Page images
PDF

Verane te facies, verus mihi nuntius affers, , : 310
Nate Dea? vivisne ? aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est? Dixit, lacrymasque effudit, et omnem..
Implevit clamore locum. Vix pauca furenti
Subjicio, et raris turbatus vocibus hisco:
Vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco.
Ne dubita : nam vera vides. ,
Heu ! quis te casus dejectam conjuge tanto
Excipit? aut quæ digna satis Fortuna revisit?
Hectoris, Andromache, Pyrrhin' connubia servas ?
Dejecit vultum, et demissa voce locuta est:
O felix una ante alias Priameia virgo,
Hostilem ad tumulum Trojæ sub moenibus altis

320

tius te mihi sistis, o fili Veneris? an vivis ? aut si lux alma abiit a te, ubi est Hector? Sic locuta est et emisit lacrymas, et implevit clamore omnem locum. Vix respondeo pauca mærenti, et turbatus os aperio interruptis verbis : Certe vivo, et traho vitam per omnes miserias. Ne dubita, nam verá aspicis. Heu! quis casus successit tibi, privatæ tanto marito ? aut quæ fortuna satis tibi congrua rediit ad te ? O Andromache, tenesne conjugium Hectoris, an Pyrrhi ? Demisit vultum, et humili voce dixit: O fortunata' præ aliis, virgo Priami filia, coacta mori ad sepulcrum hostis, prope muros altos Trojæ ; quæ non passa est ullam sortitionem, nec tetigit

tert.-310. verum mihi Medic. adfert Zulich. et Exc. Burm. ita lenior oratio foret, at minus docta.-311. an si lux Goth, sec.-312. effundit tres ap. Burm.

-313. Complevit Exc. Burm.--315. omina fragm. Vatic.-316. Nec duo Burm. Ne dubites alter Leid. Ne d. ne vera vides Gud. a m. pr. vera fides in sex lectum videbis, sed recentibus, ap. Heins. et Burm., qnod Heinsio Marklandoque arridet. Enimvero de oculorum fide, visuque adeo, hic agitur, non de narrrationis et auditionis fide. Recte vides etiam fragm. Vatic. servat.318. qua d. Reg. digna sacris Zulich. reinansit Wall. F. fuisset Goth. tert. a m. pr.—319. Andromachæ Mentel. pr.' Andromachen nonnulli jam ap. Pierium, et Leid. duo, pr. Hamb. et Exc. Burm. ut sit: quæ digna satis Fortuna revisit Hectoris Andromachen? Pyrrhi quatuor ap. Burm. et Pirri duo Goth. Pyrrhi an c. aliquot Pieriani. servat Gud. a m. pr. Omnia deteriora. Vul. gatam exhibet etiam fragm. Vatic. Dubito tamen an n? ab epico poëta sit. -320, dimissa alii, ut solet. submissa Exc. Burm.-321. alios Montalb.

. NOTÆ 319 Connubia servas?] Manesne in set, a Paride, post Apollinis simulaviduitate, ac fide data Hectori : an crum latente, sagittæ ictu occisus est. vero transiisti ad Pyrrhi nuptias ? Capto deinde Ilio, ejus umbra Polyx• 321 Priameia virgo] Polyxena, Pri- enam immolari sibi petiit. Illa ad ami et Hecubæ filia, amata ab Achil. Achillis tumulum ab ipso Pyrrho le : qui cum ad ejus nuptias in tem- Achillis filio jugulata est. . plum Apollinis Thymbræi convenis.

[ocr errors]

Jussa mori, quæ sortitus non pertulit ullos," :
Nec victoris heri tetigit captiva cubile !
Nos, patria incensa, diversa per æquora vectæ,
Stirpis Achilleæ fastus, juvenemque superbum,
Servitio enixæ, tulimus ; qui deinde, secutus
Ledæam Hermionen Lacedæmoniosque hymenæos,
Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
Ast illum, ereptæ magno inflammatus amore
Conjugis, et scelerum Furiis agitatus, Orestes

330

captiva lectum rictoris domini. Nos post patriam combustam vecte per longinqua mariu, parientes in captivitate, tolerarimus superbiam familie Achillis, et juvenem ferocem: qui postea querens Hermionen neptem Ledæ, et conjugium Spartanum, me servam tradidit possidendam Heleno, ipsi quoque serro. At Orestes ardens magno desiderio rapte uxoris, et impulsus Furiis criminis sni, intercipit illum impro

325. vecti fragm. Vatic.-326. fastum aliquot Pier., minns poëtice. fatus alter Mentel. a m. pr., forte et Zulich., unde Heins. conj. flatus: sed v. Burm.-327. enixe tres Burm. et sic Donatus interpretatus est; male. v. Heins. et Burm. et Pier.--328. que abest ab uno Leid.-329. Me fumulo famulamque Heins. recepit; ita enim fere omnes Pieriani et Heinsiani omnes, cum Donato (adde fragm. Vatic.), excepto Hamb. pr., cui adde Goth. sec. et tert.; qui tuentur id, quod olim legebatur: Me famulam famuloque. Ingratum tamen utrumque. Non male itaqne Heins. conj. Me famulo famulam Heleno; ut hiatum imperiti librarii ferre noluerint; etsi hiatui intercedit Schrader. Emendatt. p. 138, nec tamen aliam medelam apponit. Ingratus est versus, quocumque te vertas. Poterat tamen poëta refingere: me famulo famulam dominus iransmisit habendam. Me famulainque famulo ed. Mediol. transmittit, Sprot. concessit pr. Hamb. permisit Goth. tert.--330. flammatus Gud. et fragm, Vatic, cf. Burm.--331. Furiis scelerum Ven.-332. Excipit incautuna

NOTÆ • 327 Servitio enixæ] Andromache jugio prole oraculum consulentem, captiva a Pyrrho in uxorem admissa, eum ad ipsas aras Apollinis intersuscepit ex eo. Molossum : qui parti fecit. Epiri nomen fecit, 292.

331 Scelerum Furiis agitatus Orestes] : 328 Ledæam Hermionen, &c.] Me. Agamemnonis et Clytæmnestræ filius; nelai filiam, Spartani sen Lacedæ patre ad Trojam profecto, et Ægysmonii regis, ex Helena filia Jovis et tho Clytæmnestræ adultero Mycenas Ledæ. Hermione, Menelao ad Tro- tenente, subductus ejus insidiis a sojanum bellum profecto, a Tyndareo rore Electra, et ad Strophium PhociLedæ marito desponsata est Oresti dis principem missus est: ubi singucognato suo, Agamemnonis filio. Ea- larem cum ejus filio Pylade amicidem interim a patre Menelao ad Tro- tiam contraxit. Post Trojam expugjam desponsata est Pyrrho, Achillis natam, et patrem Agamemnonem Æ. filio : eidemque post confectum bel- gisthi insidiis jugulatum, matrem cum lum tradita. Quod cum ægre ferret adultero interfecit. Ideo Furiis agiOrestes, Delphos venit: et nactus tatus, ac post labores plurimos exibi Pyrrhum de futura sibi ex co con- piatus ac solutus crimine ab Areopa.

Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
Pars Heleno ; qui Chaonios cognomine campos,
Chaoniamque omnem Trojano a Chaone dixit,
Pergamaque Iliacamque jugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quæ fata dedere ?

[ocr errors]

vidum, et jugulat ad altaria patria. Per mortem Pyrrhi pars regni data cessit Heleno : qui a Trojano Chaone vocavit cognomine campos Chaonios et totam Chaoniam ; et condidit in monte Pergama, et hanc arcem Iliacam. Sed quinam venti et

insidiis Serv. citat ad u Ecl. 18 cum interpretamento. Mox que deest binis Burm.--334. Sors Heleno Voss., haud dubie elegantius. cf. Burm.--335. Ch. urbem pr. Hamburg, a Trojano tert, Rottend, dixi sec.-336. Pergameamque Medic. Lectum scilicet olim fuit a nonnullis Pergameam Iliacamque, ut ex Servio patet. Unde autem lectio illa fuerit, Pomponius Sab. memoriæ reliquit; sed Apronianus, inquit, Pergamiam legit ; is scilicet, e cujus recensione Codicem Mediceum habemus.-337. Burm. in difficultates hic nescio quas se induerat, et conj. vel qui cursum huc venti vel quo cursum venti, quo f. d. Potuisse enim Andromachen satis scire, qui venti ex Troade ferrent. Enimvero sic argutari possis et in vulgari : quomodo huc venisti? et in Odyss. A. 171 Tậs oe vaüral"Hyayov eis 'Ioánny ; etc. Scilicet si vulgari sermone usa esset Andromache, quæsivisset illa sic : quo casu ad has terras accessisti? Jam hoc poterat factum videri vel tempestate vel fato vel Deorum numine. Et

NOTÆ gitis, aut, ut ait Cicero, ipsius Minervæ loco dissitas. 11. Tamen tutius puto : judicio, in regnum rediit. Hermiopatrias explicare ad sensum Turnebi, nen uxorem accepit, occiso prius apud Græcas : ara enim Delphica, fere in Delphos Pyrrho : cum ea regnum medio totius Græciæ sita, publicum quoque Spartanum addidit suo. Cor- erat Græciæ totius oraculum. Addo, pus ejus, post mortem refossum, sep- quod rem firmet: Epirum, ubi tum tem cubitorum fuisse refert Plinius regnabat Pyrrhus, inter Græciæ prolib. VII. 16.

viucias non esse habitam, ut patet ex 332 Patrias ad aras] Certum est Strabone I. VII. Pyrrhum vero et Pyrrhum ab Oreste occisum esse Del Orestem patria Græcos fuisse : Oresphis, in Phocide, apud ipsas Delphici tem quidem Argivum e Peloponneso: Apollinis aras : Achillem vero Pyrrhi Pyrrhum, patre natum Achille, Thespatrem interfectum a Paride, ad Tro- salo e Phthia; matre Deidamia, e jam, in Apollinis Thymbræi templo; Scyro Ægæi Maris insula. . atque ita fatale fuisse patri et filio, ut 335 Trojano a Chaone) Chaon, unuş apud Apollinem caderent. At varie e Priami filiis : quem Helenus frater se torquent interpretes, ut explicent, cum in venatu ignarus occidisset, ad cur patrias aras poëta dixerit: multa solatium doloris, regnum ejus nomine comminiscuntur: hæc duo mihi vi- appellavit; regnavitque quasi tutor. dentur optima. 1. Si ad sensum Nas- Molossi, ut jam diximus, 292. : cimbæni per putrias, intelligamus eas. 336 Pergamaque, Iliacamque, &c.] dem, ad quas pater Achilles occisus Divisio est unius rei in duas : Pergafuerat : nempe Apollineas, quanquam mus enim fuit arx Iliaca, sive Trojana.

Aut quisnam ignarum nostris Deus appulit oris ?
Quid puer Ascanius ; superatne, et vescitur aura ?
Quem tibi jam Troja......
Ecqua tamen puero est amissæ cura parentis ?

310

quænam fata direxerunt tibi cursum ? aut quis Deus adduxit te inscium ad nostra littora? Quid ? puer Ascanius superestne et fruitur vita? is quem tibi jam Troja.. .... Quinam est jam puero dolor de amissa matre? quomodo et pater Æneas et

hæc, ut vides, expressit poëta.-338. Quisnam Heins., ut fere omnes libri etiam Pieriani cum fragm. Vatic. Vulgo quis te ex glossa. quis jam ed. Ven. -339. aut v. Exc. Burm. vescitur auras plerique codd. Pier., nec improbat Heins. Fuit etiam in Parrhas, a m. sec. et in fragm. Vatic., ubi v. p. 174. cf. ad Tibull, II, 5, 63, et sup. 1, 550.—340. Quæ tibi alter Menag. In melioribns, inter quos Medic. Gud. fragm. Vatic., versus mancus est relictus; in aliis varie suppletus : Quem tibi jam Troja peperit fumante Creusa.-obsessa est enixa Creusa. Troja est obsessa enixa Cr.-Troja natum fumante reliqui; inepte omnia. vid. Burm. post Pier. Ex uno Guelpherb. in Exc. Cort. notatum video Troja-peperit florente Creusa. Scilicet Ascanii ætas id postulare visa erat. Dubito equidem, an ex Virgilii schedis hoc fragmentum servatum sit; haud dubie enim illud rescissuri fuissent Tucca et Variùs. Probabilius mihi fit, fuisse olim in margine ab aliquo versificatore varia in h. I. tentata ; unde sequens librarius expedire se non posset. Ceterum etiam hic locus docet, ex uno aliquo transcripto exemplo omnia fluxisse exemplaria Maronis, -341. Et quæ jam ante Heins. legebatur. At meliores Heins. et Pier. cum Donato et Carisio : Et qua tamen vel Ec qua tamen; hoc et fragm. Vatic. habet. Alii Etque tamen, Et quæ vel Ecquæ tam, Quæ tamen et p. Qua tamen et; ut in talibus errari fere solet. Ecquænam Goth. pr. Ecquæ Pompon. Sab. interpretatur. amissi parentis apud Carisium. v. Pierium ad h. 1. Probat hoc etiam Markland., sed v. Burm. amissæ est c. etiam nonnulli. Equidem hunc versum dudum suspectum habui ; et adhuc persuasum mihi habeo, é vetere quidem libro eum ad nos pervenisse, sed aliquando ad marginem aliena manu ascriptum adhæsisse, una cum fragmento superioris versus, cujus reliqua pars obliterata erat; et, si bene anguror, a poëta tantum illa scripta erant : Quid puer Ascanius. Ecquid in antiquam v. Brunckius utrumque versum a poëta temere in chartam conjectum fuisse existimabat, ut olim ab eo retractaretur. Vix tamen hæc omnino poëtæ in animum venire potuere,

NOTÆ 340 Quem tibi jam Troja....] Ver. temdecim numerare tum potuit Asca. sus, aut a Virgilio relictus imperfec- nius, cum Italicis pugnis deinde intertus, aut a Tucca et Vario mutilatus. fuit: sed omnino abhorret versus a Suppleverunt sic aliqui: Quem tibi nitore Virgiliano. jam Troja peperit fumante Creusa.' 341 Ecqua tamen puero est, &c.] PuMale. Troja enim fumante, et Ænea tant aliqui oblitum hic sui esse Virgifugiente, patrem sequebatur jam tum lium. Quomodo enim scire potuit pedes Ascanius, Æn. II. 724. Alii Andromache, Creusam, Ascanii maşie : Quem tibi jam Troja obsessa trem, in fuga amissam fuisse ; cum ea est enixa Creusa.' Paulo verisimilius. de re nihildum Æneas ei dixisset ?. Cum enim decem annoş bellum Tro- Quidni vero scire id potuit ante suum janum, annos septem Æneæ navigatio e Trojano littore discessum ? præserduraverit, annos sexdecim aut sep- tim cum Æneas in urbem rediisset,

345

Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles
Et pater Æneas et avunculus excitat Hector ?

Talia fundebat lacrymans, longosque ciebat
Incassum fletus : cum sese a moenibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus affert,
Agnoscitque suos, lætusque ad limina ducit,
Et multum lacrymas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Trojam, simulataque magnis
Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum.
Agnosco, Scææque amplector limina portæ.
Necnon et Teucri socia simul urbe fruuntur.
Illos porticibus rex accipiebat in amplis.

350

avunculus Hector incitant ipsum ad veterem fortitudinem et animos viriles? Talia dicebat plorans, et frustra movebat longos fletus: cum heros Helenus, filius Priami, effert se ex urbe, comitantibus plurimis : et agnoscit suos Trojanos, et lætus ducit in domum suam : et inter singulas voces emittit multum lacrymarum. ' Progredior, et agnosco parvam Trojam, et Pergama assimilata magnis, et siccum rivum cognomine Xanthi, et amplector postes porte Scææ. Trojani quoque potiuntur simul urbe socia. Rex sub vastis porticibus excipiebat eos. Bibebant vini pocula in

cum aliena sint a re et loco.--342. Et quid multi, ut solent.—343. avonculus Gud., ut semper in similibusc-344. multosque c. Menag. pr. jamnosque alter Hamb., unde Heins. conj. largosque.-345. In casum Zulich. cum glossa : Æneæ et Trojanorum. cf. Burm.-346. Priamides Helenus multis duo Burm. aliquotque Pieriani ; quod simplicius, ut sup. v. 295. cf. Pier. adfert Heins. e codd. suis omnibus. Vulgo offert. tres effert.—347. agnovitque alter Hamb. ad limina Heins. cum majore codd. parte. Sic et onines Goth., nisi quod unus lumina. Vulgo ad mania, quod in paucis recent. ille repererat.-348. lacrimans aliquot Pier., aliquot Heins., et edd. vett. nonnullæ ; manifesto sed proclivi lapsu. Nec aliter fuerat, puto, in Gudiano, qui lituram hic habebat, e qnia Heins. tamen excitabat : multum lacrimæ pro lacrimarum curiose potius quam vere. Nam multum Homericum mond est, pro valde, admodum, et talia amare Virgilium satis constat. lacrimis Exc. Burm. Porro fudit plerique Pier, et aliquot Heins., tert Goth., male ; idem tamen Pompon. Sab. interpretatur.-349. ad parvam Sprot. et patriam Zulich. et Leid. a m. pr. 8. multis Perg. Witt, a pr. m.-352. feruntur Ven, et alter Hamb. pro var. lect. 353. 354. 355 hos tres versus ab aliena manu insertos esse vidit Jac. Bryant, quia cum reliquis non bene cohærent. Patrocinium eorum quomodo

[ocr errors]

quæsiisset eam omnibus viis, ab om- dæ : quod durum sit ; multum lacrynibus amicis : quorum aliquis ad cap- mas, pro multum lacrymarum. Hæreo tivas deferre casum potuit.

tamen primæ, quia communior est. 348 Multum lacrymas] Alii legunt : De Xantho, seu Scamandro Troadis Multum lacrymans. Favet primæ lec- fluvio, Æn. I. 477. De Scæa, Troja tioni : quod alioqui verbum fundit porta, Æn. II. 612. nullo casu" fulciretur. Favet secun

« PreviousContinue »