Page images
PDF
EPUB

corpora, iterum in infera loca descenderint, iterumque purgatæ fuerint, semperne idem rerum orbis, eædem vices subeundæ sint, an, quod commune fuit Platoni (v. inpr. Timæum; tum in Phædro p. 1222. Phædon. p. 84 D. de Rep. p. 761 D. E.) cum Ægyptiis et Pythagoreis placitum, etsi variis modis passim illustratum, animæ illæ post satis multas migrationes in corpora, et repetitas purgationes, tandem ita omni labe abstersa niteant, ut divinæ naturæ iterum assimulentur, in hanc revolvantur, Dii seu dæmones fiant, saltem in eorum commercium admittantur; aut, ut alii exprimunt, in Solem, in sidera, in cœlum, in beatam sedem traducantur, h. e. ad animam mundi cognatam, tanquam ad fontem suum, redeant. Hoc idem Pindarus dixit Olymp. 11, 123 sqq., post trinas migrationes eum, qui juste vixerit, in Elysium pervenire; aut, ut in fragmento ap. Plat. in Menone T. 11, p. 81 Opp. est, inter heroës referri; quod idem Empedocles secutus erat, ut ex ejus fragmento intelligitur ap. Clement. Alex. Strom. IV, p. 633 Oxon.

Totum hunc locum non tam ex philosophis quam ex vulgaribus opinionibus esse concinnatum, contendebat Moshemius ad Cudworth. p. 1043 §. 9. Illud quidem satis liquere puto, ex vulgari vetustiorum theologia, ab Ægyptiis, ut probabile fit, primo petita, et symbolice, ut prisco ævo fieri necesse erat, expressa, Pythagoricorum Platonicorumque non minus quam mysteriorum Eleusiniorum placita de Inferis esse ducta; nec tamen intelligo, quomodo mille anni et Lethe pota inter vulgi mythos referri possint, quæ quidem manifeste sunt Platonica commenta. Sed omnino vir ille summus, in subtilibus quæstionibus solvendis sagacissimus, poëtarum interpres erat parum idoneus, ut ex tota illa disputatione Homerica satis intelligas; item in quæstione de stigmatibus animorum (v. Not. ad v. 735-739). Hoc sibi omnino persuasum habeant, necesse est, vetustiores philosophiæ interpretes, fieri plane non posse, ut quicquam proficiant in antiquissimorum et eorum, qui eos sequuntur, philosophorum dogmatibus intelligendis et eruendis, nisi vim et rationem poëticam antiquissimam, mythica et symbolica

eorum, quæ excogitaverant, ad sensum expositione et repræsentatione omnia enuntiantem, familiarem sibi reddiderint. Cum ea ætate sermonis nondum esset subtilitas ea, ut proprie efferre possent res intelligibiles, utque adeo ne cogitarent quidem sine symbolica aliqua repræsentatione, fieri aliter non poterat, quam ut mythicis involucris, non arcane doctrina studio, quod vanum est credere, sed necessitate coacti, philosophemata sua obscurarent. Habuit profecto ea res plurimum molestiæ et incommodi; accurate satis, subtiliter, et definite potuit vix tradi quicquam; verum, si ad intelligentiæ subtilitatem parum accommodata fuit illa ratio, tanto potentior et efficacior ea credenda est fuisse ad animos movendos, ad phantasmata præclara mentibus, objicienda, ad voluntates tenendas et inclinandas, adeoque ad imbuenda religionis et pietatis sensu pectora. Ita enim attemperatæ sunt ab æterna et summa Mente res, ut in omni ætate et generis humani conditione, sive rudis ætas sit, seu magis magisque expolita, præsidia in promtu sint ad recte feliciterque agendum, modo a solo corporis animique sensu, modo ab intelligendi acriore et subtiliore vi, a rerum multarum cognitione, ab artibus et scientiis, profecta; utque cum his ipsis bonorum malorumque nova genera succedant, quibus animi et corpora exerceantur. Illa tamen antiquiora philosophemata accipere velle proprie et subtiliter et ad sequioris Græciæ usum, forte adeo ad nostri sermonis genium; id vero est, Pythagoræ, Empedoclis, Heracliti, Platonis Manibus injuriam facere.'

Sæpe ad hanc cogitationem deductus est animus, cum in hoc libro interpretando Cudworthum, cum doctiss. commentatore, Bruckerumque inspicerem. Ita Cudworthus, qui, præter crassius, aliud tenuius corpus animæ indui a Platonicis viderat, hoc interius aërium et spirituale corpus in Virgilium inferebat, ut crassius illud integumentum esset id,

1

NOTA.

1 Meliorem viam ingressi sunt, qui post ista sæculi LXX anno scripta veterem philosophiam subtilius expo

suere, inprimis vv. cc. Meiners et Tiedeman.

quod admissorum scelerum poenas post mortem luat, purgata vero anima defluat, ut anima nunc corpus æthereum illud et avyoides ostentet. Subtilitatem hanc recte retudit Moshemius, pag. 1031. 1045. At idem alia non minus subtiliter super side in inferis locis argutatur ad v. 292 h. l., dum corpus illud subtile et tenue, quod animæ manet implicitum, etiam a corpore sejunctæ, per animum sentientem interpretatur. Atqui apud poëtas, multo magis apud Homerum, ultra corpus tenue, ex vetere et poëtica ratione nihil est cogitandum, quoties owλov, umbram, audias. Multo melius hæc Jortinus exposuit (Six Dissertations upon different Subjects pag. 216 sqq.), qui nihil ipse ab initio statim ponit, sed annumeratis locis Homericis, quid inde efficiatur, docet. Animum incorporeum aut corpus, quod animis pro vehiculo sit, cogitare, eorum temporum hominumque inventum est, qui de animorum naturis jam ab aliquo inde tempore subtilius disputare, et ad majorem verborum subtilitatem orationem acuere didicerant. At veteres isti contenti erant, res ad sensum revocare, sensui oculorum et animorum subjicere, mythis pro dogmatibus uti. Multo minus, per sermonis, quo utebantur, rationem et naturam, in illam doctrinam incidere potuit vetere ævo quisquam, ut animum incorporeum cogitatione conciperet. Expeditior et facilior fuit via post ideas Platonicas illatas. Quandoquidem autem ii, qui post principes illos sapientes philosophati sunt, etiam cum subtiliore et sermone et cogitatione uterentur, tamen vel secundum antiquos illos vel adversus eos disputabant, mirum non est in Socratis sermone, in Platonicis et reliquis libris philosophicis tot superesse poëtici alicujus sermonis aut mythicæ vel allegoricæ narrationis pro demonstratione vel illustratione vestigia ac fragmenta,' Quod multo magis in loco de rebus inferis accidere debuit, cum a sequioribus philosophis de sede, sorte ac conditione animorum post mor

[blocks in formation]
[ocr errors]

tem, nihil subtilius, exploratius, ac disertius afferri posset. Rerum enim in alio orbe et vita futurarum speciem et conditionem nemo mortalium aliter constituere potuit aut potest, quam ex vitæ suæ notionibus rerumque conditione. Nec aliter a vatibus Hebræis de iis rebus actum est; nec aliter unquam agi poterit.

Exemplum hujus rei esse poterat ipse Plato in hoc de inferis rebus loco. Ter vel quater hunc sermonem instituit, diversis quidem modis, at ubique mythum se afferre profitetur. Mirationem sane hæc res facere poterat ac debebat. Non modo hoc ita fit in notissimo Phædonis loco p. 80 sqq. de mundo æthereo, bonorum sede, et, terræ voragine, Tartaro; ubi sub f. adjicit: hæc ita se habere, nemo sanus asserat, tamen ut vel sic vel alio modo res se habitura sit cum nostris animis eorumque sedibus, cum illi immortales sint, hoc dignum et consentaneum est, ita sentire.' Verum hoc idem præ se ferre videas philosophum, ut mythos ac veteres fabulas apponat, de Rep. x, sub f., ubi de animarum accessu ac discessu, ascensu ac descensu, præmiis ac pœnis decuplis, Eris Armenii fabulam afferre se fatetur; et in Gorgia sub fin. de tribus judicibus a Jove constitutis, deque animis nudis inspiciendis, veterem fabulam se memorare velle monet. Quo etiam mythus de animarum alis pertinet in Phædro p. 1223 Frf. Sic et in Axiocho sub f. ex Hyperboreorum tabulis in Delo servatis petita dicitur afferri narratio.

Etsi vero Virgilii animo Platonica placita insedisse supra haud negaverim, non tamen ille putandus est Platonis philosophiam nobis tanquam trutina appendisse aut annumerasse, ut adeo ad illam omnia revocari possint; verum miscuit ille Pythagorea Platonicis, tum tenendum est, philosophemata illum cum dilectu et poëtica lege tractasse, et ad vulgares opiniones et popularem philosophiam deflexisse, tum alia ex superstitione vulgari, cum qua convenisse videntur nonnulla in teletis, immiscuisse, quod poëtam epicum facere fas erat. Eo purgationum modos, quos supplicia appellat, refero, v. 739-742, ubi v. Not. Eosdem in vasis pictis, Etrus

ca vulgo vocabant, expressos esse suspicio erat Gorii Mus. Etrusc. T. 11, p. 148. 132 sqq. et Passerii Paralip. p. 139 Vas. Etrusc. T. 1, p. 50. Aliter de his suppliciis disputatum a Platone in Gorgia p. 357 E., qui sedes doctrinæ est. Alia, admodum variata, occurrunt in scriptoribus post Virgilii tempora, quæ ad nos non spectant. In his est Plutarchus aliquot locis; inprimis in libello de sera num. vind. T. 11, 564. ubi Thespesius aliquis Solensis, qui jam mortuus in vitam redierat, somnia fabulosa narrat: ad quem locum seriorum philosophorum commenta docte exposuit Wyttenbach. De millenario annorum numero v. Not. ad v. 745.

EXCURSUS XIV.

FUTURARUM RERUM PRÆDICTIONES IN EPICO CARMINE.

VI, 752 sqq. Ita fere hominum ingenium fert, ut futurarum rerum obscuritate multo magis moveantur, quam præsentis status perspicacitate et evidentia; uti ea, quæ præter naturæ morem fiunt, vulgus hominum multo magis percellunt, quam quæ ex præclaro naturæ ordine procedunt, qui tamen animis nostris multo clariores ac potentiores admirandæ et adorandæ divinæ naturæ ac providentiæ causas suppeditare poterat ac debebat. Sed cæcutire malumus in incertis quam in certis perspiciendis acquiescere. Itaque poëtæ, qui humanæ naturæ morem et indolem in suos usus trahunt, rem viderunt esse accommodatissimam ad animos tenendos et delectandos, ut ex rerum gestarum memoria ea, quæ argumenti epici tempore essent seriora, per vaticinii modum intexerent; quo artificio ipsi tragici copias dramaticas amplificare non dedignati sunt. Ut enim taceam umbras evocatas, vatumque effata, vel oracula, quæ passim in tragicis occurrunt, Æschyli Prometheus vinctus Ius fata diserto et ornato vaticinio exponit; fata vero Troja resque post Trojam expugnatam doctissimo dramate Lycophronis Cassan

« PreviousContinue »