Page images
PDF
EPUB

Moehsen c. I. p. 232. 233, add. nunc Beckmann. noster ad Mirab. Audit. 4, verum humanis quoque corporibus adhibitum esse dictamnum, Dioscorides auctor est lib. 111, 37. Adde Plin. xxv, 8, s. 53. XXVI, 14, s. 87. Pulegio illud simile esse produnt auctores laudati: inter origana retulit Linnæus. Vim habere id purgandi vulnus, adeoque quicquid alienæ naturæ inest extrudendi, facile intelligitur. Uti solent hoc poëtæ nostri loco ipsi botanici doctores ad docendam veram dictamni faciem et formam, v. c. post Matthiolum Bauhinus Hist. Plant. lib. XXXVIII, p. 253, ubi etiam icon herbæ extat, ab aliis inde repetita. In Ambrosia an de herba hujus nominis cogitaverit poëta, equidem non dicam. Etsi enim vim illa habeat astringendi humores, qui in aliquam partem decubuere (Dioscorid. III, 129. Plin. XXVII, 4, s. 11), non tamen video eam vulneribus adhiberi solitam. Contra succus ambrosiæ, quo Deos non modo vesci, sed multo magis inungi et odore delectari narrant poëtæ, nec a vulneribus alienus est, cum v. c. Patrocli vulneri ille infundatur ad putredinem avertendam. Tandem Panaceam, variarum herbarum ac medicamentorum nomen (vid. Plin. xxv, 4, s. 11), ad opopanacem potissimum referre volebat Moehsen 1. c., qui succus est Panaces Herculis, vulneribus quondam medendis adhibitus. Inter fabulosos tamen succos Taváxia jam apud Callimachum H. in Apollin. 40 habetur. Nec dubito sive ab hoc sive ab alio Græco poëta Maronem eam esse hoc sensu mutuatum.

EXCURSUS V.

CENSURA EORUM QUÆ IN ÆNEIDIS ECONOMIA REPREHENDI POSSUNT.

Æneidis argumentum et summam, eaque quæ passim a viris doctis cum in singulis partibus, tum de libris sex

posterioribus, aut de episodiis et locis nonnullis monita fuerunt, exposui in ipsa enarratione, opportunius quam si ea uno loco cumulare voluissem. Aliorum rationem satis idoneam reddere mihi visus sum, alia ad fatum Æneidis, tanquam operis ultima manu haud absoluti, retuli, alia humani ingenii imbecillitati condonanda esse dixi.

Præter hæc tamen sunt nonnulla, quæ judicii laudem, qua maxime Maronem excellere sæpe pronuntiavi (vid. Disquis. 11), haud parum obscurare videntur, cum modo probabilitate destituantur, modo rationi rerum ac temporum, adeoque veritati historicæ, repugnent. Ut diligentius ea retractarem, movit me inprimis missa nuper ad me viri amicissimi, Jacobi Bryant, acute scripta dissertatio de his ipsis, quæ in Æneide male constituta sunt. Subtiliter ille investigavit ea, in quibus aut fidem historicam aut probabilitatem desideres. Ad hæc potissimum, tum ad alia passim a viris doctis animadversa, respectu habito recensebo potiora, ac videbo, quid in singulis aut excusandum aut defendendum aut damnandum videri possit.

Antequam vero ad singula descendam, monenda sunt nonnulla universe, quæ ad judicium hisce de rebus ferendum facere possunt. Fidem historicam et probabilitatem rerum ad fidem fictarum non prorsus iisdem finibus teneri, a multis monitum est: evenere multa, quæ probabilitatem non habent; sunt alia probabilia, quæ ipso eventu comprobata non sunt. Porro, in probabilitate fingentium ad delectationem non tam id quæri, num nihil alicunde elici possit, quod rerum ordinem et modum evertat; ita enim omnis sublata esset et fictio et ex ea delectatio: verum ut nihil sit, quod legenti vel audienti succurrat, scriptorisve vitio objiciatur, quod admonere possit, fraudem his subesse, nec hoc, quo expositum erat, modo res aut gestas esse aut geri potuisse. Nullum facile est aut esse potest ullius operis, quod ingenium humanum peperit, inprimis epici vel dramatici, argumentum ita comparatum, quin insint nonnulla, quæ nec tractari bene nec summa arte tractata nitere satis possunt. Omittere illa tutissimum est, aut, si omitti nequeunt, levi

manu tractare, aut ornamentis onerare, aut quacumque alia via oblinere illa et obscurare. Ad poëtæ itaque artem spectat hoc vel maxime, ut, quæ narrantem se premant, ex aspectu, sensu, et memoria legentium removeat, seduloque curet, ne id, quod argumenti in nonnullis forte vacillantis natura et ratio, aut temporum rerumque memoria, ipsaque historiarum veritas, parum commodi habet, sensum legentis repente feriat et voluptatem interpellet, qua delinitus nihil curat, nihil ad se pertinere putat, quod extra rem præsentem positum est. Facile id poëta consequetur ab eo, qui ipsarum rerum phantasmatibus percussum animum habet; difficilius ab illo, qui aut natura minus acrem rerum sensum, aut ætate, curis, rerum usu exercitum animum ad poëtam legendum affert, adeoque, dum remissiore est animo, ad animadvertenda ea, quæ sedatius judicium suggerere potest, magis est compositus.

I

Ex his adhuc dictis intelligi arbitror, uti sensus cuique suus in his relinquendus est, ita in reprehensionem poëtam vere in his tantum incurrere, quæ parum sedulo cavit ne primo legentis obtutui statim occurrerent. Contra ea, quæ subtiliore judicio et cogitatione intentiore elicias, in censuram venire non possunt, nisi totum hoc genus ipsamque Iliadem et Odysseam cum Eneide sublatam esse velis. Quam multa enim sunt, quæ scrupulum faciant, si de Penelopes ætate sub Ulyssis reditum aut de Telemacho curiosius quæras? Multo minus ferendi sunt, qui nullo poëtices sensu imbuti ad dialecticas rationes aut ad historicæ critices canones epicam poësin exigunt, aut grammaticis minutiis impediti calumniantur poëtas, qui tamen non nisi eo ingenii contactu, eoque sensu, quo ipsi scripsere, legendi sunt. Ex eo genere fuere Zoili totque Homeromastiges et Virgiliomastiges; in hoc numero nuper Britannus aliquis, qui sibi valde doctus videbatur (Heron's letters of literature.' Lett. 23). In dramatibus jam inter poëtam et spectatorem

NOTA.

Ducem sequor in his fere Aristotelem de poëtice.

facile in id conventum est, esse nonnulla, quæ, etsi a natura rerum aliena, in scena aliter esse nequeant, iis igitur pro concessis uti poëtam.

Itaque ea, quæ adversus temporum rationem in Æneide moneri possunt, etsi ne defensionem quidem illam admitterent, quam Exc. 11 ad lib. III, et Exc. III ad lib. XII dedimus, non tamen ad poëtæ laudem evertendam vim habere putabimus. Est in his illud, quod nuper in mentem veniebat: Scilicet Evandrum adit Æneas, atqui idem se Herculem excepisse hospitio narrat, qui aliquot ætatibus ante bellum Trojanum vixerat. Verum locum hic haberet quod apud Pindarum est: κωφὸς ἀνήρ τις, ὃς Ηρακλεῖ στόμα μὴ παραBáλλ. (Pyth. IX, 151.)

[ocr errors]

Aliud est, in quo poëta sui oblitus videri poterat, quod Deorum monita de adeunda a Trojanis Italia modo clarius, modo obscurius, quam par erat, apposuit. Ab obscurioribus monitis exorsus erat; idque recte; nec nisi in ipso Italiæ aditu et sede occupata vaticiniorum eventus plene explicitus esse videri debebat. Jam autem interpositum est unum oraculum, quo maturius, quam par erat, Trojanis de sede nova, qualis illa futura esset, constare debuit, Creusa inquam monitum sub ipsum discessum ex Troja lib. 11, 780. 781. 782. 783, quod etsi quantum licuit excusatum dedi Exc. xv ad lib. 11 et Disquis. II, p. LXXX. LXXXI, malim tamen illud sublatum: eo enim omnes reliquæ rationes turbantur, quoties accuratius in hæc inquiras. Sane Hesperia nomen bene conveniebat vaticiniis, quando occidentalis regio significabatur, quæ illa ætate inter incognitas terras habebatur a Græcis. Hactenus bene: Ad terram Hesperiam venies;' et condonari poterat, si quacumque in terra ad occidentem sita sedes figere volebant. Modo Tiberis memoratio nulla facta esset! Ita recte mox in Creta de Hesperia manifestius de Italia fieri poterat: 111, 163 sq. Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt: notri coluere viri;' et cum de exteriore Italia hoc accipi posset, mox ad interiorem Italiam avocati sunt ab Heleno III, 381 sq. vid. Disquis. 11, s. 6.

Ascanii nomen et profuit poëtæ plurimum et obfuit. Palpavit sane Augusto et Romanis; et Julium sidus novum splendorem afferre carmini debuit. Verum sunt alia, quibus tanquam scopulis poëtæ ingenium parum cautum impegisse videri potest. In majore operis parte Ascanius est puer jam satis adultus, inprimis in ludo Trojæ lib. v, 545 sqq. (ubi tamen prudenter impubem Iulum dixit), tum in promissis Niso datis IX, 258 sqq. et in pugna castrensi IX, 622 sqq. x, 132. Etiam hujus anni initio, cum in Africa agerent Trojani, eductique essent in venationem, ' At puer Ascanius mediis in vallibus acri Gaudet equo' etc. lib. IV, 156 sq., et escensu in Latium facto: Insidiis cursuqué feras agitabat Iulus' vII, 479. Jam si annos computes, haud multum ejus ætas a pubertate tum abesse potuit: exierat ille ante septem annos urbe Troja patris manu ductus; fac eum sexennem vel septennem fingi jam tum natum, cum patri comes fieret: si quidem' dextræ se parvus Iulus Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis:' 11, 723. At primo illius in locum Cupido succedit, qui tamen Didonis gremio insidet: lib. 1, 722, tum comparatur ille ab Andromache cum Astyanacte III, 489 sq. Videamus, an reprehensio illa justa sit. Prius illud defensionem habet paratam : nam Cupido veteribus puer est ad pubertatis annos vergente ætate, ut ex signis veterum constat; quod ille gremio Didonis insidere dicitur, e more accumbentium est dijudicandum: poterat ille ejus pectori acclinis sedere: cf. Not. ad e. 1. Quod alterum attinet, quod diximus, Andromache Ascanii conspectu commota: O mihi sola mei,' inquit, super Astyanactis imago! Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; Et nunc æquali tecum pubesceret ævo. Si cui Astyanactis a matre ulnis gestati ex Iliad. Z, memoria insederit, is ad nimis teneros annos Ascanium revocari putabit. Hoc tamen lectoris, qui argute ea, quæ remota sunt, arcessita comparat, potius quam poëtæ culpa fieri dicam. Nam primum Astyanax a matre gestari potuit, tanquam puer triennis vel quadriennis; Hectoris cædes anno antevertit excidium Troja; anno hinc septimo

« PreviousContinue »