Page images
PDF
EPUB

scrupulum facere potest, si Ægimurus illa est, cum eandem illam per Aras declarari supra viderimus. Sed Ægimurum seu duas potius insulas, Zimbras, seu Zowamores, ita esse sitas, constat, ut ipsi Mercurii promontorio subjacere videantur, major quidem quatuor leucas, at minor parum remota a littore. Potuit igitur ad majorem pars classis adhæ rere ; et altera minor habeatur pro insula littori objecta. Potuit ctiam poëta ornare locum, aut sequi famam, qua Ægimuri scopuli olim insula fuisse memorabantur. Neć tamen poëtam levitatis et vanitatis accusare possemus, ne tum quidem, si nullum hujus locorum situs vestigium in Africano littore nunc compareret. Totum enim istius tractus littus maris alluvie incredibili modo est immutatum; et, quod vel ex Shawio satis apparet, procedit nunc littus inter Ruscinonem et Carthaginem multo altius in mare, quam olim. Si quis ultra instare et calumniari velit, a monte per Shawium designato ad Carthaginem usque locorum intervallum esse majus forte, quam ut altero die Æneas navibus progressus satis mature Carthaginem pervenire potuerit, eum dicemus poëtam in ordinem cogere et historiæ severiori legi obnoxium facere. Ceterum hæc et illa sup. ad v. 112 sqq. paulo subtilius disputasse non pœnitebit, inprimis si descriptionem geographicam errorum Æneæ, qualis ipsi Virgilio Burmanni præfixa est, inspexerit aliquis; in quá Nympharum antrum ultra Mercurii promontorium versus Syrtin minorem, naufragium vero classis ad Syrtin majorem, et ex altera parte Aræ in partibus occidentalibus ultra Carthaginem expressæ sunt.

1, 246 sqq.

EXCURSUS VII.*

DE ANTENORE.

Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi; Unde per ora novem vas

to cum murmure montis It mare proruptum et pelago premit arva sonanti: Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troia; nunc placida compostus pace quiescit.'

Fuit Antenor inter eos, in quorum rebus ornandis ii maxime scriptores laborarunt, qui narrationes Homericas novis commentis de suo onerarunt; non aliter ac si delectatio a mere fabulosis et temere effusis figmentis proficisceretur. Scilicet non tenebant, narrationes illas Homericas fide majorum, fama antiqua, acceptas ex antiqui quidem sermonis indole et formulis, opinionibus hominum, motæque mentis impetu, poëticoque ornatu, ascititios colores traxisse, mox multis modis et multis de causis, in carminibus cyclicorum, lyricorum et tragicorum esse variatas. At illi homines laudem quærebant ex eo, quod res, quas Homerus seu summatim exposuerat, seu strictim percurrerat, in historias, copiose et ordine omnibus, quæ inciderant, enarratis, convertebant aut clarorum heroum nominibus facta et fata commentitia assignabant: quorum nihil, interdum ne vestigium quidem, in antiquioribus extaret; alia ex Cypriis carminibus aut e Lescheo aliisque poëtis cyclicis arripuere, saltem ex rivulis inde ductis hausere. De Antenore perpauca ab Homero memorata sunt. Clarior est ejus uxor, Theano, Hecubæ e Cisseo soror, Minervæ sacerdos (v. Iliad. Z, 297 sqq.), necnon filii, passim in pugnam prodeuntes; ipse inter seniorès, qui prudentia alios antecellebant: Iliad. I, 148. idem suadet, ut Helena reddatur, H, 347 sqq. et Ulyssem cum Menelao, antequam arma sumta erant, ad res repetendas Trojam missum hospitio exceperat: Iliad. г, 205 sqq. Itaque Troja capta a Menelao servatur cum sobole. Cf. Tryphiod. 653 sq. Hoc tanquam fundo superstruxere fabulatores illi, e quibus Pseudodictys et Pseudodares adhuc superstites sunt, alia, v. c. de Antenore a Laomedonte Delphos misso (Serv. ad Æn. 11, 318) de legatione ad Achivos sub extrema urbis fata (Tzetz. Posthom. 607 sq.) inprimis vero plurima de proditione urbis ab eo et a filiis facta: Cf. Serv. ad v. 242. Præiverant tamen alii antiquiores, ut Ly

cophr. 340 sqq., nec dubito in his unum ex cyclicis poëtis fuisse. Proditionis ab Antenore factæ auctoritatem jam olim Polygnotus agnoverat in tabula sua ap. Pausan. x, 27. p. 865 Sophoclis fuere 'Avrvogida, qua ex fabula Strabo XIII, p. 905 в. memorat pantheræ pellem Antenoris foribus injectam, ut tuta esset domus ab Achivorum injuriis; id quod factum in gratiam hospitii pristini ap. Quintum XIII, 293 sqq. Menelao tribuitur beneficii accepti memoria Tryphiod. 647. De Antenoridis Lysimachus v NóσTO1s egerat; adierant illi Libyam, et Cyrenen insederant: seu quod cum Græcis versari nollent, ut Lysimachus tradiderat, seu quod Menelaum et Helenam secuti tempestatis vi de cursu dejecti fuerant: quod Pindarus secutus est Pyth. 5, 108 sq., ubi v. Schol. add. Schol. Lycophr. 874, ubi pro Tegì tùv Kgńvyv et ἐν Κρήτῃ leg. περὶ τὴν Κυρήνην et ἐν Κυρήνῃ. Nam in hac fuit Antenoridarum collis. Antenori a Tragicis partes facundi senis datæ, ut in vss. Eurip. ap. Athen. xv, pr.

Fuit tamen ex iis commentis unum ceteris illustrius, quo profugus ex urbe capta in Italiam Henetos duxisse et Patavium condidisse narratus est. Henetorum nomen ('Every) poëta memorat,' Paphlagoniæ populi, cujus regio mulis sylvestribus abundabat; e quo Pylæmenes, Paphlagonum dux, oriundus erat. Hos igitur Henetos Antenorem sibi adjunctos in Italiam adduxisse et Venetos ibi in sedibus suis collocasse narrarunt.2 Nominis similitudinem etiam in hujus populi origine ludificatam esse veteres, in aperto est: cum diversi essent populi, alter Sinus Adriatici, alter

NOTE.

1'Everŵv. II. B, 852. Male Zenodotus refinxerat ἐξ Ενετῆς. V. Strab. XIII, p. 830 c. 819 A.

2 V. inprimis Strab. XII, p. 819 A. B. XIII, p. 905 B. v, p. 325 A. Veriora ille de Venetorum origine a Venetis Belgica gente ducenda monuit 1. Iv, p. 297. 8. cum Herodotus ex Illyriis eos ortos esse tradidisset l. 1, 196. Polybius II, 17, ubi de Venetis, quos ille Gallis simillimos moribus et cul

[blocks in formation]

Asiæ. Qui primus fabulæ auctor fuerit, incerta res est. Strabo jam sua ætate inter vulgo narrata (rà @puλλoúμɛvα) eam refert (1. XIII p. 905 B. c.): idem Menandrium scriptorem memorat tanquam testem idoneum (p. 830. A. B.). Antiquiorem auctoritatem non memini quam Seymni Chii (Perieg. 388. 9). Nec tamen sive in duce Antenore, sive in populo, quem adduxit, nec in cursu, quem tenuit, omnes consensere; ut facile appareat, a multis poëtis ac scriptoribus rem narratu acceptam tractatam fuisse. Ita fuere, qui Henetos a Troja reduces, fuga dilapsos, aut, Pylæmene duce, in Thraciam se recepisse, atque inde errando longius processisse dicerent (cf. Strab. 1. c. et Eustath. ad Dionys. 378, qui Strabonem exscripsit). Avide commentum arripuere Romani scriptores, qui Antenorem cum Ænea compararunt: in his ipse Liv. 1, 1 et jam Nepos, teste Plinio VI, 2 et inde Solino c. 44, Catonem forte secutus, qui idem narraverat, ut e Plinio discimus 111, 19. s. 23. Antenoridem scripserat Largus, Ovidio æqualis Iv. ex P. 16, 17 'Ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem: quem Ælium Largum ap. Dion. LIII esse acute suspicatur Wernsdorf. v. c. ad Poët. min. T. IV, p. 582.

Servata sunt nonnulla ex antiquioribus in personato Messala de Augusti progenie c. 19 Antenor ex Ionio æquore ad dexteram flectens, inter Dyrrhachium et Brundisium, per latissimas superi æquoris fauces, ad septentrionem conversus, hinc Dalmatas linquens, Illyricos ac Liburnos, illinc Apulos atque Picenum, ad caput Adriatici maris cursum tenuit; et, relicto æquore, adverso flumine, quod Brentesia dicitur,' sursum contendens, terra potitus, sedem sibi suisque elegit, et expugnatis Euganeis, qui tum ea incolebant loca, Patavium condidit. Is inter ceteros comites, Enetorum multitudinem numerosam secum duxerat; qui Paphlagonia orti, patria pulsi, exules ad Trojam, quæ bello tum

NOTA.
Meduacus major.

laborabat, concesserant. Hi in proxima finitimorum prædia longe lateque diffusi, quia multitudine cuncta compleverant, ex se gentibus nomen dedere, et Venştiæ regio dicta. De hoc Antenoris adventu sic meminit Virgilius: Antenor potuit,' etc. Sequitur inde apud hunc scriptorem mirum acumen super versu: armaque fixit Troia;' alloquitur Imperatorem, qui, quodnam insigne vexillis Antenori et Eneæ fuisset,' dubitaverat; acceperat itaque ille arma de vexillo: tolerabilius foret, si saltem de insignibus clypei intellexisset; etsi et hoc absurde. Respondet scriptor, armorum insigne fuisse scrofam; Troja namque vulgo Italice Latineque scrofa vel sus dicitur.' Quid expectabis ab hominibus, qui in poëtarum lectione argutias tam vanas captabant? Ceterum de Antenore Patavii sepulto vetus fuit opinio; et detectum Antenoreum sepulcrum a. 1274, inter recentiores fabulas satis vulgata est. V. Pignor. in Anten, c. 8. Ursat. in Monum. Patav. 1. r. s. 10. Accessit epitaphium, quod insertum quoque legitur Anthol. Lat. 1. 1. ẹp. 111, ubi v. Burmann.

EXCURSUS VII,

DE TIMAVO FLUVIO.

Sequitur nunc 248-250. locus de Timavo: fontem superare Timavi [eo loco], unde per ora novem vasto cum murmure montis It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.' Primum versus hi, licet pulcherrimi, cum tamen non poëta hæc narret, cui ornatum sectari licet, verum ex Veneris persona Jovi supplicantis pronuntientur, alieno loco Timavi descriptionem intrudere videri debent; quod jam Ursinus recte vidit, qui simili loco Homeri Odyss. 4, 708 excusare rem velle videtur. Fit sane omnino hoc gravissimorum poëtarum more et exemplo, ut etiam, quando ex aliena persona oratio fit, ornatus idonei materia, qua variari

« PreviousContinue »