Page images
PDF
EPUB

Sic fatus, meritos aris mactavit honores,

Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo;
Nigram Hyemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
Fama volat, pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque littora Creta ;

[ocr errors]

Hoste vacare domos, sedesque astare relictas.
Linquimus Ortygiæ portus, pelagoque volamus,

120

tuno taurum; tibi taurum, o Phœbe formose: Tempestati ovem nigram, Zephyris propitiis candidum. Rumor spargitur, ducem Idomeneum ejectum abiisse e paternis regnis, et littora Creta esse vacua, domos carere hostibus, et regionem relictam patere. Linquimus portus Deli, et mari currimus: et radimus Naxum in montibus

cf. Burm.-118. mactabat ap. Nonium in honor, et ap. Macrob. IV Sat. 1.— 121. regno c. paterno pr. Hamb., quod esset pedestre.-123. domus aliquot Heins. ut fere semper variant scripti in h. v. domum aliquot Pieriani, it. fragm. Vatic. atque vacare Zulich. a m. sec. Porro libri et grammatici olim distinxerunt: desertaque l. C. Hoste, v. d. Possit etiam distingui: desertaque 1. C. Hoste vacare, domos sedesque a. r. Sed vulgaris interpunctio satis com

:

NOTE

selo sive utrumque Jupiter Simul secundus incidisset in pedem.'

118 Honores] Pro sacrificiis sæpe sumuntur: infra, 547. Junoni Argivæ jussos adolemus honores.' De Neptuno, Æn. 1. 129. De Apolline, Ecl. III. 104.

[ocr errors]

120 Nigram Hyemi, &c.] Per Hyemem, intelligit Tempestates, quæ ex Cicer. de Nat. Deorum III. 51. 'Populi Romani ritu consecratæ sunt,. nostri duces, mare ingredientes, immolare hostiam fluctibus consueverunt.' Ad hunc morem allusit Virgi lius, hic, et v. 772. Tempestatibus agnam Cædere deinde jubet.' Et notat hic Taubmannus ex Plauto, pecudem maxime de ovino genere dici. Venti quoque Deorum loco habiti sunt, tam apud Græcos ex Herodoto, qui 1. VII. Athenienses inducit Boreæ sacrificantes; quam apud Romanos ex Seneca Natur. Quæst. 1. v. 17. qui ait, Augustum in Gallia commorantem, Circio, Galliæ Narbonensis peculiari vento, templum vovisse ac fecisse. De Zephyro, Ecl. v. 5. At notat Macrobius hæc sacrificia, non in templo

Deliaco facta esse, ubi sanguinem fundi nefas erat. Et vero non sacrificasset Hyemi et Ventis ad aram Apollinis. Ubi igitur? fortasse in littore.

122 Idomenea] Ionice, Idoμevna, ut longa sit penultima, ut Æn. 1. 615. 'Ilionea petit dextra.' Idomeneus filius Deucalionis, nepos fuit Minois Cretensis regis, duxitque Cretenses ad Trojanum bellum: unde rediens cum in tempestate vovisset se sacrificaturum Diis, quod sibi appulso primum occurreret, occurrissetque filius; eum pater immolavit; orta deinde peste pulsus est rex a civibus, quasi impius in prolem, atque ita Diis invisus. Inde abiisse dicitur in Calabriam Italiæ, et ad Salentinum promontorium urbem condidisse. Ait tamen interpres Lycophronis, eum a Nauplio pulsum, Eubœæ rege: qui ut necem Palamedis filii, Ulyssis dolo a Græcis ad Trojam occisi, vindicaret; Cretam occupaverat. Diodorus non pulsum Idomenea, sed in patria diem obiisse

censet.

124 Ortygia] Antiquum nomen Deli insula: vel ab oŏprvž, coturnix,

Bacchatamque jugis Naxon, viridemque Donusam;
Olearon, niveamque Paron, sparsasque per æquor
Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor;

125

sonantem tumultu Baccharum, et viridem Donysam, et Olearon, et Paron can didam, et Cycladas sparsas per mare, et freta distincta multis insulis. Tollitur clamor nautarum diverso conatu. Socii impellunt sese, ut adeamus Cretam et

moda.-125. Bacchantemque Menag. pr. Naxum fragm. Vatic., ut mox Olearum et Parum. Nason aliquot Pierii, quem vide. Donysam vulgo legitur: sed Donusam aliquot ejusdem, ut in codd. Plinii et Taciti scribitur; et Græce Δονούσα vel Δονουσία; nemo scribit Δονύσα, etsi ex Διονυσία ductum esse volunt. v. Steph. h. v. Donisam, Donissam, Dinosam alii, vitiose.-126. Olearon Heins. secundum Medic. et vetustiores alios. Olearum fragm. Vatic. At alii Oliaron. Græce utrumque scribitur 'xíapos et 'λéapos. v. Heins. et Pier. Parum aliquot Pier. cum fragm. Vatic. Pharon Medic. et al.-127. freta concita omnes fere libri, etiam fragm. Vatic., edd. item (cum Servio et Donato) Grammatici ap. Heins., qui tamen prætulit consita, ut jam Dan. Heins. ediderat, laudatque pro ea lectione primum Moret. Ad Sporadas referendum id esse, facile patet. Sed, quid in illa tot tantisque auctoritatibus firmata lectione concita reprehendendum sit, non facile videas. Hoc porro video, esse eam doctiorem, quam consita, et ex maris natura in fretis. Denique non intelligo, quam poëticum hoc sit, tam accurate Cycladas et Sporadas distinguere, quod vix in geographicis libellis fieri solet. Suo jam tempore consita a multis lectum narrat Cerda, recte tamen inhæret alteri, vel Paullini auctoritate, qui et ipse legerat ac probarat concita. concita remis aliquot Pier. ventis pr. Hamb. pro var. lect. Wall. a m. pr., sed terris a sec. -128. exagitur Oudart. vario hortamine, cum hiatu, fuere, qui conjicerent jam ap. Pierium, et nuper firmare voluit vir doctus inter Danos, ut ex Nova Biblioth. Litt. et Artt. eleg. T. IV, P. 1, p. 5, intelleximus. Verum clamor nauticus est illud ipsum celeusma vel hortamen, neque adeo cum hortamine exoriri potest; sequitur porro: Hortantur socii. Denique vario certamine bene ex poëtici sermonis more adjectum; certant inter se manuum opera, studio, dum discessum parant. vario discrimine Goth. tert. lapsu librarii,

NOTE

caille; quod genus illic, aut primum, aut magna multitudine visum volunt grammatici vel juxta alios, ab Ortygia Ætoliæ; cujus et hanc, et alias complures Ortygias, colonias fuisse volunt.

125 Bacchatamque jugis Naxon] Naxus, una Cycladum, insula nobilissima, ad meridiem Deli, vino fertilis, unde Baccho dicata: quia Ariadnen, a Theseo raptam ibique relictam, fertur excepisse. Bacchata dicitur, id est frequentata a Bacchis, furiosis Bacchi comitibus fœminis: Ecl. v.

29. 69. Hodie Naxi.

Viridemque Donusam] Jacet inter Icariam et Gyarum, marmore viridi celebris: hodie Donussa.

126 Olearon, &c.] Olearos vel Oliaros; juxta Nigrum nunc dicta Quiniminio. Paron.] Paros, hodie Pario, ni veo marmore nobilis. De Cycladibus, supra, 74.

127 Concita] Propter angusta inter insulas spatia. Alii consita, i. e. ubi variæ terræ, seu insulæ, quasi sate et seminatæ sunt,

Hortantur socii, Cretam proavosque petamus.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes,
Et tandem antiquis Curetum allabimur oris.
Ergo avidus muros optatæ molior urbis,
Pergameamque voco, et lætam cognomine gentem
Hortor amare focos, arcemque attollere tectis.
Jamque fere sicco subductæ littore puppes;
Connubiis arvisque novis operata juventus;

130

135

Jura domosque dabam: subito cum tabida membris,
Corrupto cœli tractu, miserandaque venit
Arboribusque satisque lues, et letifer annus.
Linquebant dulces animas, aut ægra trahebant

140

majores. Ventus suboriens a puppi propellit navigantes: ac demum appellimur ad vetera littora Curetum. Ergo cupidus exstruo muros desiderata urbis, et eam appello Pergameam: et hortor populum gaudentem hac appellatione, ut curet domos, et erigat arcem alto fastigio. Et jam ferme naves deducta e mari stabant in littore sicco: juventus vacabat conjugiis et agris novis: distribuebam leges ac domos: cum repente pestis funesta, et putrida, et annus mortifer venit in corpora, et in arbores, et in segetes, vitiatis spatiis aeris. Socii amittebant dulces animas, aut trahebant languentia corpora: præterea Sirius cœpit urere campos infœcundos :

qui e supinis et stupidis prorsus fuit in illo codice.-129. Cretan pr. Moret. Cretas Hugen.-131. Set tandem Medic. allabitur idem a m. pr. et Venetus. illabitur Zulich., sed correctum. labimur sec. Hamb.-132. aptare librarii lapsu ex optate Wall., unde Burm. notaverat virum doctum, qui hinc mallet: aptare emolior urbis. Eum conjectorem se fuisse, Burm. Sec. profitetur ad Anthol. Lat. Poët. p. 467. Simili lapsu sup. 109. aptavit pro optavit locum regno.-133. Pergameonque ed. Ven. et revocavit Heins., omissum in aliis. Distinxere olim alii: P. voco lætam c. gentem. H.-135. s. l. classes Hamb. pr.-136. Poterat scribi, saltem pronuntiandum est, Connubis. armisque Ven.-137. dabant Zulich.-138. Corrupta Rottend. a m. pr. tactu Hamb. pr. a m. pr. tracta Mentel. tert.-139. et l. annus Linquebat d. a. aliquot

NOTE

131 Curetum oris] Cretam significat: ubi Curetes populi, vel familia fuit ministrorum Cybeles: sic dicti juxta Strabonem, l. x. a koupà tonsura, quia anteriorem capitis partem detonsam gestabant. Saltationis armatæ inventionem iis Plinius tribuit. Ceteri etiam tympana, quorum strepitu Jovem recens natum Saturni patris voracitati subduxere.. Iidem dicti Corybantes et Idæi Dactyli.

134 Amare focos] Servius ait commendari studium sacrificiorum, quæ semper igne perficiebantur: ego cu

ram privatarum domorum et rei familiaris. Id enim focus sæpe significat: ut cum dicimus, pugnare pro aris et focis; id est, pro re sacra ac profana, publica ac domestica.

136 Operata, &c.] Vel operam dabat connubiis et agris colendis, ut explicat Donatus. Vel sacrificabat pro felici successu conjugiorum et agrorum : nam, et ante hæc omnia præibat apud veteres sacrificium, et operari simpli citer, sacrificare interdum significat, ut Ge. I. 339. lætis operatus in herbis.'

Corpora; tum steriles exurere Sirius agros;
Arebant herbæ, et victum seges ægra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiæ Phoebumque remenso
Hortatur pater ire mari, veniamque precari :
Quam fessis finem rebus ferat; unde laborum
Tentare auxilium jubeat; quo vertere cursus.

145

Nox erat, et terris animalia somnus habebat.

Effigies sacræ Divum Phrygiique Penates,

Quos mecum a Troja mediisque ex ignibus urbis
Extuleram, visi ante oculos astare jacentis

150

Insomnis, multo manifesti lumine, qua se
Plena per insertas fundebat Luna fenestras ;

herbæ siccabantur, et messes aridæ non dabant cibum. Pater meus hortatur me ut remenso mari eam iterum ad oraculum Deli, et ad Phœbum; et ut orem veniam: et petam, quem terminum ponat rebus afflictis, unde imperet nos quærere subsidium in tot difficultatibus, et quo convertere cursum. Nox erat, et somnus tenebat animulia per terras. Statue sacræ Deorum, et Penates Phrygii, quos exportaveram mecum a Troja, et e medio incendio urbis; visi sunt in somnis stare ante oculos decumbentis, multa luce conspicui: qua parte Luna plena mittebat suum lumen per fe

codd. ap. Pier.-141. dum Parrhas. in marg. serius Menag. exuere Wall.142. Ardebant tres Burm. cum fragm. Vatic. seges ipsa alter Goth., ex lapsu librarii. negabant Gud. et Mentel. a pr. m., quod placebat Heinsio. negare fragm. Vatic. a pr. m.-143. Oraculum plene in multis codd. et edd. reviso Puget., sed v. sup. г, 181.-145. Quam finem Heins. e Grammaticis et codd. post Pierium restituit. Adde fragm. Vatic. alii quem. quem finem fessis tres Burm.-146. temptari Leid. un. et Oudart. (scilicet scribitur fere temptare) auxiliumque jubet alter Hamb.-147. in terris pr. Hamb. a m. sec. et somnus t. a. h. Dorvill.-149. ab T. Parrhas. in marg. et fragm. Vatic. que abest a Moret. sec. Porro Burm. conj. urbe Extuleram.-150. jacentes Menag. et Witt., sed oculi jacentes argutius quid habent quam pro carminis epici dignitate. jacenti Græv. et Leid. eleganter, jam Burmanno judice. Nec tamen deterius est jacentis, sc. Æneæ.-151. In somnis passim editum: est hoc exquisite pro in somno, per somnum. Hactenus bene. Sed, si visi astare Penates multo manifesti lumine et quidem Lunæ, quæ per fenestras se immittebat, non somnium esse hoc potuit. Et inf. 173 Nec sopor illud erat etc. Quod si hoc forte aliter expediri posset: tamen prius illud necessario requirere videtur Insomnis, quod alii habent, ut vigilanti species Deorum fuerit exhibita. Dubitationem recte movit etiam Trappius; datam solutionem vix probes. insomnes pr. Rottend. manifesto lumine aliquot ap. Heins. solenni

NOTE

141 Sirius] Stella in ore majoris canis, quæ canicula dicitur: de ea Ge. 11. 353. De Ortygia, sive Delo insula, supra, 124. de Phobo, Ecl. 11. 62. De Phrygiis Penatibus, Æn. 11. 717.

152 Insertas] Servius explicat, inDelph, et Var. Clas.

seratas, id est, non seratas, non clausas sera; per syncopen, ut Æn. II. 379. 'Aspris sentibus,' pro asperis; paulo durius. Turnebus, ædibus insertas et interpositas, ad lucem admittendam, Germanus, trajectas et penetratas lu 20

Virg.

Tum sic affari, et curas his demere dictis:
Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
Hic canit; et tua nos en ultro ad limina mittit.
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti ;.
Nos tumidum sub te permensi classibus æquor:
Idem venturos tollemus in astra nepotes,
Imperiumque urbi dabimus. Tu moenia magnis
Magna para, longumque fugæ ne linque laborem.
Mutandæ sedes. Non hæc tibi littora suasit
Delius, aut Cretæ jussit considere, Apollo.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt:
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ :
Enotri coluere viri: nunc fama, minores
Italiam dixisse, ducis de nomine, gentem;

155

160

165

nestras hiantes. Tunc sic visi sunt me alloqui, et auferre solicitudinem his verbis : Quod Apollo dicturus esset tibi appulso ad Delum, hoc ipsum tibi prædicit hoe loco, et ecce nos ipse sponte mittit in tuam domum. Nos post Trojam combustam, secuti sumus te et tua arma; nos te duce percurrimus navibus procellosum mare; nos ipsi extollemus ad sidera futuros posteros tuos, et dabimus imperium orbis urbi tuæ. Tu destina magnos muros nobis magnis, et ne abjice laborem longi itineris. Mutanda est regio: Delius Apollo non suasit tibi adire hæc littora, nec jussit te manere in Creta. Est regio, quam Græci cognomine appellant Hesperiam: terra vetus, potens bello et fertilitate agrorum. Populi Enotrii hanc tenuerunt: пипс rumor est posteros vocavisse nationem Italiam, e

aberratione. manifeste Leid.—152. incertas Menag. pr.-153. Deesse hunc versum in multis exemplaribus, Serviana monent. Cum Goth. sec.-154. Quæ t, d. Ortygia Sprot. Quid tibi Parrhas. in marg. dilato Hamb. sec. est abest a tribus Burm.-155. Hinc tert. Rottend. en ultra Hugen. en tua nos ultro Dorvill. nos ultroque Puget. lumina Hamb. sec.-156. incensaque tua Wall. -157. permissi Sprot. a m. pr. emensi Dorvill. a m. pr. permesi olim in multis, ut Serviana monent, addito: Hic versus variasse dicitur; quod ad istam scripturæ varietatem refero.-158. ad astra Mentel. pr. et Serv. Fuld. ad 1, 22 cum binis Goth.-160. neu Hamb. pr. furorem Wall. a m. pr.-161. suadet Sprot. pro var. lect.-162. haud aliquot Pieriani, Ven. et ed. pr. variatione solenni, quam et paulo ante vidimus. in Creta e Cledonio Heins. Porro Crete, Creta, certe librariorum aberrationes. consistere Goth. pr. Hamb. pr. et ed. pr. perpetuo lapsu. considere jussit duo Heins. et aliquot Pier.-163166. Iidem vss. sup. 1, 534-537.-165. Enotrii Medic. et alii, male. v. sup. 1, 532. tenuere Wall. et Vratisl. perpetua mutatione.—166. duxisse fragm. Vatic.

NOTE

mine. Alii, hiantes, quibus lumen in-
sertum erat; quo fere modo dixit, Æn.
II. 135.
per noctem obscurus in ulva
Delitui;' id est, per noctem obscuram.

163 Est locus, &c.] Hi versus et se quentes omnino translati sunt ex Æn. 1. 534. ubi fuse explicantur.

« PreviousContinue »