Page images
PDF
EPUB

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo,

Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,
Mulcentem gremio pignora chara suo,
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cœlestive animas saturantem rore tenellas,
Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui:

Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces.
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !
In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,
Et sata carne virûm jam cruor arva rigat ;

Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,
Fugit et ærisonam Divi perosa tubam,
Fugit Io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,
Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, et saxis sævior albis
Spumea quæ pulsat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fœtus,
Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et sinis ut terris quærant alimenta remotis
Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus,
Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique,
Quæ via post cineres ducat ad astra, docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,
Eternâque animæ digna perire fame!
Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim
Pressit inassueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Emathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iësum
Finibus ingratus jussit abire suis.

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;

Ille Sionææ qui tot sub manibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara sonat,

Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum,

M M

Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala ;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEGIA QUINTA,

ANNO ETATIS 20.

In adventum veris.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros vere tepente novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque soluta gelu dulce virescit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo
(Quis putet?), atque aliquod jam sibi poscit opus
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,
Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli,
Perque vagas nubes corpore liber eo;

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,
Et mihi fana patent interiora Deûm;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?
Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;
Profuerint isto reddita dona modo.

Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis
Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylvâ, simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris uterque canat.

Veris Io! rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc subeat Musa perennis1 opus.
Jam sol Ethiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opaca,
Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamque Lycaonius plaustrum cœleste Bootes
Non longâ sequitur fessus ut ante viâ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant sidera rara polo.

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ,
Phoebe tuâ, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phœbus ait, thalamos Aurora seniles,
Quid juvat effœto procubuisse toro?

Te manet Æolides viridi venator in herba,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ocius urget equos.

Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto,
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis!
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos
Tenario placuit diva Sicana Deo.

Aspice, Phœbe, tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiasque tibi ferre videntur aves,

Quotannis. Edit. 1645.

Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt
Munera (muneribus sæpe coëmptus Amor),
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,
Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, cursu languentem, Phœbe, diurno
Hesperiis recipit Cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lymphâ,
Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, meâ melius captabis in umbrâ,
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quàque jaces, circum mulcebit lene susurrans
Aura, per humentes corpora fusa rosas.
Nec me (crede mihi) terrent Semeleïa fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phœbe, tuo sapientius utēris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;
Matris in exemplum cætera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,
Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,
Littus Io Hymen, et cava saxa sonant.
Cultior ille venit, tunicâque decentior aptâ,
Puniceum redolet vestis odora crocum.

Egrediturque frequens ad amœni gaudia veris
Virgineos auro cincta puella sinus.

[unum,

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum.

Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,
Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.

« PreviousContinue »