Page images
PDF
EPUB

in Græciam additus fuerat: καὶ ἡ ̓Αφροδίτη Αἰνείαν συμπλεῖν auτ xeλeú, idem Proclus secundum Carmen Cyprium.1

Cum Trojam accessisset, e societatis cum Priamo lege, ut auxilium ferret, simultas inter ipsum et Priamum Priamique filios inciderat; unde et irasci eum Priamo et pugnam detrectare suspicio erat: Iliad. N, 459 sq. Refrixisse videri possunt animi ea de causa, quod Æneas magna apud Trojanos auctoritate utebatur Iliad. 4, 58. Aivelav ', os Tgwol beds as TIETO dýμ et E, 467. 8 et quod sublata Priami stirpe regnum sibi promittere visus erat. Eo enim alludit Iliad. Ν, 180 'Ελπόμενον Τρώεσσιν ἀνάξειν ἱπποδάμοισι (μετὰ, διὰ) Τι μῆς τῆς Πριάμου etsi eos versus judicio suo sustulerant Grammatici veteres. Inter Paridem maxime et Æneam odia exarsisse Menecrates Xanthius tradiderat : cf. Dionys. Hal. 1, 48.

Æneæ res gestas ab Homero narratas ex Iliade enotare nihil attinet. Congressum ejus cum Diomede Iliad. E et alterum cum Achille Iliad. r ipse Virgilius attigit, dum bis pugnæ discrimine ereptum eum a Venere ait Æn. IV, 228. In castrorum oppugnatione unam e turmis ducebat Æneas Iliad. M, 98. N, 459. 468 sq., iterum in pugna circa Patrocli occisi corpus cum Hectore primas partes agit P, 484 sq. Quæ post Iliadis argumenti tempora gesta sunt, in Quinto Smyrnæo cognoscere licet. Fuerant enim Æneæ partes in omnibus fere præliis: unde sup. Æn. 1, 492 dici poterat 'se quoque principibus permixtum agnovit Achivis.' Ita interfuit pugnæ cum Penthesilea ap. Tzetzam Posthom. 52. 157: in pugna super Achillis corpore vulneratur Æneas ab Ajace: ap. Quintum 111, 281 sq. ipse Ajacem Oilei vulnerat in pugna post Eurypyli adventum: vI, 520 sq. Eminet ejus virtus in pugna, qua Philoctete sagitta Paris vulneratur: x, 26, 76. 112. At eo cæso multo magis x1, 41. 129 sq. ubi et Thetis ab eo avertit Neoptolemum 240. mox e pugna eum éducit Venus 289. In oppugnatione Ilii est inter propugnatores de muris, X1, 354. 393. 439. 474.

NOTA.

Eod. loc. pag. 23.

Ea autem, quæ

sub ipsum Troja excidium peregerit, narravit Maro lib. II, ad quem cf. Exc. XVII et XIII. Urbem enim videns captam de salute consilia iniit: Quintus XIII, 300 sq.

Urbe capta in montem Idam secessit. Apud Lescheum, uti nunc ex Proclo didicimus (p. 38), statim ab ostento per Laocoontem a serpentibus enectum objecto discessum in montem Idam Æneas parat. Ad Leschei ductum, quod suspicari licet, exponit nonnulla Quintus XIII, 300 sq. Reliqua post ejus discessum diversis locis illustravimus. Actum de erroribus Æneæ Exc. I, et de errorum annis Exc. II ad lib. III; de accessu ad Siciliam Exc. I ad lib. v; de accessu ad Italiam Exc. IV ad lib. vi, et Exc. II ad lib. VII; add. Disquis. 11; de fatis inde ab adventu in Italiam Exc. III ad lib. XII; de prædictionibus Deorum, ad quas ille rerum gerendarum cursum rexit, Disquis. II.

EXCURSUS I.

DE DEORUM INTERVENTU IN ÆNEIDE; ET UNDE POETÆ ACCEPERINT EA SIGNA, QUÆ PRÆSENTIAM NUMINIS ARGUUNT.

IX, 638 Ætheria tum forte plaga crinitus Apollo Desuper Ausonias acies urbemque videbat.' Non placet quod in inducendis Diis Virgilius, nec de opportunitate et probabilitate, ex causa idonea aut rerum ordine ducta, nec de varietate solicitus fuit; nam quoties ad Deos redit oratio, et ad partes quas ipsi in rebus gerendis tuendas habent, fere satis habet inserere illam particulam, initio facto a vocula interea, v. c. x, 1 'Panditur interea,' v. 606 Junonem interea,' XI, 532 Velocem interea;' ad quem locum Servius quoque abruptum et vituperabilem transitum notavit. Aliam rationem poëta h. 1. sequitur, verum et in hac fere eadem chorda oberrat: Apollo tum forte desuper pugnam ad novam Tro

[ocr errors]

jam spectabat. Atqui nec aliter Æn. 1, 227 Et jam finis erat; cum Jupiter æthere summo Despiciens mare-Constitit et Libyæ defixit lumina regnis.' Iterum lib. v11, 286 Juno ab Argis redux forte prospicit Æneam ad Italiæ littus classem appellentem, et XII, 134 At Juno e summo-Prospiciens tumulo' etc. Defendi forte possunt loca inf. lib. XI, 725 sqq. XII, 792 sqq. Et sunt alia felicius instituta, ut lib. Iv, 219 sq. v, 604 sq. Apud Homerum Deos sedere et Achivorum Trojanorumque prælia prospicere non miramur, cum partes Deorum quisque suas tuendas sustineat: at Apollo hic otiosus plane sedere, nec poëta satis provide curasse videri potest, ut ejus solicitudinem de exitu rerum commodo loco commemoraret. Si tamen subtilius ac diligentius deliberes, statim animo occurrent hæc: Apollo non modo vaticiniorum de Æneæ et posteritatis in Italia sede auctor, idemque jam apud Homerum Trojanis rebus et Æneæ studens, fuit: verum ille etiam inter Deos inprimis is erat, qui gentem Juliam insigni favore, insigniter per pugnam Actiacam declarato (vid. sup. vIII, 704 seqq.), amplecteretur; idemque Palatino templo ornatus fuit. Sed et aliis locis meliorem rationem reperit Maro, ut lib. 1, 128 sqq., ubi Neptunus magno misceri murmure pontum Emissamque hyemem sensit;' lib. IV, 219 audit Jupiter preces Iarbæ, et sic Didonem Æneamque respicit. Ut tamen h. 1. Apollinis opera uteretur, inductus maxime Homericis aliquot locis videri potest, inprimis Iliad. E, 433. 445. P, 323 sq., ubi Apollo Æneæ occursat, priore loco etiam ex prælio vulneratum servat, ut h. 1. Ascanium a præliando dehortatur. Ceterum idem Apollo paulo post vss. 659. 660 agnoscitur: agnovere Deum proceres divinaque tela Dardanidæ, pharetramque fuga sensere sonantem.' Ergo in fuga h. in discessu, Butæ formam exuerat Apollo, divinam receperat. Conf. Excurs. XIII ad Æn. 1, ubi poëtarum hujus phantasmatis ornamenta, tractandorumque eorum modi ac viæ a me expositæ sunt. Originem et causam hujus phantasmatis hominum mentibus subnati partim jam eodem loco pag. 4026 innueram, partim nunc disertius exponam. Scilicet

cum nec nostris animis facile sit, quoties numen cogita mus, a specie humani oris mentem avocare, tum multo ma gis rudium hominum animis insidet species numinis aliqua et forma humanæ similis; nec aliter id fieri potuit, antequam subtilior philosophia cogitationem de Deo ad mentem, Nouv, avocavit. Necesse adeo fuit, ut divinæ naturæ tribuerentur ea, quæ naturæ humanæ communia sunt: nisi quod majora pro naturæ humanæ modulo esse credebantur. Consentit in hoc omnis vetustas, etiam patriarcharum et Judaicæ gentis; consentit omnis barbarorum ac ferorum populorum stirps; ipsa mentis humanæ imbecillitas. Jam prouti cultu ingeniorum aut nullo, aut aliquo, aut exquisitiore imbutæ sunt gentes, Dii aut robore, aut sagacitate et prudentia, aut opibus et potentia excellentes occurrunt; ita ad suæ naturæ modulum fingit numen humana mens; quoque ea ipsa perfectior et divinæ similior aliquando erit reddita, eo veriora et digniora Numine cogitabit.. Secundum hæc facile est ad intelligendum, quamdiu speciem divinæ naturæ ad humanam attemperavit antiquitas, ei debuisse opinionem de occursu, apparitione et contubernio Deorum familiarem esse; inprimis cum locis adeo, terris et urbibus, Deos suos tutelares assignarent. Imbuere ista opinione hominum animos multo magis debuit solitudo ruris ac sylvarum; raris hominum commerciis et advenarum accessibus: potueruntque credi Deorum species oculis objectæ, inprimis hominum, qui religioso metu tenerentur; cf. Odyss. K, 201 sqq. Opinionem illam acceptam retinuit posteritas, et vulgo narrata in miraculum auxit. Quid? quod ipse sermo hominum rudium nullam aliam, nisi ab oculorum sensu petitam, speciem Deorum admittere potuit; quodque in vulgarem loquentium usum conversum hoc fuit, ut, quicquid evenisse dicere vellent, a Deo factum et peractum esse dicerent; quod nemini non in Homeri lectione vel paucorum versuum occurrere debuit. Nihil in his esse video, quod tam mirum videri debeat, quomodo in hominum animos venerit; sed probabili aliquo judicio humanis ingeniis insidere ea opinio ubique et omni tempore debuit, et adhuc insidet barbaris populis, quotquot divinæ naturæ forma hu

mana animos habent imbutos, modo non ab omni humanitatis cultu alieni sint, aut per hieroglypha ad animantium formas divinam speciem revocarint. Horum enim, ut olim Ægyptiorum et nunc Indorum mentibus, quæ phantasmata ac species sint objectæ, quoties Deos cogitant, facile licet assequi; scilicet non posse esse alias quam ipsas formas, quas in templis expressas viderant: quo ipso necesse est, innumera iis alia a nostro percipiendi et cogitandi more diversa et aliena occurrere, de quibus nos male ac perperam judicamus, cum easdem notiones rerum animo non circumferimus. Græci autem veteres multo magis proclives ad eam opinionem, ut Deos specie humana esse crederent, amplectendam esse debuere, quandoquidem iis hoc tanquam proprium tribuitur ab Herodoto 1, 131 Tous leοùs ȧveрwπо pues esse, quem locum accurate expositum nuper vidimus ab Abb. Foucher in Mem. de l'Acad. des Inscr. Tom. xxxv pr. Firmata est ea opinio et in habitum animi deducta per signa Deorum in fanis et sacellis obvia; cumque ab eadem opinione suorum operum protypum ars accepisset, moxque docte elaborasset, Deorum species ad summæ alicujus pulchritudinis speciem est adumbrata, certo ætatis et characteris discrimine variata. Profecere iterum ex artis profectu poëtæ, ita ut v. c. Apollini et Baccho promissa coma, Jovi oris majestas, et sic porro aliis Diis alia, per omnes ætates constarent inter poëtas æque et artifices. Conf. Commentationem 'de formis Deorum Græciæ earumque auctoribus' Tom. VIII Commentatt. Soc. Gotting. Poëtis autem nihil exoptatius esse poterat, quam species Deorum humana, vires corporis majores, motus celerrimus, forma oris pulcherrima, iis illi ita usi sunt, ut ea sibi tanquam propria facerent, inprimis in poësi epica, utque in usum poëticum perpetuum transferrent, inprimis ubi iis vestigiis insistebant, ut Deorum ministeriis pleraque exequerentur: cf. Disquis. I de carmine epico. Neque vero ea opinio præsentiæ numinis inter istos quidem populos tolli potuit; nisi ex quo philosophorum subtilior disputatio, et sanctorum vatum accuratior doctrina, ab omni corporis specie ac labe segregavit divinam naturam, Delph, et Var. Clas. Virg.

12 U

« PreviousContinue »