Page images
PDF
EPUB

Passus amor — rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cāri stat cūra parentis.
Mūnera praeterea, Iliacis ērepta ruinis,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,

Et circumtextum croceo vēlāmen acantho,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnīs,

Pergama cum peteret inconcessõsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mīrābile dõnum ;
Praetereā scēptrum, īlionē quod gesserat õlim,

Māxima nātārum Priami, colloque monile
655 Bācātum, et duplicem gemmis auroque coronam.

Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et õra Cupido

Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
660 Incendat rēgīnam, atque ossibus implicet ignem :

Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguēs;
Urit atrox Iūno, et sub noctem cūra recursat.
Ergo his āligerum dictis adfātur Amorem:

“Nāte, meae vīrēs, mea māgna potentia sõlus, 665 Nāte, patris summi qui tēla Typhõia temnis,

Ad tē confugio et supplex tua nūmina posco.
Frāter ut Aenēās pelago tuus omnia circum
Lītora iactētur odiis Iūnõnis iniquae,

Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670 Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque morātur

Vocibus; et vereor, quo sē lūnònia vertant
Hospitia ; haud tanto cessābit cardine rērum.
Quocircā capere ante dolis et cingere flamma

Rēginam meditor, nē quo sē nūmine mütet, 675 Sed māgno Aenēae mēcum teneatur amore.

Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

Rēgius accītā cāri genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea māxima cūra,

īre
Dona ferēns pelago et flammis restantia Troiae ;
680 Hunc ego sõpitum somno super alta Cythēra

Aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
Nē qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam

Falle dolo, et nõtās pueri puer indue vultūs, 685 Ut, cum tē gremio accipiet laetissima Dido

Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspirēs īgnem fallāsque venēnā."

Pāret Amor dictis cārae genetrīcis, et ālās 690 Exuit, et gressū gaudēns incēdit lūli.

At Venus Ascanio placidam per membra quiētem
Inrigat, et fõtum gremio dea tollit in altos
Idaliae lūcās, ubi mollis amāracus illum

Floribus et dulci adspirāns complectitur umbrā. 695 Iamque ībat dicto parēns et dona Cupīdo

Rēgia portabat Tyriis, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeis iam sē rēgina superbis
Aureā composuit spondā mediamque locāvit;

Iam pater Aenēās et iam Trõiāna iuventūs
700 Conveniunt strātoque super discumbitur ostro.

Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistrīs
Expediunt, tonsisque ferunt mantēlia villis.
Quinquāgintā intus famulae, quibus ordine longo

Cūra penum struere, et flammis adolēre Penātēs; 705 Centum aliae totidemque parēs aetāte ministri,

Qui dapibus mēnsās onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per līmina laeta frequentēs
Convēnēre, torīs iussi discumbere pictis.
Mirantur dõna Aenēae, mirantur lūlum

710 Flāgrantēsque dei vultūs simulātaque verba,

Pallamque et pictum croceö vēlāmen acantho.
Praecipuē infēlix, pesti dēvõta futūrae,
Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendo

Phoenissa, et pariter puero dõnīsque movētur. 715 Ille ubi complexū Aenēae colloque pependit

Et māgnum falsī implēvit genitoris amorem,
Rēginam petit. Haec oculīs, hạec pectore toto
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dīdā

Insideat quantus miserae deus. At memor ille 720 Mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum

Incipit, et vīvā temptat praevertere amore
Iam pridem residēs animos dēsuētaque corda.

Postquam prima quiēs epulis, mēnsaeque remõtae,

Crātēras māgnos statuunt et vīna coronant. 725 Fit strepitūs tēctīs, vocemque per ampla volūtant

Ātria ; dēpendent lychnī laqueāribus aureis
Incēnsī, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgīna gravem gemmis auroque poposcit

Implēvitque merő pateram, quam Bēlus et omnēs 730 Ā Bēlo soliti; tum facta silentia tēctīs:

“Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trõiāque profectis Esse velis, nostrāsque hūius meminisse minorēs.

Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūno; 735 Et võs, , coetum, Tyriī, celebrāte faventēs.”

Dixit, et in mēnsam laticum lībāvit honorem,
Primaque, libāto, summo tenus attigit õre;
Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit

Spūmantem pateram, et plēnā sē prõluit auro; 740 Post alii procerēs. Citharā crīnītus lõpās

Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam sõlisque laborēs;

Unde hominum genus et pecudēs ; unde imber et ignēs;

Arcturum pluviāsque Hyadas geminosque Triānēs; 745 Quid tantum Oceano properent sē tingere sõlēs

Hibernī, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausū Tyrii, Tröesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermõne trahēbat

Infēlix Dido, longumque bibēbat amorem, 750 Multa super Priamo rogitāns, super Hectore multa;

Nunc, quibus Aurorae vēnisset filius armis,
Nunc, quālēs Diomēdis equī, nunc, quantus Achillēs.
"Immo age, et ā primā dic, hospes, origine nobis

Insidiās " inquit “Danaum, cāsūsque tuorum, 755 Errorēsque tuos; nam tē iam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus aestās.”

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

5

Conticuēre omnēs, intentique āra tenēbant.
Inde torā pater Aenēās sīc õrsus ab alto:

Infandum, rēgīna, iubēs renovāre dolorem,
Trõiānās ut opēs et lāmentābile rēgnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vīdi,
Et quorum pars māgna fuī. Quis tālia fando
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī miles Ulixi
Temperet ā lacrimis ? et iam nox ūmida caelo
Praecipitat, suādentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor cāsūs cognoscere nostros
Et breviter Trõiae suprēmum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, lūctūque refūgit,
Incipiam.

[ocr errors][merged small]

Frācti bello fātisque repulsi
Ductõrēs Danaum, tot iam lābentibus annis,
Instar montis equum divinā Palladis arte
Aedificant, sectāque intexunt ābiete costās;
Votum pro reditū simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Inclūdunt caeco lateri, penitusque cavernās
Ingentēs uterumque armāto milite com

20

Est in conspectū Tenedos, nõtissima fāmā
Insula, dives opum, Priami dum rēgna manebant,

« PreviousContinue »