Qui fratris animam diligit, salvat suam ; Vis invenire tu bonos? esto bonus. Fides habeatur; obligat fides fidem. Ne contemnaris, nullum contemnere debes. Etiam capillus unus habet umbram suam. Quid, de quoque viro, et cui dicas, sæpe videto. Chi compra terra Οἶκος φίλος οἶκος ἄριστος. Alium silere quod voles, primus sile. Secreto amicos admone, lauda palam. Ορθὸν ἁλήθει ̓ ἀεί. Magna est victoria, vinci a veritate. Loquendum est ut vulgus, sentiendum est ut sapientes. Si vis currentem prendere, curre cito. Freno indorato non migliora il cavallo. Quid cæco cum speculo? Acqua turbida non fa specchio. Melius in viâ Veritatis claudicare, quàm præter viam fortiter ambulare. Πᾶν πρᾶγμα ἔχει δύο λαβάς. Εἷς ἀνὴρ οὐδεὶς ἀνήρ. Τὰ καλὰ καλῶς γενέσθω. Οὐκ ἐν τῷ μεγάλῳ τὸ εὖ, ἀλλὰ ἐν τῷ εὖ τὸ μέγα. Deliberandum est diu, quod statuendum est semel. Bonum opus intentio facit, si intentionem fides dirigit per legem Dei ad gloriam Dei. Non scribit, cujus carmina nemo legit. Curæ leves loquuntur, ingentes stupent. Canes timidi vehementiùs latrant. Vasa inania magniloquentiùs sonant. Neu sis superbus extra viam, neu piger sis in viâ. Qui nihil audet, nunquam gaudet. Consilio melius vincas quàm iracundiâ. Malum consilium consultori pessimum. Sapiens senescit, non segnescit. Lenior et melior fis accedente senectâ, Suavissima vita est, sentire indies se fieri meliorem. Χρόνος πολυτελέστατον ἀνάλωμα. Nulla nisi temporis honesta avaritia est. Assuesce vivere cum Angelis, vivendo ut Angelus. Noli sequi spiritum tuum, si vis habere Spiritum Dei. Longum tibi videtur? est citum Deo. Multos peccare non pudet quos agere pœnitentiam pudet. De vulnere suo non erubescunt, sed de vulneris ligatura. Ne fluites dubiæ momento pendulus horæ ; Μὴ μεμψίμοιρος ἴσθι, γογγυσμῶν δ ̓ ἄτερ Τυρβάζει περὶ πολλά· μόνου δ ̓ ἑνός ἐστιν ἀνάγκη. Corporis occisor non est metuendus; at Ille Qui mandare potest corpusque animamque Gehennæ. |