Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS II.

DE INSULA INARIME ET DE ARIMIS.

[ocr errors]

Ix, 715. 716 Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile Inarime Jovis imperiis imposta Typhoëo.' Promontorio Campania Miseno objectæ sunt insula Prochyta (nunc Procida) et altera paulo major, Pithecusa seu Enaria (nunc Ischia). Pithecusæ fere plurali numero efferri solent, seu quoniam Prochyta sub eodem nomine fuit comprehensa, seu quod plures aliquando fuere. Sunt enim auctores, qui Pithecusas ab Enaria discernant. Esse eas partes conti nentis avulsas, et constans fama obtinuit (vid. Cluver. Ital. Ant. IV, 4) et ipsa res locorumque facies probabile facit; subterraneis enim ignibus sæpe Pithecusa exarserunt: vid. inprimis Strabon. v, pag. 379 f. sqq. Plin. 11, 88. Mirab. Aud. 36. conf. Wernsdorf. Excurs. III ad Etnam Tom. IV, p. 354 sqq. Cum autem veteris sermonis et phantasmatum, quæ inde poëtæ susceperant, ratio ita ferret, ut terrarum motus et ignium subterraneorum explosiones Gigantibus terræ inclusis tribuerent: quod cum primo narrasset de Typhoëo Hesiodus sine omni loci mentione . 859 sqq. fabula haud dubie ex Oriente accepta, deductum est ad Ciliciam, Syriam, lacum Sirbonidem et Asphaltiten, ad Asia Catacecaumenen et Phrygiam (vid. Wessel. ad Diod. v, 71. cf. Apollod. 1, 6, 3, et ibi Not. p. 77 sqq.); ita tractum est etiam ad hanc insulam, impositam eam esse Typhoëo, quod idem de Arimis suis narraverat Homerus Iliad. B, 783. Arimos hos jam inter veteres alios in Mysia seu Lydia parte, alios in Cilicia, in Syria alios reperisse; fuisse tandem etiam, qui in Pithecusis insulis collocarent, narrat Strabo lib. XIII, p. 929 c. Ex his patet, Virgilium nostrum non fuisse primum, qui errorem hunc committeret, ut Arimos ad hanc insulam transferret. Multo minus ille adversus grammaticam rationem Inarimen facere potuit ex Eiv 'Agluos,

[ocr errors]

quæ vel τὰ ̓́Αριμα vel οἱ "Αριμοι fuerunt. Suspicor fuisse aliquem ex antiquis poëtis latinis, qui Iliadem latine reddiderunt, inter quos Cn. Mattius fuit, qui aut male acceperit aut male interpretatus sit In Arima, unde facta est Inarima vel Inarime. An unquam nomen hoc Pithecusarum communi usu frequentatum sit, dubito: videtur illud inter poëtas se continuisse. Mature tamen Typhoëus ad hæc Italica loca ignibus cæcis celebrata revocatus fuit, ut docet Pindari locus mox laudandus. Tradit quoque Schol. Apollonii ad lib. II, 1214, Pherccydem jam Typhoni Pithecusam insulam injectam narrasse. Obvia inde poëtis et facilis fuit insula comparatio cum Arimis Homeri et deflexio nominis in Arimen. Miro autem casu accidit, ut Etruscis arimi dicerentur simii, qui Græcis inxo, secundum Strabon. 1. c.; quod si ita se habuit, tanto proclivior fuit permutandorum locorum error. Alium, sed indoctiorem, verborum lusum, etsi sibi probatum, Plinius memorat: a figlinis doliariorum dictam Pithecusam. Α πίθος tamen quomodo Πιθηκούσσαι formari potuerint, non satis intelligitur; quod ab eo est lάx vix πιθήκνη pronuntiatum est.

Quod Plinius apposuit lib. III, 6: Enaria, Homero Inarime dicta,' parum accurate esse pronuntiatum quilibet facile videt. Virgilium autem in insulæ nomine secuti sunt Ovidius, Silius, et alii poëtæ; etiam Livius in loco a Servio ascripto: loca ascripta nunc videbis a Wernsdorf. pag. 359.

Homeri vero, ut et hoc addam, et Hesiodi quoque Theog. 304 Arimi seu, quòd malim, Arima, rà "Apua sc. opn, haud dubie in Asia quærenda sunt: sique a vetustióribus auctoribus, Eschylo in Prom. 351. Pindar. Pyth. 1, 32, est standum, in Cilicia; quæ quidem, una cum magno minoris Asia et per Phrygiæ, Mysiæ, ac Lydia fines continuato tractu, ignibus subterraneis olim arsit. Vide Strabonem et aliis locis et pag. 928. 930. conf. Eustath. ad 1. c. Homeri. Itaque in iis locis omnibus Typhon fulmine prostratus narrari potuit et narratus est a multis. Solent tamen scriptores unum plerumque ex ceteris locis omnibus Typhoni assig

nare, ut Mæoniam Livius XCIV apud Servium ad h. 1. Cum a Syris seu Aramæis Ciliciæ pars olim inhabitata fuerit, mirum non est, nomen eorum serius, forte ad Homerum usque, in iis locis superstes adeoque Arimos montes in Cilicia dictos fuisse. Ad Syriam autem propter nomen illud fabulam Homericam trahere ac transferre vix licet; multo minus de lacu Sirbonide aut cum Tayloro apud Woodium de lacu Asphaltite cogitare.

Cum de his Homeri et Virgilii locis tot extent virorum doctorum disputationes, apponere hic visum est ea, quæ inter innumera perperam asserta idoneis rerum argumentis, saltem probabili judicio, memorari posse videntur.

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. X.

AUXILIA ÆNEÆ EX ETRURIA.

LIB. X, 166 sqq. Non omnes veteris Etruriæ civitates memorari a poëta, cum copias inde adductas recenset, manifestum est. Ex iis quoque, duodecim numero, civitatibus, quæ rempublicam Etruscorum constituebant, Clusium et Care tantum nomine posuit, reliquas præteriit. Habuit igitur dilectum? an temere apposuit, quæ in mentem veniebant? Si nostrum Virgilium bene novi, habuit ille haud dubie, quod cum judicio et veteris memoriæ respectu in hoc loco sequeretur: in aliis quidem, quod ex maritimæ urbes erant, et navium copiam suppeditare poterant; in aliis amicitiam cum Romanis, in aliis fabulas priscas, ut in Mantua. Cære quidem summo cum dilectu primo loco posuit, quoniam Mezentium regem pulsum bello persequi decreverat ea civitas, castris in propinquo urbis positis, quibus Æneas exceptus cuncta statim ad profectionem parata reperit (sup. v111, 478 -494. 603 sq.): quod nisi opportune accidisset, ad parandas copias mora facta esset, quæ poëtæ totam narrationem

perturbasset. Mature autem cum Romanis Cæretani in amicitiam et societatem venere, sacris et sacerdotibus, cum Galli advenissent, receptis: vid. Liv. v, 40. 50. In civitatem quoque ascripti sunt, etsi sine suffragio. Cæretanis societate adjunxit poëta civitates loco vicinas, plerasque littoralem Etruriæ regionem incolentes, nam longinquis locis copias arcessere non potuit; potuit alias quoque rationes spectare, quas in tantis historia Etruscorum tenebris nunc ignoramus. Illud tamen vel maxime miror, quod nulla Cortona, seu Corythi veteris, mentio facta est, cum inde originem trahere dictus esset Dardanus, etsi Acron inde oriundus inf. x, 719 memoratur. Sed si recte conjicio, cum Agylla seu Cære vetus Pelasgorum urbs esset, in societatem ascripsit poëta alias civitates, quas Pelasgi inhabitasse dicti sunt. Dionys. 1, 20, qui classicus locus est, multas eos urbes partim Siculis ereptas, partim a se extructas, habitasse ait communiter cum Aboriginibus, eo in numero esse Cære, Pisam, Saturniam et alias quasdam urbes, quas ipsis, temporis progressu, Etrusci eripuerunt.' Potuere ergo inter eas urbes, quas Pelasgi tenuere, et illæ esse, quas poëta recensuit. Nam Veios, Falerios, Tarquinios non bene potuit adjungere, quippe aliquando Romanis infestos futuros. Neque potuit ad urbes remotas, maxime ex interioribus terris, progredi: quomodo enim in tam brevi tempore copiæ inde duci potuissent! At navibus e maritimis civitatibus arcessi poterant.

Clusium, Camers vel Camars olim dictum, inter Æneæ auxilia bene referri potuit, quandoquidem in societatem et amicitiam a Romanis receptum Gallorum arma in Romanos avertit: Liv. v, 36 sq. Erat urbs antiquissima, qua Etrusci Umbros ejecerant; de qua et aliis, quæ sequuntur, egit nunc doctiss. Lanzi (Saggio di Lingua Etrusca Tom. 11.) Cosa, vel Cosa, ad mare supra Herculis portum sitæ, Cosa Volcientium' Plinio dictæ lib. III, 5, 8, a Volcis videntur esse deducta; antiquum id fuit Etruriæ oppidum, forte ad ipsum Clusium originem retulit, aut sub Clusinorum potestatem olim fuit: certe ex his unum agmen conflatum videmus in

[ocr errors]

Virgilio. Ducit illud Massicus: sub quo adeo Clusinorum Lar esse debuit Osinius, qui infra v. 655 memoratur. Alterum agmen est ex Populonia seu Populonio et ex insula Ilua seu Æthalia, nunc Elba, ei objecta, coactum. Populonii origo incerta est: vid. Serv. ad h. 1. Ilua, Etruscorum colonia (vid. Stephan. in Ailáλn), olim æris, mox ferri fodinis nobilissima: vid. Strabo v, p. 342. Diodor. v, 13 et al. apud Cluver. Ital. pag. 502 sqq. et Serv. ad h. 1. Mille viros Pisa adductos videmus v. 175-180. Pisam autem inter urbes a Pelasgis et Aboriginibus habitatas paulo ante vidimus: ut adeo inter antiquissimas illam fuisse necesse sit. Lycophron ipsos Lydos advenas Pisam occupasse tradit v. 1359, quod ex opinione veterum de Etruscorum ex Lydia origine intelligendum. Fecit tamen scriptoribus fraudem et hæc nominis similitudo, ut a Pisa Elidis profectos dicerent, qui Pisam Etruriæ conderent; vid. Strabo v, pag. 340. B. Plin. 111, 5. Justin. xx, 1. Solin. 8. et nostro Rutil. Itin. 1, 565 sq. Addit Strabo fuisse eos ex iis, qui Nestorem ad Ilium secuti in reditu via aberraverant. Homerus tamen Pisatas non commemorat inter eos quos Nestor adduxit. Adde Serviana ad v. 179 h. 1., unde patet plura fuisse poëtarum vel historicorum commenta de Pisa origine. Alia tamen in Servio legerat Jul. Sabin. Sequitur v. 180-184 Astur cum trecentis ex Agylla seu Care et vicinis locis adductis, scili.cet ex agris ac vicis circa Minionem fluvium (nunc Mugnone) haud longe a Centumcellis; exiguo intervallo versus occidentem fuit Gravisca vel Gravisca; ultra Minionem ab oriente, versus Cære, Pyrgi. Egit de utrisque diligenter Cluver. Ital. p. 483. 495. Servius ad h. 1. Pyrgos ait castellum fuisse nobilissimum eo tempore, quo Tusci piraticam exercuerint' ('nam illic metropolis fuit,' ab indocto homine fuit adjectum): 'quod postea expugnatum a Dionysio tyranno Siciliæ dicitur' (diserte narratur res a Diodoro XV, 14, ubi cf. Wesseling.), de quo Lucilius: Scorta Pyrgentia.' Pyrgi jam Rutilii ætate, ineunte Sæc. v: Nunc ville grandes, oppida parva prius' Itin. 1, 223. 224. Omnino totus ille Rutilii locus cum hac carminis parte comparandus

[ocr errors]
« PreviousContinue »