Page images
PDF
EPUB

nime pertinere: nam bona tantum præstat, nec ad eum, quæ mala sunt, pertinent; nam ideo et æquas lances sustinet vel ideo a Jove hoc fit, ut Junoni aliisque deis necessitatis violentiam probet: an inquirit utrum tempus sit? Tamen sciendum locum hunc a Virgilio ita esse translatum, ut in Homero lectum est: Καὶ τότε δὴ χρύσεια πατὴρ ἐτίταινε τάλαντα, Εν δ' ἐτίθει δύο κῆρε τανηλεγέος θανάτοιο, Τὴν μὲν ̓Αχιλλῆος, τὴν δ ̓ Εκτορος ἱπποδά μοιο. Ελκε δὲ μέσσα λαβὼν, ῥέπε δ' Εκτορος αἴσιμον ἦμαρ. Ωἴχετο δ ̓ εἰς ἀΐδαο, λίπεν δέ ὁ Φοῖβος Απόλλων. Servius.

Juppiter ipse, &c.] Locus ex Iliad. XXII. 209. quem vexant Critici. Vide Macrob. v. 13. Contra Scaliger v. III. acerrime defendit et vel illam particulam, 'Quem damnet labor,' omnibus illis Homericis anteponendam esse adserit, quem videas. Turnebus xxiv. 3. dictum hoc putat ex ea cogitatione et sententia, qua prisci censebant res mortalium ab Jove velut libra quadam pensitari, unde et

yos a Poëtis dicitur, velut ex alto cælo omnia librans, &c. Item Ŝevs ζυγοστάτης et ἑτεροῤῥεπής. Taubmann. Examine] Examen proprie est filum, quo trutina regitur. Servius.

727 Quem damnet labor] Id est, quem voto liberet labor præliandi, parta scilicet victoria, quoniam unusquisque ob incolumitatem recuperatam votis exsolvitur, id est, liberatur explicitis sacrificiis: ut est,' Damnabis tu quoque votis.' Nonnulli sic tradunt: Quem labor suus liberet, quem mors urguet; nam in Jure cum dicitur, 'damnas esto,' hoc est, damnatus es, ut des; hoc est, damno te, ut des, neque alias libereris. Quidam labor pro militia intelligunt. Servius.

Quem damnet labor] Id est, a quo labor frustra suscipiatur. Scalig. Alii : quem labor morti destinet: ut sequentia καθ' ἑρμηνείαν addantur, * Et quo vergat pondere letum. Alii:

qui damnetur labore, et duro labori additus sit. Servins, Nonius, et Sergius damnet exponunt liberet, parta scil. victoria: ut, damnabis tu quoque votis.' Atque hanc sententiam Jos. Castalio Observ. Decad. III. 9. unice defendit; ut et hanc lec tionem e vulgatis edd. Nonii, et suo e membrana Ms. Quem damnet labor, aut q. non, et. Figura est, inquit, ubi labor pro virtute ponitur, quæ quasi numen aliquod præsentissimum, vota sibi facientem votis damnet, et ab incerti dubiique certaminis eventu sinistro eripiat, liberet, victoremque superato hoste reddat.' V. N. Bucol. v. Æn. v. 237. Jam vero, aut legendum, ipsam etiam suadere ait sententiam. Nam duorum, Æneæ ac Turni, dissimiles eventus a Jove ad libræ examen expendi. Taubmann.

Vergat] Apte posuit vergat : nam morientes inferos petunt. Servius.

Vergat] Karappéry. Tale quid Lucanus sub persona Pompeji, 'dignum est, quod quærere cures, Vel tibi quo tanti præponderet alea fati.' Taubm.

730 Trepidi Latini] Atqui læti esse debuerunt. Sed nimia Eneæ ostenditur virtus. Namque naturale est,

ut sociis timori sit inferioris audacia. Unde nunc Latini sunt territi, ex eo quod superiorem ferire ausus est Turnus. Servius.

731 Acies] Aut exercitus, aut oculi. Idem.

Perfidus ensis] Prudent. Psychom. de gladio fracto, decorisque pudendi Perfida signa.' Huic directe opponitur illud 1x. 'lorica fidelis." et VI. 'fidum capiti subduxerat ensem.' Sed illustro hunc locum ex Galeno 1. 1. de usu partium, explicante, quis sit perfidus gladins, quis fidelis. Ejus verba sunt: οὕτως οὖν καὶ μάχαι ραν ἀρίστην εἶναι φαμὲν, οὐ τὴν ἐκ κραύρου σιδήρου γεγενημένην, οἷος ὁ παρὰ τοῖς Ἰνδοῖς ἐστι μάλιστα, καί τι τάχιστά γε τέμνουσαν· ἀλλὰ τὴν εἰς τοσοῦτον ἥκουσαν σκληρότητος, ὡς μητὲ αὐτὴν

Opaveolai padiws Kal TéμVEL ÉTolμws. est, 'Ensem, quem Dauno,' &c. ACerda.

[ocr errors]

732 In medioque ardentem deserit ictu] Romanus codex cum aliquot aliis veteribus legunt, Ardentem deserit ictum sed ictu, ut in Mediceo et in Porcio est, magis placet. Pier. 734 Ut capulum ignotum, dextram que aspexit inermem] Locus hic totus ad gloriam Æneæ pertinet. Namque id agit, ne videatur Turnus armorum vilitate superatus. Unde ei redditur gladius, quo etiam cum divinis armis ab Ænea possit extingui. Aspexit autem, quasi mirabundus quod fractus esset, cum putaret se gladium ferre Vulcanium. Servius.

735 Cum prima in prælia junctos Conscendebat equos] In codicibus, non tamen iis antiquioribus, cum primum legitur: sed magis placet prima in prælia, hoc est, initio belli, pugnæve. Pierius.

Præcipitem, cum prima in prælia, &c.] Respicit locum illum hujus libri, ubi Turnus, cedente ex acie Ænea vulnerato subita spe fervidus ardet, Poscit equos, atque arma simul, saltuque superbus Emicat in currum, et manibus molitur habenas.' In hac itaque festinatione, quam hic trepidationem vocat, pro suo accepit gladium auriga. Cerda.

[ocr errors]

736 Patrio mucrone] Quo tempore vulneratum vidit Æneam. Sed supra de Turno, Simul aptat babendo Ensemque clypeumque; Ensem, quem Dauno ignipotens Deus ipse parenti Fecerat.' Modo ergo Metisci usus est ferro: et hæc ratio est: quod quamvis armatus suo gladio descendisset ad campum, tamen causa fœderis deposuisset arma; nam et de Ænea hoc dixit, Dextram tendebat inermem,' qui utique ad fœdus non inermis advenerat, nam dictum est, Hinc pater Æneas, Sidereo flagrans clypeo, et cœlestibus armis.' Sane patrio, modo paterno siguificat. Nam Dauni fuerat gladius: ut hic dictum

lias patrium a patria est derivativum. Mucrone autem pro gladio, a parte totum. Servius.

737 Dum trepidat] Dum turbatur, festinat, quod Græci èv àywvíą èorì, scilicet quando rupto fœdere, subita spe furibundus ardet. Idem.

Ferrum] Materiam pro opere posuit, ut solet: 'Jungit equos curru genitor.' Idem.

739 Suffecit] Valuit cædendis Trojanis fugientibus. De hoc instrumento non rudi, sed arte facto, Scalig. III. 7. Taubmann.

Arma Dei ad Vulcania] Hypallage pro dei Vulcani arma. Servius.

Postquam arma Dei ad Vulcania ventum est, &c.] Insistit procul dubio loco Calab. 1. 11. πрŵтη ♪ čßaλev zepiμńκετον ἔγχος Εσθλὴ Πενθεσίλεια· τὸ δὲ σάκος Αἰακίδαο Ιξεν, ἀπεπλάγχθη δὲ διατρυφὲν εἶτε, Τοῖ ̓ ἔσαν Ηφαίστοιο περίpovos čμßpoтa dŵpa. Cerda.

740 Mortalis mucro] Mortali manu factus. Servius.

Mortalis mucro] Ab artifice mortali fabricatus. Sic infra vs. 797. ‘mortale vulnus' exponunt quidam, a mortali illatum. Taubmann.

Glacies ceu futilis] Hoc loco fragilis. Servius.

Glacies ceu futulis] Nimirum ferrum ipsum conglaciari et concrescere docet Aristot. eo Meteor. 1. iv. loco, ubi πήξιν et τῆξιν metallorum aliorumque corporum pertractat. Unde et Lucret. Tum glacies æris flamma devicta liquescit.' Futilis autem xvdaîos. Festus a fundendo, alii a futio et effutio deducunt, hoc est liquorem commissum non contineo, sed effundo. Unde futile vasis genus, dictum Donato, latissimi oris, ex altera parte arctum, quod statim, positum effundebatur. Ideo Vestalibus ceremoniis accommodatum et usurpatum.

Germanus.

741 Fulva resplendent fragmina arena] In aliquot antiquis codicibus uni

tatis numero legitur, fulva resplendet fragmen harena: sed magis amplum, et majoris admirationis est, ' resplendent fragmina,' quod in plures dissiluisse partes ensem ostendit. Illud vero inemendate legitur in quibusdam codicibus, glacies cui: quum dubio procul ceu legendum sit. Pierius.

Fragmina] Ab hoc loco Prudent. Psych. Ictibus et vacuis hastilia fracta jacerent.' Et post pauca, Ira ubi truncati mucronis fragmina vidit, Et procul in partes ensem crepuisse minutas, Jam capulum retinere manu sine pondere ferri.' Cerda.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

1. xx111. Annibalem pater filio mco potui placare, filium Annibali non possum.' Frequens est in hoc lusu Quintil. in Declam. et Sen. Rhetor. Græci elegantes sunt in eodem. Eurip. in Androm. où àžiŵ Obт' oův σe Tpotas vŬTE σoû Тpotav ĕri. Iterum: ̓Ανδρὸς δ ̓ ἁμαρτάνουσ', ἁμαρτάνει βίου: et, παῖς μόνου παιδὸς μόνος. Cerda.

749 Inclusum flumine] Comparatio Apollonii. Alterutro inclusum, aut flumine, aut formidine, aut duobus inclusum : infra enim ait, 'insidiis et ripa territus alta,' ut insidias pro formidinė, ripa pro flumine posuerit.' Servius.

Inclusum veluti, &c.] Fugit Dolon in Iliad. x. fugientem insequuntur Diomedes et Ulysses: quos Hom. duobus comparat canibus feram sequentibus. Sed longe excellentius describitur hic Æneas Turno instans. Cujus exacta, venusta, grandis, efficax, numerosa, florida loquutio cujuscunque theatri exspectationem superat: Scalig. v. 3. Similia habet

745 Atque hinc vasta palus] Quæ Apollonius Argon. 1. II. item Oppianunc non apparet. Idem.

746 Quanquam tardante sagitta] Rom. codex, Mediceus, et pleraque alia exemplaria, tardata legunt, quippe genua. Pierius.

Tardante sagitta, &c.] In II. ' et vulnere tardus Ulyssi.' Eurip. in Ione, ποδὺς μὲν βραδύ. Cerda.

747 Cursumque recusant] Retardant, scilicet genua quæ impediebat vulnus inlatum sagitta. Sane perite facit ut gladio non utatur Æneas, sed hasta eminus dimicare contendat: quia impediente vulnere non sequi poterat, nec in ictum consurgere. Unde est, Hic gladio fidens, hic acer et arduns basta.' Servius.

[ocr errors]

748 Pedem pede] Plaut. Asin. 'pedem pede premit.' Est pulcherrimus kic vocum lusus. Ita n. 1. 'pueri puer indue vultus:' ibidem,sic Venus, at Veneris:' et in v. 'calcemque premit jam calce Diores.' Livius

nus in Piscationum IV. quæ observat idem Scaliger v. 6. et 9. Taub.

Si quando in flumine nactus] Rom. codex et aliquot alii si quando flumine legunt, absque in, quod tamen appositum et sententiæ et numero consulit. Pierius.

[ocr errors]

750 Cervum, aut punicea] Utrum figurate cervum instat:' an potius cervum nanctus alioquin instat? Serv.

Septum formidine penna] Lucanus : 'Claudit odoratæ metuentis aëra pennæ.' Idem.

Penna] In antiquis pinnæ, de quo satis alibi. Pierius.

Septum formidine pennæ] Formido in venatione lineam significat, vario plumarum nexu discolorem, qua terrentur apri, vulpes, lupi, ursi; sed potissimum cervi, &c. Nemesiano ibr. Cyneget. linea dicitur. Oppianus 1. iv. de Venat. depaλény μhpivfor, id est, lineam formidolosam appel

[ocr errors]

lat, et deîua moxúxpoov, id est, formidinem multicolorem. Ovid. Nec formidatis cervos includere pennis.' Georg. III. "Puniceæve agitant timidos (cervos) formidine pennæ : Turneb. v. 5. Sed de his accuratius, G. III. 372. Vide et Cal. Rhodig. XVI. 11. et IX. 11. Taubmann.

751 Venator canis] Pro venaticus. Servius.

Latratibus instat] Ennius: Sicuti si quando vinculo venatica aheno Apta solet cani, forte feram si ex nare sagaci Sensit, voce sua nictatque, ululatque ibi acute.' Alia est ratio venandi apud Lucan. 1. Iv. sine latratibus: Aut dum dispositis attollat retia varis Venator, tenet ora levis clamosa Molossi; Spartanos Cretasque ligat: nec creditur ulli Sylva cani, nisi qui presso vestigia rostro Colligit, et præda nescit latrare reperta.' Attigit Ennod. epist. XI. 15. presso ore vestigia rimatus est:' et Sen. in Thyeste de cane, 6 ac presso vias scrutatur ore :' et infra, ' tacito rostro.' Itaque ratio venandi Virgilii et Ennii opposita venationi Lucani, Ennodii, Senecæ. Cerda,

752 Insidiis] Pinnarum scilicet: instrumentum quoddam in fune ad terrendas bestias factum. Servius.

Insidiis] Retuli insidias ad formidinem. Seneca de ira 11. 12. Cum maxime ferarum greges linea pennis distincta conterreat, et ad insidias agat, ab ipso effectu dicta Formido.' Ut enim Latini hoc instrumentum vocant Formidinem; ita Græci passim Seiua, a timore: et Oppian. Hal. 4. kevòv póßov. Et Sen. de ira I. 'vanis enim vana terrori sunt:' et alter Sen. in Hippol. 6 vano claudat terrore feras.' Cerda. 753 Fugitque vias] Figurate campum, cum mare navigat. Servius.

Vividus Umber] Acerrimus Tuscus. Nam Umbria pars Tuscia est. Sane Umbros Gallorum veterum propaginem esse Marcus Antoninus refert:

hos eosdem, quod tempore aquosæ cladis imbribus superfuerunt, Umbros cognominatos. Idem.

Umber] Generosi canes indigitari solent ab regionibus ubi nati; sie Spartani, Cretenses, et mille alii. Sic ego Umber ab Umbria Italiæ. Servius Thuscum accipit, quia Umbria pars Thusciæ. Seneca in Thyeste : 'Sic cum feras vestigat, et longo sagax Loro tenetur Umber.' Cerda.

Vividus Umber] Acerrimus Thuscus: a loco indicatur præstantia canis: ut alibi, Marsus aper;' ' Apulus lupus: ita Vivida bello dextera,' 1. x. Servio exponitur fortis, quasi virata. Vide Indic. Gifan. Ita Æneid. 1. 'vivus amor,' est acris, vehemens, vividus. Taubmann.

754 Jam jamque tenens] Ita ut videatur intuentibus: et hi duo versus verbum ad verbum sunt translati de Apollonio: sane summa brevitate rem elocutus est. Servius.

Jam jamque tenet] In Romano codice tenens legere est, sed inemendate. Pierius.

Jam jamque tenet, similisque tenenti] A Virgilio nobiles duo Poëtæ, Ovidius et Statius. Prior Met. 1. 1. Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo Vidit, et hic prædam pedibus petit, ille salutem ; Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere Sperat, et extento stringit vestigia rostro.' Posterior Theb. 1. v. 'qualis cum cerva cruentis Circumventa lupis, nullum cui pectore molli Robur, et in volucri tenuis fiducia cursu, Præcipitat suspensa fugam : jamjamque teneri Credit, et elusos audit concurrere morsus.' Apollon. Arg. l. I. Ὡς δ ̓ ὅτ ̓ ἐνὶ κνημοῖσι κύνες δεδαημένοι ἄγρης Η αίγας κεραοὺς, πτῶκας ἰχνεύοντες Θείωσιν, τυτθὸν δὲ τι· ταινόμενον μετόπισθεν ̓́Ακρῃς ἐν γενύεσσι μárny ápáßnoav òdóvras: Quemadmodum quando in saltibus canes sagaces Capras cornigeras, aut cervos indagantes Insequuntur; paulum autem distantes a

[merged small][ocr errors][merged small]

6

Et cælum tonat omne tumultu] In VIII. et maximus insonat æther:' quem locum vide. Supra, Ingens fragor æthera complet.' Inix. ' cœlum tonat omne fragore.' Plaut. Amph. 'boat cœlum fremitu virum.' In his omnibus locutionibus aërem capias. Sic et Ennius, quem citat Varro Ling. Lat. 1. vi. 'Clamor ad cœlum volvendus per æthera vagit.' Cerda.

758 Increpat] Objurgat, incusat. Ut, Æstatem increpitans seram.' Servius.

759 Nomine quemque vocans] Claud. Stil. et nomine quemque Compellas:' et 2. Ruff. devotaque brachia laudat Nomine quemque vocans.' Valer. Argonaut. IV. 'Hortatur, supplexque manus intendit Iason, Nomine quemque premens.' Est hoc quod Plutarch. de Minutio, presso ingenti discrimine in bello, ait in vita Fabii : καὶ πρὸς ἄλλον ἄλλοτε τῶν ἡγε. μóvwv dienántaivev: Jam ad hunc, jam

ad illum ducem, in omnem partem respectat; neque tamen illi quisquam aderat, De Catilina Sallust: 'suorum unumquemque nominans laudare.' Cerda.

Efflagitat ensem] Cum clamore deposcit. Servius.

Efflagitat] Veluti increpanter, et cum convitio. Inde Tacitus Ann. vi, cum hoc verbo signate conjungit voculam licentius, cum ait, ‘multaque in theatro licentius efflagitata, quam solitum.' Dicebam jam de hoc verbo Æn. II. ad illud Ulyssis, quæ sint ea numina Divum Flagitat.' De obscœna significatione verbi hujus jam Budæus. Imitatio ducta ab Hom. Iliad. XXII. ubi Hector simili malo oppressus petebat hastam ab Deiphobo: reé μiv đópu pakpóv: aut ab Eurip. apud quem Hercules furens, Τίς μοι δίδωσι τόξα; τίς ὅπλον χερός ; Quis mihi dat arcum? quis arma manus? Cerda.

760 Æneas mortem contra] Scalig. v. 3. totum hunc locum contendit cum Homericis. Taubmann.

761 Terretque trementes] Quis enim saucium non timeret instantem, cum eum integer fugeret? Et bene terret eos apud quos terror ejus habetur et alibi, 'Ne me terrete timentem.' Servius.

763 Totidemque retexunt] Est hoc quod in y. 'Inde alios ineunt cursus, aliosque recursus Adversis spatiis.' Cerda.

764 Ludicra præmia] Vilia, digna ludo. Hæc apud antiquos ludibria dicebantur, non ut nunc in mala significatione. Dabatur autem victori pro præmio aut pellis, aut vinum, esca, hordeum, unde 'hordiariæ quadriga' dicuntur. Servius.

Neque enim levia, &c.] Hom. adducto loco, ἐπεὶ οὐχ ἱερήϊον, οὐδὲ βοείην Αρνύσθην, ἅτε ποσσὶν ἀέθλια γίνεται ἀνδρῶν, ̓Αλλὰ περὶ ψυχῆς θεον Εκτορος ἱπποδάμοιο : Non enim victimam neque tergum bovis Captabant, qualia pedibus.

« PreviousContinue »