Page images
PDF
EPUB

347. Hic Anchisiada scribi debuit, ut supra v. 126. et in IX. 649. Sit satis, Aeneada. Graeca forma est vocativi, in quà breve natura a vi caesurae producitur; ut in III. 47 5. Conjugio, Anchisa, Veneris dignate superbo.

352. Ni, antique pro ne. Sic legebat Rufinianus, quem vide de Schematis lexeos p. 257. Et sane mirum esset, si semel tantum in III. 686. hac forma usus fuisset Virgilius.

447. Caenis. Vulgo Caeneus. Atqui Caeneus revoluta foedus est soloecísmus. Certa Heinsii emendatio recipi debuit, quae libris auctoribus facta fuit in Ausonii versu ex hoc loco adumbrato, ubi similis olim erat depravatio, Cupid. cruc. 19.

Irrita dona querens, sexu gavisa virili,

Maeret in antiquam Caenis revocata figuram.

quê

646. Jamque eadem digitis. Praeclara est, ut sunt omnid Viri doctrina et acumine egregii, conjectura Jer. Marklandi, Jam que fidem digitis: quam tamen lubricam esse puto. Septem discrimina vocum sunt septem chordae: easdem modo digitis, modo pectine pulsat. Si fidem scripsisset Virgilius, ut scribere eum potuisse non infitior, hocque olim in uno codice exstitisset, qui mutatum id fuisset in eadem ? Tales mutationes fere ex glossis oriuntur. Quod aliis in locis contigisse videmus, pro rariori voce fidem, substituta fuisset vulgarior lyram. Maneat itaque fidem dignam esse Virgilii elegantia lectionem, illi tamen vulgatam magis placuisse, quae proinde loco moveri non debet.

801. Atque Erymanthi. Hoc flagitat linguae et sententiae ratio. Male vulgo aut. Saepissime confunduntur hae conjunctiones. Similem ejusdem Marklandi emendationem supra v. 608. confir

marunt duo codices cum Nonio Marcello. Hic non minus certa et necessaria est.

805. Virtutem extendere factis. Sic membr. quoque nostrae t nec suspecta debet esse haec lectio. Virtutem eo sensu posuit, quo Graeci agelny, pro nominis celebritate, gloria virtute parta. Ferant. Sic membr.nostrae cum antiquioribus omnibus?

VII. 99.

1

182. Martia qui ob patriam. Sic membr. nostrae. Heynio totus versus alienus videtur.

211. Et numerum divorum altaribus addit. In membr. nostris auget.

264. Sociusque. Sic membr. nostrae recte.

:

419. Calybe. Sic in Mediceo, recte a Graeco Kaλúbŋ. Καλύβη. 436. Undam. Sic Mediceus cum scripturae compendio; at

membr. nostrae plene.

444. Gerent. Sic recte membr. nostrae. Homericum expressit πόλεμος δ' ἄνδρεσσι μελήσει.

543. Et coeli conversa per auras. Medicei cod. lectionem revocavi. Vulgata convexa sensu caret. Desiderantur hîc Poëtae secundae curae.

555. Talia conjugia. Sic etiam membr. nostrae. 577. Caedis et ignis. Sic recte membr. nostrae. 722. Conterrita tellus. Sic quoque membr. nostrae.

769. Paeoniis trisyllabon est, ut connubiis, duobus i in unum coalescentibus, sollemni Latinorum Poëtarum more. Sic diis, iis semper una syllaba efferuntur, quod jam olim docuit Bentleius ad Terentii Eunuchum II. 2. 19.

VIII. 45. Post hunc versum importune illatus fuit versus libri III. 393.

89. Melius hunc locum distingui debere monuit me elegantissimus Heynius; sed serius quam oportuit, ut bene monenti obsequi potuerim:

Ergo iter inceptum celerant : rumore secundo

Labitur uncta vadis

204. Furiis. Sic membr. nostrae cum Mediceo.

245. Trepident inmisso. Sic recte membr. nostrae, copula que vulgo inserta.

sine

505. Tarco. Sic ex analogia scribendum, libris etiam suadentibus: Tarco, non Tarcon; ut supra VII. 532. Almo, non

Almon. Nec ulla erat caussa, cur formam hujus nominis variaret Poëta. Quam sequi debuit ipsa metri ratio ostendit infra 602. Haud procul hinc Tarco et Tyrrheni tuta tenebant.

526. Increpat. Sic quoque membr. nostrae.

609. Egelido. Membr. nostrae, ut plerique libri, divisim e gelido. Veram lectionem, quam reposuisse vellem, dat Romanus codex, et gelido.

645. Porsena. Sic recte membr. nostrae.

693. Telisque volatile ferrum. Probam lectionem ab Heinsio restitutam adgnoscunt membr. quoque nostrae. Telis est pro telorum; ut V. 609. per mille coloribus arcum: pro mille colorum.

IX. 9. Petit. Vide Vossium de Grammatica II. 32.

28. Post hunc versum vulgo legitur male huc retractus e libro VII. versus 784.

119. Post hunc versum mala rursus manus intulit versum libri X. 223.

148. Versum qui post hunc vulgo legitur, in praefatione ostendi spurium esse.

170. Rectores juvenum. Sic etiam membr. nostrae recte.

186. Somno vinoque soluti. Sic codd. antiquissimi et membr. etiam nostrae. Heinsius sepulti praetulit, quia soluti rursus occurrebat v. 233. At illo in loco membr. nostrae diversam exhibent lectionem, quam pro merito suo recepimus, somno vinoque gravati.

211. Humo solita. Sic nostrae membr. bene ut Heinsius ediderat inepta est Burmanni lectio solida.

:

233. Somno vinoque gravati conticuere. Sic membr. nostrae. Estque optima lectio.

280. Aut adversa. Sic membr. nostrae. Ex distinctione sensus perspicuus est, isque optimus. Nihil ineptius vulgata lectione: tantum fortuna secunda, haud adversa cadat.

360. Pugnaque. Sic etiam nostrae membr.

400. Lunam sic. Copulam et ab Heinsio perperam infertam non adgnoscunt nostrae membr.

525. Post hunc versum vulgo legitur huc male translatus versus e libro VII. 645.

729. Clipeoque micantia fulmina mittit. Scilicet Turnus, de quo sermo est. Sic membr. nostrae estque haec lectio optima, et, ut opinor, sincera.

X. 27. Nec non exercitus alter. Haec verba cum sequentibus jungenda, et intelligenda de copiis, quas metus erat ne Diomedes contra Troianos duceret. Plene distinctum in membr. nostris post Troiae post alter nulla distinctio.

139. Magnanime. Sic Mediceus a prima manu; sicque jam ediderat Guellius, qui multorum instar est. Mihi, ut Heynio, frigent admodum magnanimae gentes.

188. Hic versus perperam in omnibus libris interpunctus, nondum fuerat intellectus. Sensus est: quae pennae, ô Amor, tibi sunt crimini. Crimen hic positum pro criminatione, exprobratione, ut ab Ovidio Metam. VIII. de Perdice:

Unica tunc volucris ; nec visa prioribus annis,

Factaque nuper avis, longum tibi, Daedale, crimen. Eadem ratione hic Cupavonis pennae Amori sunt crimen, éyos. Quod autem vestrum dicat pro tuum, id nemini scrupulum injicere debet, quum Poëtis sollemne sit pronomina noster, vester, etiam quando de unica persona res est, adhibere. Sic supra Juno v. 71. quae dura potentia nostri. Et VIII. 513. Euander de filio suo ait, spes et solatia nostri. Si versus hic abesset, non satis apte cohaerere mihi viderentur sequentia, minime vero caussalis conjunctio namque, qua connectitur explicatio amoris Cycni, quo Phaethonta deperiit, et mutatae formae. Versum si tollas, sententiae hiatum statim deprehendes. Ut autem vulgo leguntur haec verba crimen amor vestrum, nihil inde erui potest, nisi foedum et absurdum.

220. Alma Cybebe. Sic Med. cod. unde a Marquardo Gudio monitus optimam lectionem restituit Heinsius. Vide Gudii notam

ad Phaedrum III. 20. et miraberis nostrorum hominum imperitiam et temeritatem. Duas Virgilii editiones ad manum habeo Parisiis excusas, alteram anno hujus saeculi XLV, alteram anno LXVII. Utraque, tamquam si nec Gudius umquam ullus, nec Heinsius exstitisset, foedam mendam servat alma Cybele. Eadem, ut infinitis aliis, contaminata est pretiosa illa editio Jo. Baskerville anni LVII. quam non unius assis faciat, quicumque in Virgilio aliud quaesierit quam chartae et typorum nitorem. Scilicet editiones illas curarunt homines graecarum literarum rudes, quarum absque peritia Virgilium nec interpretari, nec edere, vix quidem intelligere licet. Graecum nomen est Kuéλn, media semper correpta. Nullibi exstat Kuểnλn, quod somniavit Barnesius ad Euripidis Bacchas 79. nec ullum exemplum est geminatae liquidae Ku¤éλλn, quod aliorum somnium est. At eadem magna deûm Mater alio nomine, origine quam sono magis diverso, appellabatur Kvбn. Venustum est Anacreontis odarion hoc initio :

οἱ μὲν καλὴν Κυβήβην

τὸν ἡμίθηλυν Ατλιν ἐν οὔρεσιν ζοῶσαν λέγουσιν ἐκμανῆναι.

Tam tritum est Graecis hoc nomen Latinisque, ut, etiamsi nullus addixisset codex, facile et tuto reddi Virgilio potuisset.

277. Post hunc versum vulgo huc retractus legitur e libro IX. versus 125,

619. Ornavit. Verbum est hac in re proprium. Minus bene vulgo oneravit. Facilis ab uno ad alterum lapsus, quod praeter alia ostendunt enotatae varietates ad v. 557. Vide Jo. Schraderi Emendationes p. 151.

662. Hic et sequens versus loco suo moti omnem pervertebant narrationem, cujus nunc apte cohaerent membra, postquam pars ista in suam sedem reposita fuit. Alterum similis trajectionis paullo infra recurrit exemplum.

695. Inmota manet. Sic liquido membr. nostrae.

« PreviousContinue »