Page images
PDF
EPUB

bus et voce possumus quicquid possumus; et hoc ideo, quia septus erat undique, et non habebat effugium. Servius.

894 Caput quassans] Concutiens: ut, ' Tunc quassans caput.' Idem.

895 Et Juppiter hostis] Ordo est, ferox hostis.

896 Saxum circunspicit] Homeri totus hic locus est: 'AXX' àvaxaoσάμενος λίθον εἵλετο χειρὶ παχείῃ Kel. μενον ἐν πεδίῳ, μέλανα, τρηχύν τε μέγαν τε: Et alibi : Εκτωρ δ ̓ ἁρπάξας λάαν φέρει, ὅς ῥα πυλάων Ἑστήκει πρόσθεν. Servius.

897 Saxum antiquum, &c.] Anaphora ejusdem dictionis, non solum spectat ad ejus descriptionem ab usu: verum etiam ad amplificandas vires Turni, quas etiam in præsenti discrimine ita acuit. Hortensius.

Saxum antiquum, &c.] Ex Ilíad. xx1. sumpta sunt. Sed Noster (inquit Sealig. v. 3.) Homeri dictionem hoc quidem loco ditat, Et plus ad rem facit, antiquum, quam Hom. nigrum: declarat enim magnitudinem: quia a nullo emotum est: et vero similius est, non esse asperum; si pro termino positum fuerat. Hæc melius noster. Illa ampliora, campus, ager, arvum. Campus, planiciem dicit: ager, tractum terræ: arvum, agri partem. Etiam ervμov intendit summa illa eruditione: lis enim a limitibus. Limes a divisione, qui solveret dominium, et possessionem, mutata Græca vocali in Latinam tenuiorem: de quo opulentius in libris Originum. Etiam illud notare possumus, Saxum antiquum apte designare verba illa Hom, vôpes mрóτepoi. Hæc ille. Taubmann.

Campo qui forte jacebat limes agro positus] Secundum artem priori respondet. Sic Sallustius, Est locus in carcere quod Tullianum appella. tur.' Servius.

Campo qui forte jacebat Limes agri positus] In antiquis exemplaribus nonnullis quod legitur; et priori re

spondere, secundum artem esse dicit Servius. Bona tamen eruditorum pars qui legit, habita limitis ratione. Est et illud observandum in Porcio, quod legere est limes agro positus, elocutione non ineleganti. Pier." 898 Limes agro positus] Ad hanc Musam Stat. 1. v. 6 rapit ingenti conamine saxum, Quo discretus ager, vacuasque impellit in auras Arduus Hippomedon. Et I. vi. de re alia loquens, Metarum instar erat. Accepere Latini ab Hom. qui post adductos versus ex II. xxI. ita subjicit: Τόν δ ̓ ἄνδρες πρότεροι θέσαν ἔμμεναι οὖρον apoúpns: Quem viri primi posuerant, ut esset terminus agri. Calaber 1. II. ita ab Hom. ὁ δ ̓ ἄρ ̓ εἵλετο χείρεσι πέτρην, Τήν ῥα βροτοὶ θέσαν οὗρον εϋσταχέος wedlow: ille vero manibus saxum corripuit, Quod viri posuerant terminum campi spiciferi. Cerda.

Litem ut discerneret arvis] Est hoc, quod Tibull.' non fixus in agris Qui regeret certis finibus arva lapis.' Et proprie quidem litem usurpat in hac re; nam lis dicta est primum de limitibus, deinde ad alia traducta. Inde in jure limitanei fundi, limitare est partiri, ac dividere, quod proprium est termini. Sæpe hæc vocula lis scribebatur cum antecedente, s, hunc in modum slis, quasi slitis, aut sistilitis, a sistenda lite. Inde signate Noster litem discerneret, quasi litem sisteret. Siculus Flaccus usus est verbo dirimo, cum ait: 'Tale ergo sacrificium domini, inter quos fines dirimebantur, faciebant.' Græci dicunt diakpívew in re agrorum. Aḍ eum modum quo Hom. dixit Iliad. xiv. Keкρiμévov obpov: ventum discernentem, id est, ventum judicem. Stat. 1. v. de lapide terminali, 'quo discretus ager,' Idem.

899 Vix illud lecti bis sex] Hom. sæpissime hoc inculcat: ut cum ait Il. v. ὃ οὐ δύο γ ̓ ἄνδρε φέροιεν· Οἷοι νῦν βροτοί εἰσ'· δ δέ μιν δέα πάλλε καὶ οἶος : Quod non duo ferrent viri, Quales nunc

sunt homines; et ille facile solus vibravit. Paria de Ajace Il. XII. et de Hectore, sed incremento alio, tale fuisse videlicet saxum, ut non duo viri fortissimi attollerent ἐπ ̓ ἅμαξαν ἀπ ̓ οὔ deos in plaustrum a terra. Relinquo Homerum. Apoll. lib. 111. Očke μiv bvδρες Αἰζηοὶ πίσυρες γαίης απο τυτθὸν ἄειpar: Neque ipsum viri quatuor ætate floridi paululum a terra tollerent. Libo aliquid ex Latinis. Stat. Theb. 11. 'Saxum ingens, quod vix plena cervice gementes Vertere humo, murisque valent inferre juvenci, Rupibus evellit dein toto sanguine nixus Sustinet, immanem quærens librare ruinam.' Fortasse Statius respexit Euripidem, qui Phoeniss. grandem lapidem vocat àμaέorλŋeñ, quod plaustrum impleret. Vel eundem in Cyc. ubi Polyphemus dicitur sustulisse Τρισσῶν ἅμαξων ὡς ἀγώγιμον βάρος: Pondus vix tribus curribus vehendum. Porro de hominibus prodigiosarum virium lege Plinium VII. 20. et Martial. Epig. v. 12. Idem.

900 Qualia nunc hominum, &c.] Volunt attingi hoc loco a Poëta opinionem illorum, qui dicunt fuisse olim Gigantes. Id ipsum Hom. cum sæpe illud, olo vûv Bрpoтol elo. Certe August. Civit. xv. 9. his Virgilii versibus astruit fidem de priscorum hominum statura. Tu vide Mag. Miscell. 1. 4. qui de hac re nuperrime, et plenissime. Sed esto hoc non ad Gigantes pertineat; certe multum ad vigorem, qui in ævo Heroum vegetior. Ad hanc rem pertinet præclarum Græcum Epigramma Agathiæ Anthol. 1. 1. ubi lapis Ajacis vocat mortales, qui tunc essent, yeveñs aloxea λevyaλéns, dedecora infirmi generis: et reddit rationem, quia cum facile ab Ajace fuisset vibratus, a posteris ne moveri quidem posset. Quis .nescit illud Juven. Sat. xv. ubi locutus de his ipsis lapidibus, quos Heroës jactaverant Turnus, Ajax, Diomedes, absolvit? Terra malos homi

[merged small][ocr errors]

Torquebat] Bene imperfecto usus est tempore, quia non est perfectum quod voluit: ut, 'Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.' Idem.

Torquebat] Notat Serv. positum imperfectum, quia lapis Ænean non attingit. Sic in vi. Dædalus' conatus erat' casum Icari effingere, quia nunquam effinxit: et supra in hoc libro, 'Augurium citharamque dabat,' quia vere non dedit: et in 11. Androgeos 'visu tremefactus abibat,' quia vere non abiit: et millena in hoc Vate. Videntur Græci leporem hunc non curasse, nam millies Homerus imperfecto utitur in re perfecta, tametsi in Eurip. viderim èkawóμμny čípeɩ, occidebar gladio. Loquitur videlicet Iphigenia in Taur. quæ vere occisa non fuit: et Hecuba apud eundem xảy yàp v Tore, et ego olim eram. Quare eram? quia ea felicitas non fuit perpetua : ideo subjicit, ἀλλὰ νῦν οὐκ εἰμ' Ti: et jam deinceps non sum. Cerda.

903 Sed neque currentem se, &c.] Non satis sciebat ubi esset, quid ageret, totus horrebat præ formi dine videns non videbat, audiens non audiebat, apud se non erat. Pontanus.

[ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Ac velut in somnis, &c.] Videtur eam exprimere delineationem morbi, quem Dioscor. πνιγμὸν ἐνυπνίων νοcat: cum externa vis quiescentes videtur invadere, pondere urgere, gravare, et pene suffocare: quod phantasmatis genus πνιγαλίων, πνιγάμων, et ¿piáλns dicitur: unde et succubi, et incubi multis emersisse videntur. Hom. II. X. 'as d' èv òveípw où dúvatai φεύγοντα διώκειν, Οὔτ' ἄρ' ὁ τὸν δύναται ὑποφεύγειν, οὔθ ̓ ὁ διώκειν, ὡς ὁ τὸν οὐ δύνατο μάρψαι ποσὶν, οὐδ ̓ ὃς ἀλύξαι. Vid. et Cælius XXVII. 15. et Macrob. lib. 1. in Somn. Scip. Germanus.

910 In mediis conatibus] De conatibus dormientium Propert. II. 26. Jamque ego conabar summo mittere saxo.' Cerda.

me

[blocks in formation]

tur. Pierius.

[ocr errors]

915 Urbem] Vel in qua erat Lavinia, vel unde expectaret auxilium, quod pudor petere vetabat. Donat.

916 Cunctaturque metu] Ammian. lib. xvII. Gressus vinxerat timor.' Idem lib. XIV. præclare ad rem Virg.

Solent, manum injectantibus fatis, hebetari sensus hominum, et obtundi.' Hoc Turno accidit, cui jam fata injiciebant manum. Timorem dici δεῖμα, et δέος quod liget membra, certum est. Ad rem quoque sunt verba Josephi Bell. v11. 16. déos dè καὶ τοῖς τυράννοις ἐμπίπτει σφοδρότερον τῆς ἀνάγκης· πρὶν γὰρ ὑπερβῆναι τοὺς πολεμίους ἐνάρκων τε καὶ μετέωροι πρὸς pyn hoav: Timor Tyrannos invadit fortior ipsa necessitate, nam priusquam transgrederentur hostes, torpore tenebantur, et suspensi erant ad fugiendum: et post pauca: πλάζοντος τὰς ὄψεις τοῦ δέους, ἐπὶ στόμα πεσόντες, ἀνώμοζον τὴν ἑαυτῶν φρενοβλάβειαν· καὶ καθάπερ ὑποκεκομμένοι τὰ νεῦρα τῆς φυγῆς ἠπόρουν : Metu oculos fallente, in ora prostrati pro sua dementia querebantur: ac veluti succisi nervos, qua fugerent hæsitabant. Cerda.

Tremiscit] Uti superius observatum est, antiquiora omnia exemplaria verbi hujus pene ultimam per e, tremescit proferunt. Pierius.

917 Nec quo se eripiat] Totum enim Trojani clauserant. Servius.

Nec quo se eripiat] Fugiendi occasio deerat, audendi fiducia negabatur, nullum sperat auxilium sorore jam remota. Donatus.

918 Aurigamque sororem] Hæc pars ducta est ab Iliad. xxII. ubi Hector tunc intellexit se moriturum, ubi prope se jam non vidit Deiphobum. Dicit aurigam adjective, ut Tertull. de Spect. c. 9. aurigis coloribus ;' quem in locum vide Franc. Junium. Cerda.

919 Telum fatale] Ut in quo telo fata Turni. Itaque de Ænea, ut de Deo loquitur; nam in ejus dextra,

aut vita, aut mors Turni. Simili fere encomio hastam Achillis afficit Pind. Olymp. Od. ix. vocans daμaolμßpoтOV, ut quæ mortales domaret. Idem.

920 Sortitus fortunam oculis] Hunc locum ad feriendum oculis elegit Epeas, quem fortuna destinaverat vulperi. Servius.

Sortitus fortunam oculis] Alii ipsum collimasse intelligunt. Alii fortu nam exponunt, Forte oblatam feriendi opportunitatem. Taubmann,

Corpore toto] Est hoc quod Stat. Theb. II. dein toto sanguine nixus.' Videtur vero mihi Poëta dixisse toto corpore ad discrimen lapidis, quem Turnus jecerat, qui non totum evasit spatium,' quia videlicet non jactus toto corpore, sed tantum una manu, et hac trepida. Itaque huic loco conveniunt verba Sen. de Benef. 11. 6. sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur, an remissa manu effluant,' Cerda.

[ocr errors]

921 Eminus] Idem est, quod e manu, nam eminus telum mittitur, cum e manu dimittitur. Ennius in Lytr. Hectoris, Quem mea cominus machæra atque hasta hostivit e manu:' ubi cominus, et e manu opponuntur. Pulchre hoc genus mortis expressit Oppian. Cyn. l. 11. vocans póvov TTEρóevrα, alatam cædem. Idem.

Murali concita nunquam, &c.] Aliquid ad hanc Musam Stat. Theb. v. vacuasque impellit in auras Arduus Hippomedon, quo turbine bellica quondam Librati saliunt portarum in claustra molares.' Idem.

Murali concita, &c.] Comparatio tergemina. Hæc autem Donatus de arietis tormento intelligit: de quo Lipsius Poliorcet. Dial. III. 1. ad illud Claud.Tum tua murali libretur machina pulsu: Saxa rotet præceps aries,' &c. Posses et de ballista, quæ itidem saxijacula machina est: aut etiam de catapulta: nam in bis confusio est. De quibus Lipsius

ibid. Dial. 2. accuratissime. Taub

[ocr errors]

922 Fulmine] Pro tonitru: sine quo fulmen nunquam mittitur, Serv. 923 Dissultant crepitus] Ita apud Stat. 1. v. ad contortum telum vi Hippomedontis, Dat sonitum tellus, nemorumque per avia densi Dissultant nexus.' Explica verbum dissultant ad eum modum, quo Sen. epist. 45. dixit, ' grandinis more dissultant,' aut, ut idem de Clem. 1. 4. Imperii contextus in partes multas dissiliet.' Cerda.

Volat] Liv. XXVI. Ingens enim jam vis omnis generis telorum e muris volabat.' Sed hoc illustravi locis aliis. Idem.

Atri turbinis instar] Multis utitur comparationibus ad exprimendum nimium impetum: et instar (ut supra diximus) per se plenum est, nec recipit præpositionem, licet Serenus ad instar dixerit, quod in idoneis auctoribus non invenitur. Servius.

924 Exitium dirum] In Mediceo codice Exitium durum habetur. Pierius.

925 Loricæ et clipei extremos sept. orbes Per med.] In Mediceo codice lectio ita variat, 'loricæ clipeique extr. sep. orbes, Et medium stridens transit femur.' Idem.

[ocr errors]

926 Ictus] Percussus: nunc participium est, ac si diceret, Cecidit elisus.' Servius.

Duplicato poplite] In x. duplicatque virum.' Cerda,

929 Vocem] Ita de inanimis, quod jam alibi. Eurip. in Ione, kibápas èvory: vocem cithara. Idem.

930 Humilis] Corpore, id est, supplex, dejecto fastu. Victoria Æneæ, quam ponit in fine operis, perficit atque absolvit cumulum laudum Æneæ: quas a principio ad finem omni artificio continuavit. Donatus.

Supplexque oculos] In codicibus antiquis quibusdam supplex oculos, absque particula que legitur: sed longe venustius est, Ille humilis

supplexque, ut alterum hujusmodi sequitur, Oculos dextramque. Pier.

Oculos] Hærebam, an ita conjun. gendum, supplexque oculos dextramque, c. ita ut Turnus dicatur fuisse supplex oculis, quos dejectos haberet præ pudore. Sed melius multo est, at dicat, oculos dextramque precantem protendens. Ita ut dicatur, non dextram, sed oculos etiam protendere; quia ipse Æn, 11. 'tendens ardentia lumina:' et Horat. epist. lib. 1. 'oculo contendere:' et Catull.' aciem protenderet:' et Græci ¿peaλμŵv Boλás, Cerda.

Dextramque precantem] Hypallage: nam quod est vocis dat manui, ut hoc ipso indicet, membris omnibus precabundum Turnum; itaque precatur non solum ore, sed manibus, oculis, toto corpore. Nihil enim tunc potuit majus dare. Præclare Apul. Florid. In. Neque enim aut levi mercede emit, qui precatur; aut parvum pretium accipit, qui rogatur.' Idem.

931 Equidem merui] Secundum artem rhetoricam: nam quotiens personæ in invidia sunt, aliæ his apponantur: unde ita ait: Ego quidem occidi mereor, sed tu debes ignoscere, parentis intuitu. Servius.

Equidem merui] Eleganter Claud. Eut. 11. Dum pereunt, meminere mali.' Cerda.

Nec deprecor] Non refuto, non recuso. Servius.

932 Utere sorte tua] Interfice hostem tuum. Idem.

Utere sorte tua] Indicavit mihi Morlan. Ovidium, qui in Epist. 'Jus tibi et arbitrium nostræ fortuna salatis Tradidit: inque tua est, vitaque, morsque manu.' Horat. 'Gaude sorte tua.' A Virg. Sil. xv. 'utere Marte tuo.' Cerda.

Miseri te si qua parentis, &c.] Locus Hom. Iliad. ult. ubi Priamus ad Achillem, Μνῆσαι πατρὸς σεῖο, θεοῖς ἐπιείκελ' Αχιλλεύ, Τηλίκου ὥσπερ ἐγὼν ὀλοῷ tal Thpaos oudy: Recordare patris tui, Delph, et Var. Clas.

[ocr errors]

o Diis par Achilles, Ejusdem ætatis ut ego in gravi senectutis limine. Id.

[ocr errors]

933 Tangere cura potest] Lege illud I. 1x. nec solos tangit Atridas iste dolor.' Idem.

Fuit et tibi talis Anchises genitor] Hic distinguendum, ut duo dicat: Et habuisti patrem, et pater es. Serv.

Fuit et t. t. Anchises genitor] Ita distinguit Servius: ut duo dicat: Et habuisti patrem, et pater es. Oratores dμolorábiar vocant, quoties de similitudine passionis pathos nascitur: quod Poëta hic expressit. De quo Macrob. in Symposiacis Iv. 6. et Cælius xXIV. 2. Taubmann.

935 Et me Redde meis] Ordo est, Redde me meis: sed ne ex aperto rem viro forți pudendam peteret, interpositione usus est, dicens, 'Seu corpus spoliatum lumine mavis.' Servius.

Spoliatum lumine] Supra de Palame de: nunc cassum lumine lugent.' Lumen autem, et lucem, pro vita poëtæ, et non semel Maro, usurpant. To pas et Bλénew Græcis in eum usum familiaria: ut Hom. ov τις ἐμεῦ ζῶντος, καὶ ἐπὶ χθονὶ δερκομέ volo ubi ζήν et δέρκεσθαι in eandem ille partem præivit poëtis Latinis ad imitandum, Lucretio quidem, cujus est: vivoque, et mortua vita videnti:' et item Terentio, cujus est: vivus, vidensque pereo.' German.

Corpus spoliatum lumine, &c.] Humanum ingenium, quod animæ nostræ vis est, quum se sciat immortale, aptat illud quoque, ut et corpus ipsum, comes et domicilium suum, quoad fieri possit, eadem felicitate perfruatur. Idcirco et veri sanique Poëtæ suas personas pingunt, cujusmodi expositæ sunt a Natura, Hon quales ferrei quidam et oblatratores Naturæ fingunt. Hinc et Mezentius Æn. x. 904. mortem non deprecatur, sed unam apprecatur sepulturam. Neque adeo Turnum tanto robore, tali genere, tot rebus gestis claruin exemit Poëta ex ejusdem matris af Virg.

11 S

« PreviousContinue »