Page images
PDF
EPUB

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Namque umeris dē mõre habilem suspenderat arcum

Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genū, nõdõque sinūs collēcta fluentēs.

Ac prior“ Heus,” inquit, “iuvenēs, monstrāte, meārum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetrā et maculosae tegmine lyncis,

Aut spūmantis apri cursum clāmōre prementem.” 325 Sic Venus; et Veneris contrā sic filius õrsus:

“Nūlla tuārum audīta mihi neque visa sororum,
0-quam tē memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec võx hominem sonat; Ō dea certē,

An Phoebi soror ? an Nymphārum sanguinis ūna? 330 Sis fēlix, nostrumque levēs, quaecumque, laborem,

Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
Iactēmur, doceās; ignāri hominumque locorumque
Errāmus, vento, hūc vāstīs et fluctibus acti.
Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.”

Tum Venus: “Haud equidem tāli mē dignor honore;
Virginibus Tyriis mos est gestāre pharētram,
Purpureoque altē sūrās vincīre cothurno.
Pūnica rēgna vidēs, Tyrios et Agēnoris urbem ;

Sed finēs Libyci, genus intrāctābile bello. 340 Imperium Dido Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastigia rērum.
Huic coniūnx Sợchaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum, et māgno miserae dilēctus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat

Ominibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amore

335

[ocr errors]

350 Clam ferro incautum superat, sēcūrus amorum

Germānae; factumque diū cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imāgo

Coniugis, āra modis attollēns pallida miris ; 355 Crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferro

Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellūre recludit

Thēsaurūs, ignotum argenti pondus et auri. 360 " His commõta fugam Dido sociosque parābat.

Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni
Aut metus ācer erat; nāvēs, quae forte parātae,
Corripiunt, onerantque auro; portantur avārī

Pygmalionis opēs pelago; dux fēmina facti. 365 Dēvēnēre locos, ubi nunc ingentia cernis

Moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,
Mercātique solum, facti dē nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.

Sed võs qui tandem, quibus aut vēnistis ab õrīs, 370 Quove tenētis iter?"

Quaerenti tälibus ille
Suspirāns imõque trahēns ā pectore vocem:

“O dea, si prīmā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrorum audire laborum,

Ante diem clauso compõnet Vesper Olympo. 375 Nos Trõiā antiquā, sī vestrās forte per aurēs

Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte suā Libycis tempestās appulit õrīs.
Sum pius Aenēās, raptos qui ex hoste Penātēs

Classe vehā mēcum, fāmā super aethera nātus. 380 Italiam quaerö patriam et genus ab Iove summo.

Bis dēnis Phrygium conscendi nāvibus aequor,

[ocr errors]

Mātre deā monstrante viam, data fāta secātus;
Vix septem convulsae undis Euroque supersunt.

Ipse ignotus, egēns, Libyae déserta peragro, 385 Europā atque Asiā pulsus.” Nec plūra querentem Passa Venus medio sīc interfāta dolore est:

Quisquis es, haud, crēdo, invisus caelestibus aurās Vītālēs carpis, Tyriam qui advēneris urbem.

Perge modo, atque hinc tē rēginae ad limina perfer. 390 Namque tibi reducēs socios classemque relātam

Nūntio et in tūtum versīs aquilonibus āctam,
Ni frūstrā augurium vāni docuēre parentës.
Aspice bis sēnos laetantēs āgminetycnos,

Aetheriā quos lāpsa plagā Iovis āles aperto 395 Turbābat caelo; nunc terrās ordine longo

Aut capere aut captās iam dēspectāre videntur.
Ut reducēs illi lūdunt stridentibus ālis,
Et coetū cīnxēre polum, cantūsque dedēre,

Haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuorum 400 Aut portum tenet, aut plēno subit õstia vēlo.

Perge modo, et, quā tē dūcit via, dērige gressum.'

Dixit, et āvertēns roseā cervice refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem

Spīrāvēre, pedēs vestis dēflūxit ad imos,
405 Et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem

Adgnovit, tāli fugientem est voce secütus:

"Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsis
Lūdis imāginibus? Cūr dextrae iungere dextram
Non datur ac vērās audire et reddere võcēs? ”

Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscūrā gradientēs āëre saepsit,
Et multo nebulae circum dea füdit amictū,
Cernere nē quis eos, neu quis contingere posset,
Mõlirive moram, aut veniendi poscere causās.

410

415 Ipsa Paphum sublimis abit, sēdēsque revisit

Laeta suās, ubi templum illi, centumque Sabaco
Tūre calent ārae sertisque recentibus hālant.

Corripuēre viam intereā, quā sēmita mõnstrat.

Iamque ascendebant collem, qui plūrimus urbi 420

Imminet adversāsque aspectat dēsuper arcēs.
Mirātur mõlem Aenëās, māgālia quondam,
Mirātur portās strepitumque et strāta viārum.
Instant ārdentēs Tyrii, pars dūcere mūros

Mõlirique arcem et manibus subvolvere saxa, 425 Pars optāre locum tēcto et conclūdere sulco;

Iūra magistrātūsque legunt sānctumque senātum;
Hic portūs alii effodiunt; hic alta theātris
Fundāmenta locant alii, immānēsque columnās

Rūpibus excidunt, scaenis decora alta futūris. 430 Quālis apēs aestāte novā per florea rura

Exercet sub sõle labor, cum gentis adultos
Educunt fētūs, aut cum liquentia mella
Stipant et dulci distendunt nectare cellás,

Aut onera accipiunt venientum aut āgmine facto 435 Ignāvum fūcās pecus ā praesaepibus arcent;

Fervet opus, redolentque thymā frāgrantia mella.
“O fortūnāti, quorum iam moenia surgunt!”
Aenēās ait, et fastīgia suspicit urbis.
Infert sē saeptus nebulā — mirābile dictū —
Per medios, miscetque viris, neque cernitur ūlli.

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrā,
Quo primum iactāti undis et turbine Poeni
Effödēre loco signum, quod rēgia Iūno

Mönstrārat, caput ācris equi: sic nam fore bello 445 Egregiam et facilem victū per saecula gentem.

Hic templum Iünõni ingens Sidonia Dido
Condēbat, dõnis opulentum et nūmine divae,

)

440

Aerea cui gradibus surgēbant limina nexaeque

Aere trabēs, foribus cardo stridebat aēnis.
450 Höc primum in lūcā nova rēs oblāta timorem

Lēniit, hic primum Aenēās spērāre salūtem
Ausus et adflictis melius confidere rēbus.
Namque sub ingenti lūstrat dum singula templo,

Rēginam opperiēns, dum, quae Fortūna sit urbi, 455 Artificumque manūs inter sē operumque laborem

Mirātur, videt Iliacās ex ordine pūgnās
Bellaque iam fāmā tõtum vulgāta per orbem,
Atrīdās, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.

Constitit, et lacrimāns "Quis iam locus," inquit, "Achātē, 460 Quae regio in terris nostrī non plēna laboris ?

En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salūtem."

Sic ait, atque animum pictūrā pāscit inani,
465 Multa gemēns, largõque ūmectat fūmine vultum.

Namque vidēbat, uti bellantēs Pergama circum
Hāc fugerent Grāi, premeret Trõiāna iuventūs,
Hāc Phryges, instāret currū cristātus Achillēs.

Nec procul hinc Rhēsi niveis tentòria vēlis
470 Adgnoscit lacrimāns, primo quae prodita somno

Tõdidēs multā vāstābat caede cruentus,
Ardentësque āvertit equos in castra, prius quam
Pābula gustāssent Trõiae Xanthumque bibissent.

Parte aliā fugiēns āmissis Troilus armis,
475 Infēlix puer atque impār congressus Achilli,

Fertur equīs, currūque haeret resupīnus inānī,
Lõra tenēns tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
Per terram, et versā pulvis inscrībitur hastā.

Intereā ad templum non aequae Palladis ibant 480 Crīnibus Iliades passīs peplumque ferēbant,

« PreviousContinue »