Page images
PDF
EPUB

utique navigationibus ad Græcos pervenerat, forte is jam a Cadmo illatus et Palæmonis nomine insignitus. Asciverunt quoque passim religiones et nomina Deorum græca, quæ obliterarunt antiqua; ita Venerem receperunt et Dioscuros. Res tandem eo adducta, ut pessimi fabularum suarum interpretes essent Romani. Nec quicquam fuit Italis adeo domesticum ac proprium, quin a Græcis repeterent. Ipsum Janum ex Perrhæbia Thessaliæ qui adducerent, fuisse video apud Plutarchum Qu. Rom. p. 269 A, alios, qui ex Creusa, Erechthei Athenarum regis filia, natum, apud Victor. O. G. R. 2. Quid? quod Janiculum ab Ione, Creusæ filio, ex Euripidis fabula noto, fuere qui conditum traderent ap. Aurel. Vict. O. G. R. 2. Maia, quæ, ut supra vidimus, mater Terra erat, ad Maiam Mercurii matrem revocata est. Nerienes, Virtus vel Fortitudo inter Sabinos, in Nereidem est depravata. Gell. conf. XIII, 22. Corrupere quoque sacra sua Romani admixtis alienis opinionibus, ut Lupercalium ritus arreptis fabulis de Pane Græcorum.

Tandem, quarto loco, ineptis et pravis etymologiis turbatæ sunt historiæ antiquæ Italiæ plus quam credi potest. Hoc quidem studium veteres res ac ritus ex nominum origine interpretandi, ipsamque adeo verborum originem investigandi, jam inter Græcos parum ad sermonis indolem et grammaticam rationem fuit tractatum, inter Romanos autem intra meros sonorum lusus substitit; quod e Varrone, Catone, Cicerone et aliis infinita exemplorum copia docet, ut Grammaticorum volumina taceam. Eadem res ipsis historiis et fabulis noxæ fuit, dum eas ex nominum originibus interpretati variis modis interpolarunt veteres scriptores. Ut Umbros quasi Ombrios dictos, Thuscos a sacrifico ritu dictos, et similia omittam: de Aboriginibus quam multa illi commenti sunt ex vocis sono! Latium a latendo cum duxissent, quæ non excogitarunt in eam rem! Hinc fuga Saturni in Italiam et latebræ. Anna Perenna in Didonis sororem mutata et Nympha Numicii illa facta, cum Dea esset ex indigetum numero, et haud dubie anni initia fausta designaret: conf. Macrob. 1 Sat. 12 Januario- et publice Delph. et Var. Clas.

Virg.

12 Q

et privatim ad Annam Perennam sacrificatum itur; ut annare perennareque commode liceat.' Ardea, Rutulorum urbs, nomen habens cum ave ardea commune, fabulam absurdam peperit avis ex urbis incensæ cineribus enatæ : vid. Ovid. Met. XIV, 574. 580. Virbius heros in Hippolytum deflexus quasi bis vir et vitæ redditus ib. xv, 497 sqq.

Fuisse jam inter Græcos scriptores Dioclem Peparethium et alios, qui Italicarum urbium origines hunc in modum interpretarentur, docent exempla apud Dionys. lib. 1, 34 sq. 49 sqq. 72 sqq. In Parallelis Plutarcho tributis magnus eorum numerus laudatur, qui Italica scripsere, Aristides Milesius, Theotimus, Alexarchus, Cleonymus, Theophilus, Dorotheus, Aristocles, Meryllius, Chrysippus, Agesilaus, Aristobulus, Alexander Polyhistor; cum his Xenion apud Macrob. I Sat. 9. Adde his eos, qui Tyrrhenica scripserant, ut Sostratus. Omnes hos Græcas fabulas in Italiam transtulisse apparet, seu opinione falsa deceptos, seu pravo studio ductos. Omnino serius ad Græcos Italicarum rerum notitia paulo luculentior pervenit. Nam etiam illo tempore, quo Græci navibus Italiæ littora frequentabant aut Græcia Magna civitatibus Græcis potentibus florebat, interiores tamen terras pauci adiisse videntur. Itaque fragmenta, quæ ex priscis Græcis scriptoribus nova super Roma et vetere Italia affert primis in libris Dionysius, miram prodere videntur inscitiam doctisque hominibus prorsus indignam.

Fabulas autem super Italicis rebus procudendi facultatem et materiam Græcis ingeniis præbuit inprimis primo Herculis profectio cum Geryonis armentis per Italiam facta (conf. Apollod. 11, 5, 10), tum Homerica narratio multis mirisque fabulis de maris terrarumque facie variata, de Ulyssis erroribus et ad Italiæ littora accessu. De Hercule quidem fabulas innumeras, magnum inprimis urbium numerum Italiæ ab eo vel ab ejus filiis conditarum, narraverunt, Ulyssis autem progenie aut sociorum stirpibus omnem passim Italiam frequentarunt.. Ipsi adco Ausones ab Ausone, scu Circes filio cx Ulysse scu Calypsus, ortum habuisse

narrantur. Festus: Ausoniam appellavit Auson Ulyssis et Calypsus filius eam primam partem Italiæ, in qua sunt urbes Beneventum et Cales' (hoc quidem, ut supra vidimus, recte; nam ea Italiæ pars Ausoniæ nomine proprie insignis fuit); 'deinde paulatim tota quoque Italia, quæ Apennino finitur, dicta est Ausonia' (hactenus vere; sed reliqua fabulose) ' ab eodem duce, a quo etiam conditam fuisse Aruncam urbem ferunt' (Suessa Aurunca, ab Auruncis habitata). Ab Ulyssis et Circes tribus filiis, Romo, Antia, et Ardea, tres urbes conditas et nominatas Xenagoras tradiderat ap. Dionys. 1, 72 (p. 58): cf. viros doctos ad Stephan. in "Apdea et Cluver. pag. 976. Latinum Circes et Ulyssis filium jam Hesiodus prodidit Theog. 1011. 1013, Telemachi et Circes filium alii, forte ipse Telegoniæ auctor, carminis cyclici: v. Hygin. f. 127, ubi v. Intpp. add. Geopon. XI, 2, ubi v. Niclas. Corruperant Telemachi nomen et tradiderant Telephi filium alii, quos Cedrenus secutus est p. 135 D. Hujus generis multa in primo statim libro Dionysii et Solin. cap. 2 cognosci possunt. Traducta quoque res ad alios a Troja seu reduces seu profugos. Ita Capys Campaniam tenuit. Alia v. ap. Serv. ad n. 1, 246. Quæ omnia si semel animadversa et perspecta habueris, ducta illa ex prava opinione, sed cum ratione certa, multarum obscuritatum et difficultatum nubem ex vetere historia facile dispulsam esse intelliges.

Quid quod satis probabile mihi fit, etsi aliquid pro liquido et explorato in his, quorum nulla fides historica est, tradere velle ineptum sit, ipsam fabulam de Romulo et Remo a lupa lactatis a nominis interpretatione esse profectam : nam a ruma, seu rumi, quod vetus mammæ nomen est, Romæ nomen deduxisse nonnullos videmus; ut alios a virtute ac robore ad Græcam vocem púμnv. Ignoratio originis, a qua nomen urbis ductum esset, hominum animos ad conjecturas convertit, quæ postea in narrationes abierant. Quod si verum est et ex antiquioribus sumtum, quod Servius ad lib. VIII, 90 et alibi habet, ut Tiberis priscum nomen Rumon fuerit (neque illud adeo abhorrens ab antiquissimo aquarum

et amnium nomine per Celtas et Græcos vulgato: Rha, Rho, Rhu, Rhiu, Rhiw, Rhei [péw, póos],) non improbabile fit, urbis nomen a flumine esse ductum, et omnia alia, quæ narrantur, commentis seriorum ætatum esse habenda.

pro

Sed de his nolim cum quoquam, cui aliter videatur, contendere. Mihi satis est dilucide satis exposuisse naturam et causas corruptarum fabularum veteris Italiæ, ut mihi via ac ratio expeditior sit ad ea, quæ in sequentibus erunt tradenda.

EXCURSUS V.

HISTORIE VETERIS MYTHICÆ ITALIE CAPITA POTIORA DE

SATURNO, JÁNO, PICO, FAUNO, LATINO.

VII, 45 sqq.Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.' Cum hæc sint quasi potissima historiæ veteris mythica Italicæ capita, disquirendum de iis esse videtur paulo accuratius. Multo magis, quoniam vulgari opinione vera facta, homines, et res antiquæ tanquam vere gestæ, in his tradi credantur, ita ut tanquam fide historica accepta regum antiquorum res et facta exponi a scriptoribus putentur.

Ad Saturnum videmus Latini genus simulque fabulas veteris Italiæ tanquam ad caput et originem deductas subsistere, nec ulterius procedere. Est autem de Saturno mythus proprius Aboriginibus ac domesticus, nec quicquam aliud, si recte judico, quam symbolicum nomen melioris vitæ, cujus initia a frugibus inventis, satione et messe repeti solent: non quasi cum philosophica aliqua subtilitate hæc excogitaverint aut arte aliqua expresserint; sed quia animi

sensa aliter quam per rerum sensibilium formas ac species eloqui nequeunt rudes populi, deficientibus verbis; et mala fraude mecum ageret, qui hæc cum allegoriæ, rei prorsus diversæ, studio confundere, meque in antiquis rebus eam amplecti pronuntiaret. Itaque falx Saturno addi cœpit ; eoque narratum, ad cultum vitæ eum Aborigines adduxisse: Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo-Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit legesque dedit.' Æn. VIII, 319 sqq. Addita quoque conjux Ops, h. e. Terra. Commenta seriorum apud Macrob. 1, 7. 8. 10 non

moror.

[ocr errors]

Cum a Græcis tractari cœpissent fabulæ Italicæ, ad Cronum illi suum referre cœperunt Saturnum. Factum id jam ab Ennio in Annal. Nam fragm. p. 30 Saturnus, quem Coelu' genit,' et a L. Accio in Annalibus apud Macrob. I, 7 extr. legitur, versibus inde ascriptis; etsi de illo nomine dubitare licet. Inde turbatus et interpolatus est antiquus ille mythus, et narrata de Saturno ea quoque sunt, quæ Græci a Phoenicibus accepta de Belo ad suum Cronon transtulerant: ut jam supra monitum (Excurs. IV, p. 135). Falcem, messis symbolum, modo ad äpany Kpóvou et rescissa Coeli pudenda, modo ad tempus, quod omnia demetit, revocarunt.

Ut autem Græci Cronum in Italiam transferrent, etiam situs Italiæ versus Græciæ occidentem eos impulisse videtur; Occidentem enim locis inferis, adeoque Tartaro, quo Cronus detrusus delitescit, finitimum credidit antiquitas. Hinc Ionium et Adriaticum mare Kpoviny äλa appellatum videas v. c. apud Apollon, Iv, 510. 548 et al., et Kóλños 'Péas apud Æschyl. Prometh. 836. Juvabat quoque in partem nomen Latii a latendo ductum, quod ad Cronum trahi poterat, qui Jovem fugiens eo venerat. VIII, 320 Arma Jovis fugiens et regnis exul ademtis.' Ex his manifestum fit, quo tot doctorum virorum somnia ex etymo vocis ducta recidant, etiam suavis illa interpretatio vocis Chittim cum Latio comparatæ.

[ocr errors]

Receptus inde cst Saturnus in Annales tanquam gentis

« PreviousContinue »