Page images
PDF
EPUB

Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phænix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis. 189
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hicquoqueAmor, pictæq;innubephare-
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; (træ, .
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes 195
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tuquoqueinhis,nec me fallitspes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
AEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205
AEthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu cæli post jura rcccpta
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, live æquior audis
Diodotus, quo te divino nominc cunéti
Cælicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Сcc

Quod

201

210)

Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, 156
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne fim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ. 160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmq;Arvigarúmq;duces, priscúmq;Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, 166
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu 169
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, 175
Vorticibusq; frequens Abra, et nemus omne Trean-
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis (tæ,
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,

Et

orbes 195

Et circum gemino cælaverat argumento :
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phænix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis. 189
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hicquoqueAmor, pictæq; innubephare-
Arma corusca faces, et fpicula tincta pyropo; (træ,,
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela

per
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoqueinhis, nec me fallitspes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec febimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, AEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205 AEthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu cæli poft jura recepta Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cundi Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Сcc

Quòd

201

210

Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, 215
Lætáque frondentis geftans umbracula palmæ
AEternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Fella Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23. 1646.
Ad JOANNEM ROUSIUM Oxoniensis Academia

Bibliothecarium. De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret,Ode.

Strophe 1.
EMELLE cultu simplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus

Sub

G

5

10 20

Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,

15
Docto jugiter obfecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2. Modò quis deus, aut editus deo

25 Pristinam gentis miseratus indolem (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sancius,

30 Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetra,

35 Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel ofcitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Сс с 2

Seu

« PreviousContinue »