Page images
PDF
EPUB

Reftituant. Adeo in teneris confuefcere multum eft. Collibus, an plano melius fit ponere vitem, Quære prius. si pinguis agros metabere campi, 275 Denfa fere: in denso non fegnior ubere Bacchus. Sin, tumulis acclive folum collefque fupinos, Indulge ordinibus: nec fecius omnis in unguem Arboribus pofitis fecto via limite quadret.

Ut fæpe ingenti bello quum longa cohortes 280 Explicuit legio, et campo ftetit agmen aperto, Directæque acies, ac late fluctuat omnis

Aere renidenti tellus, nec dum horrida mifcent
Prolia, fed dubius mediis Mars errat in armis.
Omnia fint paribus numeris dimensa viarum:
285 Non animum modo uti pascat profpectus inanem;
Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas
Terra; neque in vacuum poterunt se extendere rami.
Forfitan et scrobibus quæ fint faftigia quæras.
Aufim vel tenui vitem committere fulco.
290 Altius ac penitus terræ defigitur arbos;

Aefculus in primis: quæ quantum vertice ad auras
Aethereas, tantum radice in Tartara tendit.

Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres
Convellunt: immota manet, multofque per annos,
295 Multa virum volvens durando fecula vincit.
Tum fortes late ramos et brachia tendens
Huc illuc, media ipfa ingentem sustinet umbram.
Neve tibi ad folem vergant vineta cadentem:
Neve inter vites corylum fere: neve flagella

300 Summa pete, aut fummas defringe ex arbore plantas:
(Tantus amor terræ) neu ferro læde retufo
Semina: neve oleæ filveftres infere truncos.

[blocks in formation]

Nam fæpe incautis pastoribus excidit ignis,
Qui furtim pingui primum fub cortice tectus,
305 Robora comprendit, frondefque elapfus in altas
Ingentem cœlo fonitum dedit: inde fecutus
Per ramos victor, perque alta cacumina regnat,
Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram
Ad cœlum picea craffus caligine nubem :
310 Præfertim fi tempeftas a vertice filvis

315

Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
Hoc ubi; non a ftirpe valent, cæfæque reverti
Poffunt, atque ima fimiles revirefcere terra:
Infelix fuperat foliis oleafter amaris.

Nec tibi tam prudens quifquam persuadeat auctor,
Tellurem Borea rigidam fpirante movere.

Rura gelu tum claudit hiems: nec femine jacto Concretam patitur radicem affigere terræ. Optima vinetis fatio, quum vere rubenti 320 Candida venit avis longis invifa colubris: Prima vel autumni fub frigora, quum rapidus fol Nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas. Ver adeo frondi nemorum, ver utile filvis: Vere tument terræ, et genitalia femina pofcunt. 325 Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether Conjugis in gremium lætæ defcendit, et omnes Magnus alit, magno commixtus corpore, fœtus. Avia tum resonant avibus virgulta canoris, Et Venerem certis repetunt armenta diebus: 330 Parturit almus ager, Zephyrique tepentibus auris Laxant arva sinus: superat tener omnibus humor: Inque novos foles audent se gramina tuto Credere: nec metuit furgentes pampinus Auftros,

Aut

Aut actum cœlo magnis Aquilonibus imbrem: 335 Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes. Non alios prima crefcentis origine mundi Illuxiffe dies, aliumve habuiffe tenorem Crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri:

340 Quum primum lucem pecudes hausere, virumque Ferrea progenies duris caput extulit arvis,

[ocr errors]

Immiffæque ferræ filvis, et fidera cœlo.

Nec res hunc teneræ poffent perferre laborem, Si non tanta quies iret frigufque caloremque 345 Inter, et exciperet cœli indulgentia terras.

Quod fupereft, quæcumque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multa memor occule terra: Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas. Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit 350 Halitus, atque animos tollent fata. jamque reperti, Qui faxo fuper, atque ingentis pondere testæ Urgerent: hoc effufos munimen ad imbres: Hoc, ubi hiulca fiti findit Canis æftifer arva. Seminibus pofitis, fupereft deducere terram 355 Sæpius ad capita, et duros jactare bidentes: Aut presso exercere folum fub vomere, et ipsa Flectere luctantes inter vineta juvencos. Tum leves calamos, et rasæ hastilia virgæ, Fraxineafque aptare fudes, furcafque bicornes: 360 Viribus eniti quarum, et contemnere ventos Affuefcant, fummafque fequi tabulata per ulmos. Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas, Parcendum teneris: et dum fe lætus ad auras Palmes agit, laxis per purum immissus habenis,

H 2

Ipfa

365 Ipfa acies nondum falcis tentanda, fed uncis .

Carpendæ manibus frondes, interque legendæ. Inde ubi jam validis amplexæ ftirpibus ulmos Exierint, tum ftringe comas, tum brachia tonde. Ante reformidant ferrum: tum denique dura 370 Exerce imperia, et ramos compefce fluentes. Texendæ fepes etiam, et pecus omne tenendum: Præcipue dum frons tenera imprudensque laborum: Cui, fuper indignas hiemes folemque potentem, Silveftres uri affidue capreæque fequaces 375 Illudunt; pafcuntur oves, avidæque juvencæ. Frigora nec tantum cana concreta pruina, Aut gravis incumbens fcopulis arentibus æstas, Quantum illi nocuere greges, durique venenum Dentis, et admorfo fignata in ftirpe cicatrix. 380 Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi: Præmiaque ingentes pagos et compita circum Thefeidæ pofuere: atque inter pocula læti Mollibus in pratis unctos faliere per utres. 385 Nec non Aufonii, Troja gens missa, coloni Verfibus incomtis ludunt, rifuque foluto; Oraque corticibus fumunt horrenda cavatis : Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

390 Hinc omnis largo pubefcit vinea fœtu:

Complentur vallefque cavæ faltufque profundi, Et quocumque Deus circum caput egit honeftum. Ergo rite fuum Baccho dicemus honorem Carminibus patriis, lancefque et liba feremus; 395 Et ductus cornu stabit facer hircus ad aram,

Pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.
Eft etiam ille labor curandis vitibus alter,

(annis Cui nunquam exhausti satis est: namque omne quotTerque quaterque folum fcindendum, glebaque versis 400 Aeternum frangenda bidentibus: omne levandum

Fronde nemus; redit agricolis labor actus in orbem;
Atque in fe fua per vestigia volvitur annus.

Et jam olim seras pofuit quum vinea frondes,
Frigidus et filvis Aquilo decuffit honorem;
405 Jam tum acer curas venientem extendit in annum
Rufticus, et curvo Saturni dente relictam

Perfequitur vitem attondens, fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus fub tecta referto:
410 Poftremus metito. bis vitibus ingruit umbra:
Bis fegetem denfis obducunt fentibus herbæ.
Durus uterque labor. Laudato ingentia rura:
Exiguum colito. nec non etiam afpera rusci
Vimina per filvam, et ripis fluvialis arundo
415 Cæditur, incultique exercet cura falicti.
Jam vinctæ vites: jam falcem arbusta reponunt:
Jam canit extremos effœtus vinitor antes..
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus.
Et jam maturis metuendus Juppiter uvis.
420 Contra, non ulla eft oleis cultura: neque illæ
Procurvam exfpectant falcem, raftrofque tenaces;
Quum femel hæferunt arvis, aurafque tulerunt.
Ipfa fatis tellus, quum dente recluditur unco,
Sufficit humorem, et gravidas cum vomere, fruges.
425 Hoc pinguem et placitam paci nutritor olivam.
Poma quoque, ut primum truncos fenfere valentes,

« PreviousContinue »