Page images
PDF
EPUB

SILVA RUM LIBE R.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.*

Anno Ætatis 17.

Parere Fati discite legibus,
Manúsque Parcæ jam date supplices,

Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore

Emathiâ jacuisset Oeta.
Nec fraude turpe Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virga.
Numénque trinum fallere si queant
Artes medentum, ignotáque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hasta.

This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, Master
of Caius College, and King's Professor of Medicine at Cam-
bridge ; who died while a second time Vice-Chancellor of that
University, in October, 1626. See Fuller's Hist. Cambr. p. 164.
Milton was now seventeen. But he is here called sixteen in
the editions of 1645, and 1673.-Warton,

Læsisset et nec te Philyreie
Sagitta Echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmênque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cùm te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rose, calthæque busto,

Purpureóque hyacinthus ore. Sit mite de te judicium Æaci, Subrideátque Etnea Proserpina, Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

Anno Ætatis 17.

Jam pius extremâ veniens läcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jámque inviolabile fædus
Sceptra Caledoniis conjuxerat Anglica Scotis:
Pacificúsque novo felix divésque sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis :
Cúm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros :
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes ;
Regnáquc oliviferâ vertit florentia pace,
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,

Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jámque Auentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ credulia sæcula Trojæ.

At simul hanc opibusque et festà pace beatum
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quódque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia suphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætna
EMat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide cuspis
“Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni,' dixit, “gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta.”
Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis ;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jámque pruinsas velos superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra beneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem ; Hinc Mavortigence consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totum Tricoronifer urbem, Panificósque deos portat, scapulisque virorum Evehitur, præeunt submisso poplite reges, Et mendicantům series longissima fratrum ; Cereáque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitàmque trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia tædis (Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentům Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualitèr exulat Bromius, Bromüique caterva, Orgia cantentes in Echionio Aracyntho,

[ocr errors]

Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitésque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætémque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes ;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cùm niger umbrarum dominus, rectórque silentom,
Predatorque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendétque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda senestratis figens vestigia calceis.
Talis, utì fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
“ Dormis, nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor O fidei, pecorúmque obilite tuorum !
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dúmque pharetrati spernunt tua jura Britanni;
Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ;

memor Hesperice disjectam ulciscere classem,
Mersáque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorúmque cruci tot corpora fixa probosæ,
Thermodoontëá nuper regnante puella.
At tu si tenero movis torpsecere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signáque Aventino ponet fulgentia colle :
Reliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacráque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.

Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, ta callidus utere fraude,
Quælibet hæretices disponere retia fas est ;
Jámque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeá, canisque verendos ;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglio fidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casúque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Túque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.”
Dixit et, adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras
Mostaque adhuc nigri deplorans funera niti
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revo!vens.

Est locus æterná septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque billinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptáque saxa,
Ossa inhumata virðm, et trajecta cadavera ferro;
Hîc Dolus intortus semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, telluset sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt;
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

“Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi, prudens Natura negavit Indignam penitus nostro conjungere mundo :

[ocr errors]
« PreviousContinue »