Page images
PDF
EPUB

bonis experiri apud nos recufat, cogeret noftros homines verofque dominos de fuis bonis in aliena ditione contendere: Quin idem æquitati veftræ atque prudentiæ videatur, non dubitat fereniffimus dominus protector; à quo fum juffus, hanc Lucæ Lucii caufam æquiffimam excellentiæ veftræ fingularem in modum commendare: ne Martino, qui jus alienum apud nos perfequi negligit, eo obtentu aliis eripiendi jus fuum apud vos poteftas detur. Weftmonafterio, die Octob. an. 1657. Excellentiæ veftræ ftudiofiflimus.

OLIVERIUS, Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Duci ac Senatui Reip. Veneta.

Sereniffime Dux atque Senatus, Amici chariffimi; Nuncii rerum veftrarum contra Turcas feliciffimè geftarum tam crebri ad nos perferuntur, ut nobis non fæpius ulla de re ad vos fcribendum, quam de infigni aliqua victoria gratulandum fit. Hanc recentiffimam, et reipublicæ veftræ quam maxime lætam atque opportunam cupimus, et quod gloriofiffimum eft, chriftianorum omnium fub Turca fervientium quam maxime liberatricem. Nominatim Thomam Calileum navis, cui nomen The Relief, olim præfectum, ferenitati veftræ ac fenatui, tametfi non nunc primum, nunc tamen eo libentiùs quo latiori tempore, quinquennalem captivam commendamus. Ei cùm à vobis imperatum effet, ut cum navi fua reipublicæ veftræ operam navaret, folus cum multis hoftium triremibus congreffus, nonnullas depreffit, magnamque ftragem edidit; tandem combufta navi captus vir fortis, deque Veneta rep. tam benè meritus, quintum jam annum in mifera fervitute barbarorum degit. Unde fe redimat facultatum nihil eft; nam quicquid erat, id à celfitudini veftra et fenatu, vel navis vel bonorum vel ftipendii nomine debere fibi oftendit. Verùm ut facultates non deeffent; hoftes tamen non alia lege dimiffuros fe eum profitentur, quam fi fuorum aliquis, qui illis in pretio æquè fit, permutetur. Petimus itaque magnopere à veftra atque fenatus celfitudine fereniffima, petit per nos fenex miferrimus, captivi pater, mororis et lachrymarum plenus, quæ nos

quidem permoverunt, ut primùm quoniam ex tot profperis præliis Turcarum tanta copia captorum vobis eft, unam aliquem ex eo numero, quem illi recipiant, hoftem veftro milite fortiffimo,noftro cive, fenis moftiffimi filio unico commutare velitis. Deinde, ut quod ftipendii, vel aliis nominibus ipfi à repub. debetur, id quam primùm velitis patri aut procu ratori ipfius annumerandum curare. Priori quidem rogatu noftro, vel potius æquitate veftra effectum eft, ut ftatim re cognita, putatifque rationibus conftitutum effet quid debe-. atur: verum illum fupputationem ingentibus fortaffe aliis negotiis, nulla folutio fecuta eft. Nunc miferi conditio dilationem falutis diutiùs non fert: eum, fi omnino falvum vultis, danda opera eft, ut fqualore illo carceris teterrimo quam primùm liberetur. Id fine mora, fine hortatu etiam noftro humaniflima voluntate veftra facturos vos effe confidimus: quandoquidem juflitia, moderatione, atque prudentia non minus quam belli gloria victoriifque floretis: atque ut diutiffimè floreatis, devicto hofte potentiffimo, Deum opt. max. precamur.

Weftmonafterio, ex Aula noftra, die Octob. an. 1657.

Celfitudinum veftrarum ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Prot. Reip. Angliæ &c.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, Sc., Excelfis et præpotentibus Dominis Faderati Belgii Ordinibus, S. P. D.

Excelfi et præpotentes Domini, amici ac

foederati chariffimi;

Redit ad vos vir illuftriffimus Gulielmus Nuport legatus vefter annis jam aliquot apud nos extraordinarius: fed ita redit, petito ad tempus duntaxat à vobis commeatu, ut eum brevi reverfurum fperemus. Ea enim eft fide, vigilantia, prudentia, æquitate apud nos in fuo munere verlatus, ut majorem in unoquoque genere virtutem ac probitatem neque nos defiderare in legato, viroque optimo neque vos poffitis; eo animo ac ftudio ad pacem inter nos et amicitiam fine fuco et fraude confervandam, ut, illo hanc legationem obeunte, quid inter nos offenfionis aut fcrupuli fuboriri queat aut pullulare, non videamus. Et difceffum fanè

ejus

ejus moleftiore animo ferremus, hac præfertim rerum ac temporum inclinatione, nifi perfuafiffimum nobis hoc effet, neminem melius poffe aut fidelius vel rerum utrobique ftatum, vel noftram erga celfitudines veftras benevolentiam ftudiumque integrum coràm exponere. Quapropter hunc ut virum undiquaque præftantiffimum, deque rep. et fua et noftra optime meritum, accipere redeuntem velitis rogamus: ficuti et nos veriffimo noftrarum laudum teftimonio ornatum abeuntem dimifimus prope inviti. Deus ad ipfius gloriam ecclefiæque præfidium orthodoxæ veftris rebus felicitatem, noftræ amicitiæ perpetuitatem concedat. Weftmonafterio, ex Aula noftra,

die Nov. an. 1657.

Celfitudinem veftrarum ftudioffimus.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Excelfis et Prapotentibus Dominis Federati Belgii Ordinibus, S. P. D.

Excelfi et præpotentes Domini, amici noftri ac foederati chariffimi;

Georgius Duningus vir nobilis nobis eft multis ac variis negotiis, fumma fide, probitate ac folertia, perfpectus jamdiu et cognitus. Eum ut apud vos oratoris munere fungatur, mittendum cenfuimus, mandatifque noftris ampliffimè inftruximus. Eum itaque amico, ut confueviftis, animo recipiatis rogamus: et quoties habere fe fignificaverit, quod noftro nomine veflrum cum excelfis ordinibus agat, amicè audire, fidemque adhibere; et quæ vos viciffim communicanda nobis cenfebitis, ea omnia, ficuti rectè poteftis, perinde ac fi nos ipfi coram effemus, ei committere velitis. De cætéro vobis veftræque reip. ad Dei gloriam ecclefiæque præfidium fecundas res omnes ex animo precamur. Westmonafterio ex Aula noftra, die

Decemb. an. Dom. 1657.

Celfitudinum Veftrarum ftudiofiffimus,
OLIVERIUS, &c.

Ordinibus Hollandia.

Cum ea noftræ reip. cum veftra intercedat neceffitudo, ea fint utrinque negotia, ut fine oratore atque interprete vel hinc vel inde miffo res tantæ ad utilitatem utriufque gentis conftitui commodè vix poffint, ex ufu communi fore arbitrati fumus, ut Georgium Duningum virum nobilem, multis ac variis negotiis fumma fide, probitate ac folertia fpectatum, jam diu nobis et cognitum, eo munere inftructum mitteremus: qui noftro nomine apud vos maneat, iis maxime officiis intentus, quibus noftra amicitia farta tecta confervari poffe quam diutiffimè videatur. Hac de re cum ad excelfos et præpotentes ordines fcripfimus, tum vos quoque qui in Provincia veftra fummæ rei præfidetis, et Fœderati Belgii tanta pars eftis, certiores faciendos per literas duximus; ut et noftrum oratorem ea ratione qua convenit accipiatis, et quæ ille cum excelfis Dominis ordinibus tranfegerit, ea vobis perfuadeatis peræque firma ac rata nos effe habituros, ac fi ipfi rebus tranfactis coràm interfuiffemus. Deus confilia veftra et facta omnia ad gloriam fuam et ecclefiæ pacem dirigat.

Westmonafterio &c. Decemb. 1657.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c., Sereniffimo Principi FERDINANDO Magno Duci Hetruria.

Sereniffime Dux Magne, amice nofter plurimum colende,

Permagnam nobis attulere voluptatem literæ celfitudinis veftræ decimo Nov. Florentia data; in quibus benevolen tiam erga nos veftram eo vidimus perfpectiorem, quanto res ipfæ verbis, facta promiffis certiora benevolentis animi indicia funt: quæ nempe rogavimus celfitudinem veftram, juberet illum navis Lodovici parvi præfectum Gulielmum Ellum, qui fidem Turcis datam turpiffimè fregerat, et ipfum comprehendi, et navem cum mercibus in portu retineri, quoad Turcarum quæ effent redderentur, ne nomen Chriftianum per iftiufmodi furta labem aliquam fufciperet,

ea omnia, et fummo quidem ftudio, quod fatis intelligimus, fcripfit celfitudo veftra fe præftitiffe. Nos itaque cum pro accepto beneficio gratias agimus, tum hoc porrò nunc petimus, quandoquidem fatisfactum iri Turcis mercatores in fe receperunt, ut et præfectus ille cuftodia liberetur, et navis cum mercibus quamprimum dimittatur; ne Turcarum forte rationem potiorem, quam noftrorum civium habuiffe videamur. Interim celfitudinis veftræ fpectata voluntate erga nos fingulari, et fanè gratiffima fic libenter fruimur, ut ingratitudinis notam non recufemus, nifi pari promptitudine vobis viciffim gratificandi occafionem quam primum dari nobis exoptamus, ex qua noftram quoque in reddendis officiis promptitudinem animi rebus ipfis erga vos demonftrare poffimus.

Westmonafterio, ex Aula noftra,
Decemb. an. 1657.

Celfitudinis veftræ ftudiofiffimus

OLIVERIUS, &c.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo ac potentiffimo Principi CAROLO GUSTAVO Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac foederate invictiffime;

-Multa fimul attulere nobis literæ majeftatis veftræ 21 Feb. in caftris Selandicis datæ, cur, et privatim noftra, et totius reipub. Chriftianæ caufa, lætitia haud mediocri afficeremur: primum quod rex Daniæ, non fua credo voluntate aut rationibus, fed hoftium communium artibus factus hoftis, repentino veftro in intimum ejus regnum adventu, fine multo fanguine, eò fit redactus, ut, quod res erat, utiliorem fibi pacem bello contra vos fufcepto tandem judicaverit: deinde cum is eam nulla fe ratione citius poffe confequi exiftimaret, quam fi delata fibi jamdiu ad conciliandam pacem noftra opera uteretur, quod majeftas vestra folis internuntii noftri literis exorata, tam facili pacis conceffione oftenderit, quantum noftra amicitia atque gratia interpofita apud fe valeret: meumque imprimis in hoc tum

« PreviousContinue »