Page images
PDF
EPUB

V.

[ocr errors]

inter quas Capua, Rhegium, Venufia, Beneventum, Nuceria, Ariminum, Vibona & Cremona memorantur, promiserunt; h. e. receperunt in fe, fe eos, bello feliciter confecto, in illas urbes, tanquam colonias, deducturos, & eorum, qui nunc incolerent, agros iis affignaturos effe. Quam rem cum, Caffio & Bruto caefo, in Italiam redux Octavianus perficere vellet, partim ex militum infolentia & avaritia, partim ex eje&orum de fuis bonis indignatione magni motus ac tumultus orti funt. Appian. Civil. V, p. 1081 fqq. Dio Caffius XLVIII, 5--9. adde Sueton. Aug. XIII. Erat autem eorum, quibus praemia folvenda effent, ingens numerus, legiones nimirum, fi Appiano fides habenda l. 1. p. 1075, 1076, non minus XXVIII, quae una cum annumeratis in legiones (μετὰ τῶν συντασσομévov) efficiebant centum & feptuaginta virorum millia praeter equites & turbam militarem ; quamquam eorum, quibus ad Mutinam promittebantur agri, numerus etiam maior erat; habebant enim triumviri fub fignis legiones XLIII, ut adeo quindecim legiones bello confecto defiderentur; five quod tanta hominum vis interiit, five quod nonnullae legiones ab Antonio in Afiam abductae funt, aliae vero, nondum ftipendiis emeritis, ad nulla militiae praemia adfpirare poterant; certe octo mille ex hoc numero memorantur ap. Appianum 1. 1. p. 1073. Inter eos, quorum agri affignati funt veteranis, fuere Cremonenfes, qui & ipfi Caffii Brutique partes fecuti erant. v. Serv. ad Ecl. IX, 28. Quorum agri cum pro militum immisforum numero nimis angufti effent, vicinos Mantuanorum agros additos fuiffe narrant. Cujus tamen rei, quamquam illa vera effe poteft, nullam, praeterquam Grammaticorum, auctoritatem reperio. Appianus quidem l. 1. p. 1082, militum avaritiam non sesfe continuiffe intra fuos agros memorat, fed eos paffim vicinos agros infolenter invafiffe, plus, quam conceffum effet, ufurpaffe, & quos meliores iis, qui forte obtigerant, putarent agros, fuos feciffe. Potuere itaque milites transgredi fines & Mantuanos agros invadere; ut vel fic Mantua Cremonae nimium vicina dici poffet. Inter Mantuanos, qui hanc iniuriae indignitatem fubirent, Virgilium fuisse

tradunt; eum tamen, five fuo, five Afinii Pollionis confilio, Romam profectum ab Augusto obtinuiffe; ut agri fibi reftituerentur; ut adeo fub Tityri perfona fuam fortunam poëta adumbraverit. Atque ea iam veterum opinio fuit. v. Nemesian. Ecl. II, 82. Calpurn. IV, 162. Sidon. lib. I, Ep. 5. ut Quinétilianum taceam. Quae res ferri poteft, modo allegoria non ad omnes verfus & verba fingula circumferatur. Scena autem, ut hac voce utar, hujus eclogae eft umbrofa fagus in loco arboribus confito, fub qua Tityrus recubans paftoritio cantu otium confumit, dum gregem errantem profpicit. Versu tamen 52--59 accuratius defcribitur loci profpectus, quamquam ibi v. 48, 49 quamvis lapis o. n. ex rei magis veritate adjectum eft, quam poëtices lege, qua iucundiffima rerum, nec foeda aliqua & ingrata imagine contaminata facies exhibenda erat. Ad tanto maiorem rei iucunditatem facit contraria alterius pastoris fortuna; qua nihil commodius ad Tityri felicitatem illuftrandam commemorari poterat. Heyne.

MELIBUS,

TITYRU S.

M.TITYRE, tu patulæ recubans fub tegmine fagi

Silveftrem tenui Mufam meditaris avena:

Nos patriæ fines, & dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra
Formofam refonare doces Amaryllida filvas.
T. O Meliboe, Deus nobis hæc otia fecit.
Namque erit ille mihi femper Deus: illius aram
Sæpe tener noftris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, & ipfum
Ludere, quæ vellem, calamo permifit agresti.
M. Non equidem invideo: miror magis. undique totis.
Ufque adeo turbatur agris. en, ipfe capellas
Protenus æger ago: hanc etiam vix, Tityre, duco.

5

10

[ocr errors]

Hic inter denfas corulos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! filice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, fi mens non læva fuiffet,
De coelo tactas memini prædicere quercus:

Sæpe finiftra cava prædixit ab ilice cornix. ]
Sed tamen, ifte Deus qui fit, da, Tityre, nobis.
T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboe, putavi
Stultus ego huic noftræ fimilem, quo fæpe folemus
Paftores ovium teneros depellere foetus.

[ocr errors]

Sic canibus catulos fimilis, fic matribus hædos
Noram: fic parvis componere magna folebam.
Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbis
Quantum lenta folent inter viburna cupreffi.
M. Et
quæ tanta fuit Romam tibi caufa videndi ?
T. Libertas: quæ, fera, tamen refpexit inertem;
Candidior poftquam tondenti barba cadebat;
Refpexit tamen, & longo poft tempore venit,
Poftquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque (fatebor enim) dum me Galatea tenebat,
Nec fpes libertatis erat, nec cura peculi›
Quamvis multa meis exiret victima fæptis,
Pinguis & ingratæ premeretur cafeus urbi,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.
M. Mirabar, quid moefta Deos, Amarylli, vocares :
Cui pendere fua patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberat. ipfæ te, Tityre, pinus,
Ipfi te fontes, ipfa hæc arbufta, vocabant.
T. Quid facerem? neque fervitio me exire licebat,
Nec tam præfentis alibi cognofcere Divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboee, quotannis,
Bis fenos cui noftra dies altaria fumant,

1

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Hic mihi refponfum primus dedit ille petenti :
Pafcite, ut ante, boves, pueri : fubmittite tauros.
M. Fortunate fenex, ergo tua rura manebunt ?
Et tibi magna fatis? quamvis lapis omnia nudus
Limofoque palus obducat pafcua junco:
Non infueta gravis tentabunt pabula foetas :
Nec mala vicini pecoris contagia lædent?
Fortunate fenex, hic inter flumina nota,
Et fontis facros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ femper vicino ab limite fæpes,
Hyblæis apibus florem depasta falicti,
Sæpe levi fomnum fuadebit inire fufurro.

Hinc alta fub rupe canet frondator ad auras.

Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria ceffabit turtur ab ulmo.

T. Ante leves ergo pafcentur in æthere cervi,

Et freta deftituent nudos in litore pifcis :
Ante, pererratis amborum finibus, exful,
Ant Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam noftro illius labatur pectore vultus.
M. At nos hinc alii fitientis ibimus Afros:
Pars Scythiam, & rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divifos orbe Britannos.

En, unquam patrios longo poft tempore finis,
Pauperis & tuguri congeftum cefpite culmen,
Poft aliquot, mea regna videns, mirabor ariftas ?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has fegetes? en, quo difcordia civis
Produxit miferos! en, quîs confevimus agros!
Infere nunc, Meliboe, piros, pone ordine vitis.
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.

45

50

55

60

65

70

75

[ocr errors]

Non ego vos pofthac, viridi projectus in antro,
Dumofa pendere procul de rupe videbo:
Carmina nulla canam: non, me pafcente, capellæ,
Florentem cytifum, & falices carpetis amaras.
T. Hic tamen hanc mecum poteris requiefcere noctem
Fronde fuper viridi: funt nobis mitia poma,
Caftaneæ molles, & preffi copia lactis.
Et jam fumma procul villarum culmina fumant,
Majorefque cadunt altis de montibus umbræ.

80

« PreviousContinue »