu d. Zulich. a m. sec. cum dederit cumulata morte r. Medic., quod Heins. præstare putabat, etsi, sensus qui sit verborum commodus, non subjecit. Eadem lectio in Parrhas. et Puget. et, cumulata, etiam alter Menag. et Moret. tert. In pr. Moret. cumulatim cum glossa, quod mihi cum dederis cumulatum. Porro remittam Heins. reposuit e melioribus suis et Pierianis; vulgo relinquam; sed est prius illud exquisite pro referam dictum. remissuin Parrhas. et Puget. Jam olim super hujus versus lectione dubitatum fuisse, ex Servio et Pomponio Sab. patet; lectionem quidem dederis Tuccam et Varium probasse, uterque tradit; at Medicei codicis scripturam dederit Aproniano deberi, ex Pomponio discitur, cujus tamen verba si recte intelligo, cumulatam Apronianus et ipse tenuisse videtur, non cumulata ; etsi interpretatio ad ipsum refertur: cumulando morte. Ascribam Pomponii locum ; extremam hanc veniam, oro, ut impetres ab Ænea, id est beneficium. id est, ut protrahat discessum suum, donec discam dolere. Si concesserit, nunquam ero immemor talis beneficii. Sic legit Apronianus. Tucca et Varius, referente Sergio (Servio), dederis legunt ; cum dederis veniam, cumulatam morte remittam (1. relinquam), id est, relinquam acceptum ab eo beneficium, morte cumulando. ita intelligit Apronianus. hanc opinionem Sergius (Servius) damnat; et recte utique, nam interpretatio : . ista nullum bonum sensum exhibet; non enim morte Didonis quicquam grati ac jucundi in Annam redire poterat; etsi Servius nihil melioris notæ afferat. Manet igitur hoc: Tuccam et Varium probasse dederis et ad Annam retulisse; · quod unice verum propter illa : miserere sororis ; quæ verba tollenda erant, si alterum locum habere debebat, ut dederit legeretur, oratione de Ænea institụta ; quanquam ne sic quidem æque commode illa Æneæ, in longinquas terras profecto, per totam vitam gratiam referre velle videretur. Interpunctione prava totius versus sententia erat jugulata : Quam mihi cum dederis cumulatam, m. r. Eam itaque, ut dudum monueramus faciendum esse, mutavimus : :

NOTÆ 435 Veniam] \'avorem ac benefi- ab illo beneficium peto: miserere » cium. Æn. 1. 523.

igitur sororis, et fac ut illud obtiMiserere sororis] Extremum hoc neam.

Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur
Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
Fata obstant, placidasque viri Deus obstruit aures.
Ac velut, annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreæ nunc hinc nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant: it stridor; et alte
Consternunt terram concusso stipite frondes;
Ipsa hæret scopulis; et, quantum vertice ad auras
Ætherias, tantum radice in Tartara tendit :
Haud secus assiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas.
Mens immota manet; lacrymæ volvuntur inanes.

445

fert ac refert Æneæ tales fletus : sed ille nullis fletibus movetur, et nulla verba audit exorabilis. Fata obstant, et occludit Æneæ benignas aures. Et veluti quando Boree Alpini nunc hinc, nunc illinc, conantur inter se evertere flatibus quercum validam antiquo robore; tunc stridor auditur, et trunco profunde commoto folia tegunt terram: ipsa quercus hæret rupibus : et tantum radice progreditur ad Inferos, quantum cacumine in cælestem aërem. Non aliter heros verberatur hinc atque hinc continuis sermonibus, et magno animo sentit dolores: animus tamen perstat immutabilis, inutiles lacrymæ defluunt. Tunc autem misera Dido territa fatis rogat mortem :

Quam mihi c. dederis, cumulatam morte remittam. v. Not.–438. ipse m. Dorvill. -439. haud v. Goth. pr. nullas Goth. tert. illas Menag. pr. ullas voces Parrhas.—440. obruit Goth, sec. et subjicit versum inficetum: Ne sint ammote neque sistant gaudia mente (f, menti).-441. veluti nonnulli et hic, cf. ad v. 402. annoso validam Heins. cum melioribus, etiam Pierianis ; vulgo annosam valido; et cum corpore Exc. Burm., vulgari lapsu. Ne in robore hæreas, cum quercus addita sit: quercum robore validan, tenendum, robur esse de trunco accipiendum.—442. huc et illuc Sprot.-443, et altæ Medic. cum præstantiore quoque, etiam fragm. Vatic. et Pier, parum referre, ait Burm.; recte utique, quoad sensum ; sed altera prosaica forma est, altera, quis dubitet? poëtica. lgitur, qui textum novat, alta reponet. (Miror itaque a Brunckio v. c. id non factum esse).—444. terras Goth. pr. cum ed. Hortensii ; quod præferrem, si idonea auctoritas esset; est enim magis poëticum et majus aliquid sonat. percusso Hamb. pr. vertice Menag. pr. frondes sec. Rottend.-446. Duplex lectio et hic, ut Ge. II, 292, ubi idem versus: Æsculus-quæ quantum vertice ad auras Ætherias, tantum radice ad Tartara tendit. radice, quam codicum sec. tam fragm. Vatic. ducit, et radicem Medicens cum multis aliis Heins. et Pier. radicem in t. tendit Oblong. Pier, cum Puget, et Exc. Burm.-448. persensit multi Pier. et Heins. ac Burm, cum binis Goth., alii præsentit. v. sup. v. 297.

NOTÆ 442 Alpini Boreæ] De Borea, vento nus, unde Virgilius erat, et magna septentrionali, Ecl. vii. 51. Hic nu- pars Italiæ, Alpibus a septentrione et mero plurali, ut passim Aquilones et occidente cingitur. De Alpibus, Æn, Austri. Dicuntur Alpini, quia flant a X. 47, septentrione: ager autem Mantua

Tum vero infelix fatis exterrita Dido
Mortem orat; tædet coeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat,
Vidit, thuricremis cum dona imponeret aris,
(Horrendum dictu) latices nigrescere sacros,
Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Præterea fuit in tectis de marmore templum
Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,
Velleribus niveis et festa fronde revinctum :

tædet eam aspicere concava cæli. Ut magis perficiat consilium, et abjiciat vitam : vidit, cum imponeret munera altaribus ubi thus crematur, rem horribilem dictu, sacrum liquorem nigrescere, et vinum effusum mutare se in fædum sanguinem. Nulli elocuta est hoc prodigium, ne ipsi quidem sorori. Præterea fuit in ædibus sacrarium primi mariti e marmore, quod venerabatur mirabili cultu, cinctum vittis albis et festi

-450. Cum Wall. Mox fatis exercita Dido emendabat Marklandus in Epist. Crit. p. 117. Fatis aliquem exerceri eleganter dici non neges ; sic v, 725 nate Iliacis exercite fatis; et bene aliquis adversis casibus vexatus et exercitus vitæ capiat tædia tot mala perpessa, ut apud Tibullum est, III, 2,7. Enimvero nec tam diutina mala experta erat Dido, et exterrita imaginem rei affert multo aptiorem ad faciendam mirationem et ēkai nelv. Dicuntur scilicet et illi exterriti, qui consternati subito metu vel quovis casu mente dejecti et alienati insaniunt, vel qui, dum insaniunt, monstris ac furiis terrentur. Proprie de armentis vidimus Ge. II, 149, adde ibid. v. 434 et Not. ad e. l. De Medea furente Valer. Fl. VIII, 450 fugit ardentes exterrita tauros, quos videre sibi videbatur. Etiam proxime ad præsentem Virgil. locum inf. XII, 660 Amatadextra Occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. Ita etiam malis attonita mens, malis percussa, passim dicitur.–451. connexa Franc.—452. lumenque tert. Rottend., quod et ipsum de cælo ac die tandemque de vita dici solet.—454. ' dicto Gud. a m. pr. v. Burmann. dictum fragm. Vatic.—455. vergere Zulich. a in. pr.–456. non ipsa Wall. ipse Franc. affata Ven. fata Moret. pr. a m. pr. sorori est fragm. Vatic. aliquot Pier. et Dorvill., quod et ipse h. l. desiderem, aure judice.—458. misero quod fragm. Vatic. a m. pr. multo quod pr, Hamb., solenni variatione. v. Burm. ad Ovid. ii Am. 15, 14.-459. niveis vel

NOTE 451 Convexa, &c.] Tædet cælum vi- tur in sacrificiis, vina præsertim, ad deré, id est, vivere. Convexa dixit, id libationem, de qua Æn. 1. 740. est, concava : concavam enim cæli 457 Templum] Sacrarium, locus in superficiem duntaxat videmus, non privata domo, ubi statuam servabat convexam. Æn. 1. 314.

Sychæi, primi conjugis : ornatam 454 Latices nigrescere, &c.] Per frondibus, et velleribus niveis, iisque latices, lac et aquam intelligit, quæ laneis, quæ vitte dicebantur; ornacum alba vulgo sint, novo prodigio menta non sacerdotum tantum, sed nigrescebant: tum vina in cruorem et statuarum et victimarum. Ecl. , vertebantur. Hæc enim offereban- VIII. 64. Æn. 11. 133.

« PreviousContinue »