Page images
PDF
EPUB

404 Sollicitat] Principem hujus verbi notionem esse loco permovere jam alii adnotarunt; in his Gifan. in Lucret. ex Donato, et Sex. Pomp. Proprie itaque Virg. sollicitat spicula,' id est, vult movere loco spiculum. Sic et Georg. 1. sollicitanda tellus et IV. mare sollicitum:' et

6

6

Ovid. eleganter, arcu sollicitare feras et Enn. Annal. xv. Histri tela manu jacientes sollicitabant.' Cerda.

Forcipe] Hic forcipem dixit quod Græci apdwohpur dicunt, qua solent spicula vulneribus evelli: ǎpôta enim spicula sagittarum appellantur, alibi forcipem, quod formum, id est, calidum capiunt. Servius.

Prensatque tenaci forcipe ferrum] In antiquis aliquot codicibus pressatque legitur. In Romano forfice. Sunt enim qui forfices et forcipes ita distinguant, ut forfices esse sarcinatorum velint a faciendo: quæ vero ferrum calidum capiant, forcipes: tonsorum, quod pilum secent, forpices. Sed enim inepta hæc esse Carisius monet ex Lucillio, qui etiam Medicorum forcipes dicit LXIX,'scalprorum forcipium milia xx.' Item paulo post, Forcipibus dentes vellere.' Sed Virgilius in VIII. Versantque tenaci forcipe ferrum:' quod in codicibus aliis massam scriptum est. Pierius.

405 Nulla viam Fortuna regit] Nullus eventus rationem præstat. Serv. Nihil auctor Apollo] Medicinæ inventor. Nam Esculapius præest medicinæ, quam Apollo invenit: ipse in Ovidii Metamorphosi ait, ‘Inventum medicina mea est.' Idem.

volunt, inumbrationemque ex eo Solis et cœli factam ; id est, non moveri cœlum sed, consistere, eundemque manere habitum aëris, ex continua caligine pulveris, obducto semel cœlo, et quasi ab oculis intercluso. Idem.

6

Pulvere cœlum Stare] Id est, pulvere oppletum esse: Serv. et Turneb. XXVIII. 32. ita Lucill. ' pectus sentibus stare' dixit. Nonius stare hic exponit horrere. Alii, constare, id est, in pulverem versum esse, et quasi totum ex pulvere esse: quod Serv. Dan. etiam observavit. Donatus: Talis apparebat pulvis, ut cælum portare videretur.' Pimpontius stare pro niti accipit; ita scil. inspissato aëre et nube pulverea glomerato, ut cælum jam fulciri, velut basi, pulvere videretur.' Ita Statius Theb. VII. Pulvereo stant astra giobo.' Plaut. Amph. Sc. 1. Ex spiritu atque anhelitu virum nebula constat.' Etiam Hom. Iliad. Y. TOTATO Kovin, dixit. Taubmann.

408 Subeunt equites] In antiquis plerisque codicibus subeuntque equites legitur, quod numerosius est. Pierius.

411 Venus] Genitrix. Servius.

Indigno dolore] Qui fuerat natus ex vulnere indigne inlato, scilicet per insidias. Idem.

Indigno concussa dolore] Aristoteles in Peplo ad verbum, evμòv ǎxei peɣáAq Beßoλnuéva. Est ergo indignus dolor, magnus; nam ille, &xel peydλw. Sic Ennius, indignas turres,' id est, magnas. Dicunt enim Latini dignum, atque etiam digitum, ab indicando, quasi sit deiyua. Ergo, quod magnum

407 Propiusque malum] Ex fuga sci- est, neque indicari præ magnitudine licet Trojanorum. Servius.

[merged small][ocr errors]

potest, indignum dicitur. Sed ego de hac voce jam alibi. Potest etiam vox accipi ex mera conquestione vulgari significato. Cerda.

412 Dictamnum] Hæc herba, licet ubique nascatur, melior in Creta est. Quæ Dicta dicitur, unde proprium

herbæ nomen. Hæc admota vulneri, in quo ferrum est, extrahit ferrum, in tantum, ut animalia apud Cretam, cum fuerint vulnerata, ad hanc herbam currant, eaque depasta, tela corpore dicuntur excutere: hæc herba hausta etiam venena corpore exigere dicitur. Servius.

Tum Venus indigno nati conc. d. Dictamnum genitrix Cretea carpit ab Ida P. c. f.] Ex antiquis partim exemplaribus, partim ex veterum Grammaticorum observatione, hi versus ita leguntur: Tum Venus indigno gnati concussa dolore, Ipsa manu genetrix Dictæa carpsit ab Ida Puberibus caulem foliis.' Carpsit quidem in plerisque autiquis exemplaribus, ut eadem sit synchronia cum altero præterito, quod sequitur, detulit. Sed enim Donatus carpit præsenti tempore legit: et ita in veteribus codieibus nonnullis, qui apud me sunt, habetur. Idem Dicteu agnoscit, dum ait, Itaque a Dictea Ida substulit suis manibus caulem.' Dicta porro cognomen est Idæ, ut alio loco, 'Dictea negat tibi Jupiter arva.' Sed enim Dicta ipse quoque mons est Cretæ cujus Callimachus mentionem facit. Quod vero ipsa manu genetrix,' pro dictamnum genitrix' legatur lectionem hanc Ti. Donatus agnoscit, cujus hæc est interpretatio: Quod ait, manu carpit, et matris animum expressit, ut ipsam diceret opera sua procurasse, quod sanare filium potuisset, et non ferro propter remedium, sed manu assereret esse sublatum. Dubium enim non est certo modo, et suo modo ac tempore, esse detrahenda terris, quæ aliquibus sunt procuranda remediis, ut ipse alio loco Virgilius dixit, Falcibus et messæ ad Lunam quæruntur ahenis: ubi et modum et tempus expressit. In præsenti vero ait manu.' Et inferius: Quanta signa istius data sunt speciei, cujus nomen omissum est. Quippe et regio expressa est, in qua

[ocr errors]

nascitur: et nomen editum montis, et ipsius nominis signum. Deinde quum ad descriptionem pra-dicti graminis accederet, Caulem (inquit) facit, et comantem florem colore purpureo.' Et inferius: Gramen appellavit novo usurpationis genere, alias dicens folia. Cæterum vero nomine Dictamnum in regione sua dicitur appellari. Unde nonnulli sic exponunt hunc locum, ut asserant Virgilium dixisse, Dictamnum genetrix Cretea carpit ab Ida. Quod usque adeo admittendum non est: ne si sequentia conjungas, fiat vitium. Dictumni enim caulem dicere debuit, non Dictamnum caulem. Melior est enim superior lectio, Ipsa manu carpit caulem a Dictea Ida: cujus herbæ nomen quia non dixit, signa ejus infinita protulit, ut posset sciri quænam esset.' Hæc Donatus. Apud quem Dictamnum per met n scriptum inveni, prout etiam díkтaμvoy in exemplaribus Græcorum manu scriptis, Theophrasti quippe et Dioscoridis pene omnibus observatur. Et in antiquissimæ traductionis Dioscoride, quem literis Longobardicis scriptum ostendit mihi Florentiæ vir clarissimus Nic. Scomberges Campanus Archiepiscopus, dictamnu: passim scriptum erat. In quo illud præcipua fuit observatione dignum: quod, quum phrasis alioqui, et Latina esset, et recte Græcorum vocabulorum vim et proprietatem exprímeret: formæ tamen, quas nos in um vel in em terminamus, plurimum illic absque m notatæ sunt, hoc modo, 'Dictamnu multi dicunt Pulelu agreste: sed nec florem, nec semen habet :' ita illud, Est autem alterum Dictamnu de Creta adlatu:' quæ quamvis ita sint, plurimum tamen delec. tant ob sermonis puritatem, et venerandæ memoriam antiquitatis. Ut vero ad Donatum revertamur: quamvis ille, uti dictum, de lectione sentiat jure suo, antiqua tamen exem

6

plaria, quæ legimus omnia, eam lectionem ostendunt, quam ipse improbat. Papiniusque his exemplis propior accedere videtur, ubi ait Dictamni florentis opem: quod Virgilius florem comantem dixerat. Et Priscianus, ubi agit de constructione partium orationis, Dictamnum genetrix videtur agnovisse, diversaque genera, et diversos numeros Virgilium hoc loco auctoritate sua kaTà Thν ἀλλοιότητα confudisse. Quod vero neque florem neque semen Dictamno esse Dioscorides, et plerique alii tradunt, Virgilius Theophrastum sequi videtur, qui flores in Dictamno ponit: vel quod uni et deteriori cuidam speciei, quæ vulgo nascitur, proprium est, toti dedit generi, ut descriptionem hanc lascivius exornaret. Quia vero Virgiliana sententia de Dictamno, ejusque vi cum Tulliana consentit, visum est ex tertio de Natura deorum, hæc subjungere : 'Dictamnum herba est, quam capreæ sagittis venenatis percussæ quærere dicuntur: quam quum gustaverunt, sagittæ excidunt a corpore.' Alia Plinius libro Naturalis Historiæ quinto et vigesimo. Pierius.

Dictamnum, &c.] Aristotel. ep. θαυμ. ἀκουσμ. αἱ ἐν Κρήτῃ αἶγες, ὅταν τοξευθῶσι, ζητοῦσιν, ὡς ἔοικε, τὸ δίκταμνον τὸ ἐκεῖ φυόμενον· ὅταν γὰρ φάγωσιν. evðùs ékßáλλovoi тà тоgebμатa. Ac, te ne lassem nota re admodum, eadem scribit idem Aristotel. Hist. Animal. 1. IX. Ælian. Var. Hist. 1. 10. Dioscor. III. 27. Val. Max. 1. 8. Plutar. de Solert. Animal. et in Gryllo, Cicer. 3. Divin. Isidor. et plures alii. Scribendum Dictamnum certissime, non Dictamum. Nam Græci díkтaμvov. Cerda.

Genetrix] Ut indulgens nato. Et vere hæc herba sacra erat Veneri; nam utilis partui prolis, cui rei præest Venus. Serenus enim ita scribit:

Ut facili vigeat servata puerpera partu, Dictamnum bibitur:' et Dioscor.

¿UTÓKIov vocat, quod partus acceleret. Plutarch. etiam de Solert. Animal. ait hanc herbam habere έκτρωτικὴν Sivapuv, virtutem ejiciendi fœtus. Idem scribit Theophr. I. 1. de Plant. Zenodotus Malleotes apud Arati interpretem ait Dictamnum pòs evtoklav σvμßáλλeo0α : juvare ad parientis facilitatem. Idem.

Creta Ida] Nam Cretensis Ida, arborum et herbarum copia insignis fuit. Propert. II. 1. Et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis Restituit patriis Androgeona focis.' Alii leg. Dictaa. Est autem Aíkrov akротhpιov Kphτns. Taubmann.

413 Puberibus caulem foliis] Hoc est adultis. Sic in quarto, Pubentes herbæ. Et est reciproca inter herbas et homines translatio: nam herbarum pubertatem, et florem juventutis vocamus. Caulem autem medium fruticis qui vulgo eúpros dicitur. De hac herba in Æn. iv. ait, ubi de vulnerata cerva, ' Illa fuga silvas saltusque peragrat Dictæos.' Servius.

Puberibus] Id est, adultis. S. aut, florentibus: ut Stat. Silvar. 1. 'Dictamni florentis opem.' Turnebus tamen, xxvI. 5. declarat, villosa pube lanuginosis: qualia folia Dictamno tribuit Dioscorides, γναφαλώδη καὶ ἐριώδη, lanuginosa et lanata. Taubm.

[ocr errors]

Et flore comantem Purpureo] Negat hoc Plinius xxv. 8. Flos nullus ei (dictamno) aut semen, aut caulis:' et præterea Dioscorides III. 37. ubi de Dictamno, otte d' ¿voos oŭte dè kapñòv pépe. Sed certe Euphorion de Diana, στεψαμένη θαλεροῖσι συνήνθετο δικτάμvolo: vernabat coronata florentibus Dictamnis: et Stat. Sylv. 1. 1. ' Dictamni florentis opem.' Idem Dioscorides cap. 39. ejusdem lib. Dictamni alterius Cretensis meminit, cujus folia similia foliis sisymbrii, et huic dat

veos, id est, florem, òpıyávy àypíw ¿os«òs, similem agresti origano. Et extremo voos péλav, nigrum florem ; quæ nigricantia non abit a purpureo co

lore Virgilii: nam purpureus color nigredinem refert. Huic quoque xλŵvas dat Dioscor. Ubi autem est Kλù”, necesse est et caulis sit. Notetur vox comans. Sic Hom. Iliad. xxr. in re simili, ¿elper: et Max. Tyr. Dissert. 18. in unum confert 7pixas hominum, et púλλa arborum. Cerda.

415 Gramina] Hic pro herba, nam est hoc nomine alia herba, quæ in immensum excrescit. Servius.

416 Faciem circumdata] A parte totum corpus accipimus. Et putatur sic dictum, ut, faciem mutatus et ora Cupido.' Idem.

Faciem] Facie interdum non os tantum, et oculi, et genæ, id est #pównov, notatur: sed forma omnis, et modus, et factura quædam totius corporis. V. N. Pœnulo, v. 3. Taub. 417 Fusum amnem] Pro aqua. A toto partem: sic supra Fontemque ignemque ferebant.' Servius.

Labris splendentibus] In codicibus aliquot antiquis legere est labris pendentibus. Sed enim cum hic labrum pro vase positum sit, quod olim id lavabrum dicebant, magis placet splendentibus, hoc est nitidis et depurgatis, ut omnia cum decoro fiant. Ait vero Ti. Donatus in hujus loci paraphrasim, Venus aquam infecit, quam Iapis studiose splendentibus labris infuderat, ut foveret vulnus.' Pierius.

418 Sparsitque] Antiqui aliquot codices spargit legunt, instanti tempore, ut cum inficit conveniat: sed in pluribus sparsit præteritum. Idem. 419 Ambrosia succos] Ambrosia est cibus deorum; nam nectar potus. Alibi, Ambrosia unguentum deorum legitur, 'Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem.' Servius.

Ambrosia] Eustathio außpooía est voos Ti, floridum quid. De quo scholæ medicorum. Est et cibus deorum. Unde Mart. 1. ep. 58. 'Juppiter ambrosia satur est, et nectare vivit.' ~~Taubmann.

Odoriferam panaceam] Genus herbæ est. Sciendum tamen Lucretium panaceam ubique salem dicere: unde possumus et hoc loco salem intelligere: nam omnem pellit dolorem. Sed melius herbam, quia ait odoriferam. Alii panaceam medicamentum dicunt, ex compluribus herbis compositum, quod ad omne vulnus facit: hanc herbam Hercules contra vim venenorum Thessalis dicitur præstitisse. Sane nomen mire compositum. Servius.

[ocr errors]

Odoriferam panaceam] Panaces, aut Panacea, herba est gravis odoris. Lucret. I. IV. odorem Exspirant acrem Panaces, absynthia.' Ab hac acritudine odorifera dicitur a Poëta. Consentit Dioscorid. qui ejus folia evádŋ facit, nimium odorata. Ajunt fabulæ 'Iaoù et Пavákeιav filias fuisse Esculapii, illam dictam rapà Thy laow, a medela : hanc παρὰ τὸ πάν et ἄkos, a curandis omne genus morbis. Inde Aristænetus lib. 1. epist. medicum quendam Πανάκιον vocat ὄντως ἐπώνυμον ἰαTpóv: Panacium suo vere nomine dignum medicum. Vide Plin. et alios. Ceterum Virg. concilians hac herba salutem et odorem aquæ, aspirat ad Homer, qui notante Athenæo v. 3. inducit Helenam, quæ eis Toy olvov ἐμβάλλει Πάνακες φάρμακον : conciliatura scilicet Helena vino salutem et odorem. Cerda.

Panaceam] Græcis πανάκεια, et πάvakes: ipsa nomine,' ut ait Plinius, ' omnia morborum remedia promittens: Tapà Tо Tâν, et aкоs. Cæterum notat hic Servius, Lucretium panaceam ubique salem dicere. Sed ubi hoc Lucretius? itaque Gifan, legebat Lucillium pro Lucretium. Sed Yvo Villiomarus VIII. 5. censet Licinium scribi debere: et intelligi Lic. Macrum

qui de sale nominatim forte scripserit. Taubmann.

420 Fovit ca vulnus] Medice hic locutus est Virgilius. Verbum enim fovere, cum voce aqua copulatum,

apud Medicos peculiarem quandam notionem et usum vindicat. Est enim idem quod madefacere, tingere, eluere, et ita locum affectum velut lenimento afficere. Nonius interpretatur aspersit. Pontanus.

Longavus] Senior, et qui medicinæ experientiam ætate sibi collegerat. Taubmann.

422 Quippe] Quasi dolor: cujus natura hæc est, ut adhibito remedio statim recedat. Nam dolor consequens res est non principalis: unde sublata caussa etiam ipse statim recedit. Hinc ait, Quippe; nam infusa aqua inhærens laxare cœperat telum, quod ante inferebat dolorem. Servius.

Quippe] Jul. Scal. Poët. IV. 16. non longe a fine:quippe asseverantis adverbium: Quippe vetor fatis: Fugit quippe dolor.' Cerda.

Stetit imo vulnere sanguis] In Romano codice, et aliquot aliis antiquis codicibus in particula interjecta, imo in vulnere habetur. Pierius.

[ocr errors]

Stetit imo in vulnere sanguis] Cic. 2. Tusc. Neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere.' Sententiam Virg. ita extulit Plut. in vita Agesil. τὴν φορὰν τοῦ αἵματος ἔπαυσε, scilicet larpós. Cerda.

423 Jamque secuta manum, &c.] Leniter tentantis secuta est. Servius.

424 In pristina] In usum priorem, hoc est, quales fuerunt pristinæ : vel nova, magnæ, aut miræ. Idem.

425 Arma citi properate viro] Suo more ostendit festinationem : ante induxit loquentem, quam significaret qui loqueretur. Atqui sicut nos properare festinare dicimus, ita antiqui pro dare dicebant. Sallust. Solas festinate.' Idem.

427 Non hæc humanis opibus] Potest subaudiri, et arte humana. Idem.

Non hæc humanis opibus] Prop. 11. 3. 'Non non humani sunt partus talia dona, Ista decem menses non peperere bona,' Cerda.

429 Major agit Deus] Apollo scilicet, inventor medicinæ : hoc est, hæc agit major. Servius.

Major agit Deus] Apollo, ex interpretatione Servii. Neque dici potest, ut volunt aliqui, deceptus Serv. nam hoc potuit Iapix putare. Sed Poëta tamen usus falsa Medici suspicione potuit Venerem intelligere. Sic Æneid. 11. ducente Deo,' ubi sermo est de Venere. Sic et Plut. in vita Periclis de Minerva suggerente medicinam, ἡ θεὸς ὄναρ φανεῖσα συνέταξε Depamelav: ubi tamen eòs, id est, Deus, et de Iunone Euripid. in Herc. & alтios, id est, kuкŵv. Cerda.

431 Hastamque coruscat] Vibrat : oculorum aciem perstringit. Scal. IV. 16. Taubmann.

432 Habilis lateri clipeus] Et hic expressa festinatio est. Servius.

Habilis] Homerus ev apnpas usqne ad nauseam. Quid proprie sit habile, nosces præclare ex contrario. Ait Liv. 1. xxx. navem quandam fuisse " inhabilis prope magnitudinis.' Ergo, ut inhabile est, quod nequit commode tractari, ita contra habile. Cerda.

Loricaque tergo est] Quare tergo tantum, cum totum ambiat corpus ? aut quia latus clypeo dixerat tectum, supererat, ut tergum lorica muniret. Serv.

Loricaque tergo est] Etenim æreus thorax et tergo et pectori applicatur. De tergo hic vides: de pectore audi Varronem: Lorica a loris, quod de crudo corio pectoralia faciebant.' Cerda.

433 Fusis circum] Pro, circumfusis. Ita Iliad. Z. Hector armatus Astyanacten filium amplectitur.· Itaque Ajax suum alloquitur, apud Sophocl. Taubmann.

434 Per galeam] Decenter galeam quoque tum induisse significat. Serv.

Summaque per galeam] Stat. Theb. IV.'galeis juvat oscula clausis Inserere, amplexuque truces deducere conos.' Plutarchus de Antonio,τὴν Κλεοπάτραν

« PreviousContinue »