Page images
PDF
EPUB

decimoseptimo Iliad. et 1. Odys. Cornσe wpòs klova. In quo legitimo hastarum situ allasum fortasse ad etymon: nam Varro libro quarto de Lingua Lat. ait hastas dictas ab stando. Inde hic adstabat, et in libro sexto,stant terra defixæ hastæ.' Itaque cum in aliis legimus pensilia faisse arma, ut in Eurip. in Herac. xånd macodλwv éλùv, accipiens a clavis, videlicet, dλírηv kóσμov, militarem ornatum: et Androm. Kpeμaoтà TEUXη πασσάλων καθαρπάσας, capiendi sunt de aliis armis, non de una hastà, quæ quidem non pensilis, nec jacens, sed innixa, et stans. Et argumento est quod subjungitur postea, kóσμq tvkáčov Týde, tegaris ornatu hoc: tectio enim non fit hasta, sed clypeo, aut thorace, aut galea. Scio ab hoc more descivisse Hom. II. x. ubi arma Nestoris, videlicet scutum, galeà, atque etiam duo doûpe, hasta duæ, omnia hæc EKEITO, jacebant, cum ipse tunc dormiret. Sed hoc nihil mori nocet, cum tempus belli describatur, ac tum jam arma extra locum ubi solent asservari De hac armorum appensione jam ubertim alibi. Cerda.

93 Vi] Virtute. Servius. Corripit] Quasi dicat, sine conatu extulit, quamvis tanta esset, ut ad miniculis columnæ egeret. Donatus.

94 Actoris Aurunci spolium] Vel quod Actori detraxerat Turnus, vel quod Actor cuidam alteri: nam ambigue est positum. Servius.

[ocr errors][merged small]

enim ambigue Maro. Itaque accipio alterum illud, quod Actor cuidam alteri:' nam postea magnifica Actoris mentio, 'te maximus Actor, Te Turni nunc dextra gerit.' Quibus innuit, transmissam hastam ad se dono ab Actore: hunc enim si vicisset Turnus, explicuisset. Hemistichium hoc esse possit adagiale, ad eum modum quo Juven. Sat. I. 'Ile tenet speculum pathici gestamen Othonis, Actoris Arunci spolium.' Quasi dicat: ut Turnus hastam Actoris, ita ille Othonis speculum. Cerda.

Quassatque trementem] Quassat, et tremere facit. Servius.

95 Vociferans] Hæc scilicet, quæ dicturus est: plerumque enim ita clamor ostenditur, ut statim ipsius clamoris verba subdantur. Sic supra, Torvumque repente Clamat, Io matres.' Sane nunc ita ad hastam, quasi ad aliquam personam loquitur, et ei intellectum et auditum dat, sicut Cicero in Catil. verba reipublicæ. Sed ille ait, 'Si patriam loqui posset fieri;' Turnus vero, quasi ad virum sentientem, loquitur: nec immerito: nam eum inducit furentem, nt, 'His agitur furiis, totoque ardentis ab ore Scintillæ absistunt, oculis micat acribus ignis.' Idem.

Vocatus Hasta meos] Invocationes et preces. Nam appellatio est a verbo, quæ semper aut in io exit, aut in us. Si in io exeant, tertiæ est formæ; si in us, quartæ : ut ab eo quod est lego, aut lectio aut lectus facit. Sed hoc nos dicimus, quod evpwvótepov fuerit, sicut nunc ab eo quod est voco, vocatus fecit, non invocatio. Idem.

Vocatus Hasta meos] Directio orationis ad res brutas, mirum quantum afficere, et ad inanimas majore motu, docet Scalig. 111. 26. Et notat Turneb. vii. 16. et xxII. 12. Belli Trojani tempore sceptra regum hastas fuisse et veteres per hastam jurasse, eamque pro Deo coluisse. Hinc Canei hasta Proverbio celebrata est.

Ovid. Metamorph. XII. Taubmann. 96 Te maximus Actor] Subaudimus, ante agere consuererat. Servius.

97 Turni nunc dextra gerit] Ejus, scilicet, qui quasi supra maximum est Actorem. Idem.

Da sternere] Figura Græca: ut, Donat habere viro:' item, dat ferre talentum.' Idem.

98 Lacerare revulsam] Ut laceratam revellam. Laceratam autem propter illud, et bis sex thoraca petitum Perfossumque locis.' Idem.

99 Semiviri Phrygis] In codicibus aliquot antiquis Phrygii legitur: sed omnino Phrygis gentile nomen melius quam possessivum. Pierius.

Semiviri Phrygis] Semivirum invidiose propter Paridis cognationem, tum quod formarum ferax habita sit Phrygia, et mollior; ut docet Eustathius in primum versum Iliad. A. Germanus.

Fædare in pulvere crines] Hom. II. II. μιάνθησαν δὲ ἔθειραι Αἵματι καὶ κονίησι, Táρos ye μèv où déμis ĥev 'IπñóкoμOV ληκα μιαίνεσθαι κονίησι, “ Vibratos'autem

calido ferro,' Servius accipit crispatos calamistro. Certe et ciniflones antiquis dicti a calefactis calamistris ad intorquendos fingendosque capillorum cincinnos, cirros, corymbos, crobylos, tum mulieribus tum effoeminatis viris mollibusque. Calamistratos autem crines ut muliebres notat, alludens ad sæcula quibus Romæ indulsere mariti uxoribus, quo formam suam concinniorem efficerent, capillos suos cinere rutilare. Idem.

et aliquot aliis mura per u, ut etiam in antiquis Donati codicibus, idque absque aspiratione, cujus rarus apud veteres usus fuit. De litera vero y, dictum sæpius. Pierius.

[ocr errors]

Myrrhaque madentes] Est hoc etiam argumentum extremæ luxuriæ et languoris. Claud. Bell. Gild. Umbratus dux ipse rosis et madidus ibit Unguentis, crudusque cibo, titubansque Lyæo.' Horat. in re molli Od. III. 14. myrrheum crinem,' et Tibull. Eleg. 11. 4. Stillabat Tyrio myrrhea rore coma.' Sen. in Furen. 'Hirtam Sabæa madidus myrrha comam.' Mart. Epigr. x. 19. cum madent capilli.' Sic et de Pison, Tull. in orat. post reditum, quæ habita in Senatu, notans illius mores: Vini, somni, stupri plenus, madente coma, composito capillo.' Plut. in vit. Paul. T σTÓμATI orixßwv, nitens corpore: loquitur scilicet de molli et effeminato. Et in vita Phocion. μúpov öšovτi, unguentum redolenti, ad inurendam injuriam. Quintil. Decl. 298. ponit inter perdi. tæ vitæ signa hominem flagrantem mero, redolentem unguenta.' Eodem vitio notatur Æneas ab Iarba 1. Iv.

[ocr errors]

crinemque madentem.' In utroque enim Ænean notat sine ostentatione: erat enim Æneas Phryx, et a Phrygibus ortæ delicia. Cerda.

Myrrhaque madentes] Æneam tanquam mollem et effeminatum his verbis traducit Turnus: apud veteres enim mulieres et viri molliores capillos suos unguentis perfundebant. De quo more videndus Bernartius ad Statii Silv. Epithal. Stellæ et Violantillæ 1. 113. Myrrha vero hic ponitur pro unguento myrrhino, sicut Enanthe pro Enanthino, nardus pro nardino, et similia, ut notat ad Lampridium in Heliogabalo cap. 23. Salmasius. Myrrha enim ex arbore collecta contundebatur, ex eaque liquor quidam, Græcis σrákтη, exprimebatur; reliqua vero pars, quod in offas Myrraque madentes] In Rom. cod. convolveretur, λor fuit dicta.

100 Vibratos calido ferro] Crispatos calamistro: nam calamistrum est acus major, quæ calefacta et adhibita intorquet capillos. Unde etiam Cicero 'calamistratam comam' appellat frequenter, quæ etiam vituperationi est. Unde et contra ad laudem est positum ab Horatio, Hunc et incomptis Curium capillis.' Servius.

Illam autem orάтηy sive liquorem
Latini kar' oxǹr dixerant myrrhum,
ut docet Salmasius in Plin. Exercit.
pag. 520. Emmeness.

101 Agitur furiis] Propert. eleg. 1.
13. Te tuus ardor agit.' Cerda.

Furiis] Ex natura irati, qui vere
insanus. Seneca de ira 1. 1. Nam
ut furentium certa indicia sunt, au-
dax et minax vultus, tristis frons,
torva facies, citatus gradus, inquietæ
manus, color versus, et vehementius
acta suspiria; ita irascentium eadem
signa sunt.' Græci ȧypiovobas dicunt
pro irasci, quod proprie est efferari.
Valentinianus Imperator ferus dicitur
ab Amm. 1. xXVII. loquente de illius
ira. Capitol. de Maximino: 'Homo
natura ferus sic exarsit, ut non homi-
nem, sed belluam putares.' Recte
ergo furia de irato Turno. Idem.

102 Scintilla absistunt oculis, &c.]
In Romano codice existunt legitur,
quod ex Paraphrasi desumptum cre-
diderim, quum exemplaria reliqua
absistunt legant. Est et antiquus ad-
modum codex, in quo numerus ita
mutatus, 'absistunt scintillæ oculis,
micat aer. ign.' Sane vero Donatus
absistunt agnoscit, et exire non cessant
interpretatur. Pierius.

Oculis micat acribus ignis] Ut supra
dictum est, furoris immanitate. Serv.
Oculis micat acribus ignis] Homer.
ἔσσε δέ οἱ πυρὶ λαμπετόωντι εΐκτην. Et
Hesiod. in scuto de leone: yλavkiówv
δ ̓ ὄσσοιν δεινὸν, πλευράς τε καὶ ὤμους,
&c. Frequens apud Calab. μμатa
μαρμαίρουσιν ἴσον πυρί. Aristot. lib.
de Sens. refellit Platonem et Pytha-
goricos, qui visum omnem ad ignem
pertinere volebant, quod commoto
constrictoque oculo scintillæ aliquæ
splendescant et emicent: cujus pas-
sionis causam eodem loco multis ver-
bis reddit. Deprehendit autem Pas-
seratius sumptum hunc locum ex Lu-
cret. 1. 1. ubi acribus pro acrius re-
ponendum censet ex hoc Virgilii lo-
co. Ait Lucretius 1. 11. Est etiam

calor ille, animo quem sumit in ira
Cum fervescit, et ex oculis micat
acribus ardor.' Germanus.

103 Cum prima in prælia] Romanus
codex atque aliquot alii pervetusti
'cum primum in prælia' legunt, eo-
dem omnino significato. Nam et
prima in prælia, initio pugnæ signifi-
cat. Pierius.

104 Terrificos ciet] Nomine: et hinc
apparet, mugitus non tantum dolentum
esse, sed etiam irascentum. Ciet au-
tem modo dat, sicut in vi. 'Lenibat
dictis animum lachrymasque ciebat.'
Nam proprie ciere est aut dolorem
aut lachrymas commovere.' Servius.

Atque irasci in cornu tentat] In Ro-
mano codice et antiquioribus aliis,
aut irasci legitur. Sed in Georgicis
quoque atque habetur eo loco:
atque irasci in cornua discit.' Pier.

Atque irasci in cornua tentat] Sic
Ge. III. atque irasci in cornua dis-
cit: ubi et hoc, et quod sequitur,

arboris obnixus trunco.' Ovid. Met..
XII. dixit, 'Haud secus exarsit quam
circo taurus aperto, Cum sua terri-
bili petit irritamina cornu.' Notas
irati tauri has adhibet Eurip. in Hel.
'Αλλ' ἐξεβρυχάτ ̓ ὄμμ ̓ ἀναστρέφων κύκλῳ,
Κυρτῶν τε νῶτα, κεἰς κέρας παρεμβλέπων,
Μὴ θιγγάνειν ἀπεῖργεν: Sed mugiebat
circumagitans oculos, Et curvans ter-
gum, et suspectans in cornua, At ne at-
tingeretur carebat. Cerda.

Ventosque lacessit] Ita de Darete
gladiatore Æn. v. et verberat icti-
bus anras.' Latinis hoc ventilare est.
Taubmann.

[ocr errors][merged small]

tur. Huic vero comparationi vel hir,
vel ille gestus, satis superque est.
Adverte vero, proludere Donato esse,
imagineni quandam veritatis osten-
tare, ludendo. Pierius.

Sparsa ad pugnam proludit arena]
De irato tauro Seneca de Ira, 1. 1.
'et arena pulsu pedum spargitur.'
Plutarchus de solertia Animal. Spa
προθέσεις καὶ παρασκευὰς ταύρων ἐπὶ μά.
χῃ κονισμένων: intuere apparatus tauro-
rum, cum pugnam destinant, pulvere se
conspergentium. Ovid. Trist. iv. 9.
hac nota inducit taurum comparan-
tem se ad iram. Versus sunt: 'Cir-
cus adhuc cessat, spargit tamen acer
arenam Taurus, et infesto jam pede
pulsat humum.' Notanda sunt verba
Plinii XLV. 8. qui hanc iræ notam uni
tantum attribuit tauro: de hoc enim
loquens ita ait: Tota comminatio
prioribus in pedibus stat, ira gliscente
alternos replicans, spargensque in
altum arenam, et solus animalium eo
stimulo ardescens.' Oppian. Cyn. 11.
de tauris loquens, àμâvrai Tool yaîav,
ola Kovióμevoi. Tauri quoque ab Ca-
labro 1. iv. in pugna inducuntur woool
κονιόμενοι. Cerda.

Proludit] Προαγωνίζεται : unde προ-
ay@ves. Cic.præludium pugnæ:
Plinius jun. prælusio:' Noster Æn.
IX. principium pugnæ.' Taubmann.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

109 Componi fædere bellum] Finiri.
Ut,'Ante diem clauso componet ves-
per Olympo.' Aut componi bellum,
ad pactionem singularis certaminis
bellum deduci. Fœdus autem, sic-
ut supra dictum est, ab hostia quæ
fœde interimi solet, appellatum est.
Oblato autem gaudens, intelligen-
dum nuntium Æneæ venisse de bel-
10. Servius.

110 Tum socios mastique metum sola-
tur Iuli] Intelligimus, hos spe singu-
laris certaminis pro ducis salute esse
turbatos. Bene autem separavit As-
canium a sociis: de illis enim socios
dixit, non addidit metum ; quia pro-
prium erat et filii, et pueri, timere
pro patre. Idem.

111 Fata docens] Monens quibus
condenda urbs sit, quid futurum, ut
vincat. Idem.

Responsa Latino Certa referre viros]
Karà тò σwwμevov etiam Latinum ad
Eneam legatos misisse intelligimus :
nam supra Turnus tantum dixerat,

Nuntius hæc Idmon, Phrygio mea
dicta Tyranno.' Certa autem, pro fir-
ma et vera; aut certe hos legatos Id-
moni adjunctos potest intelligi. Id.

112 Pacis dicere leges] Id est, quas
paulo post in ipso fœdere est dictu-
rus Æneas. Idem.

Et pacis dicere leges] In Oblongo
codice Vaticano discere legitur: sed
Servius agnoscit dicere: quas leges
paulo post Æneas in fœdere dicturus
est. Dicere Donatus etiam agnoscit:
sed in eo diversus abit a Servio,
quod ait, Jubet ad regem Latinum tota
maturitate perferri, ut ipse, qui sum-
mam teneret potestatem, pacis leges di-
ceret. Pierius.

113 Postera vix summos] Descriptio
temporis quod Turnus præfinierat.
Servius.

Spargebat lumine] Græci, Hom. Ca-
laber, in re simili, σkídvaσeaι. Sic etiam
Eschyl. Pers. πрly σкedaσ@ñvaι deoû
Kтivas. Boët. 1. 11. 'lucem spargere,'
loquitur de Phobo. De quo etiam

[ocr errors]

Lucas. 1. III. spargens radios.' Cer.
Montes] Impingit quippe Sol pri-
mum in cacumina. Ita Lucifer surgit
Æneid. 11. jugis summæ Idæ.' Et
Titan apud Sen. in Troad. 'stringit
summa juga.' Cedren. pag. 470. To
ἡλίου τὰς ἀκρωρείας αὐγάζοντος. Idem.
114 Cum primum alto, &c.] Quia
res perturbatæ secuturæ sunt, diem
quoque cum fervore oriri fecit. Serv.
Se gurgite tollunt] Hæc poësis cui
non placita? Tibull. 1. Iv. 'Splendidior
liquidis cum Sol caput extulit undis.'
De Titane Sil. 1. XII. dum gurgite
lucem Spirantes proferret equos.' Ce.
115 Lucemque elatis naribus efflant]
Ennianus versus est ordine commu-
tato: ille enim ait, funduntque
elatis naribus lucem.' Et sciendum
nunquam diem sic patenter descrip-
sisse Virgilium: sicut in quarto noc-
tem, ubi Dido pervigilans deliberat.
Sertius.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

In medioque focos] Cur hic focos,
cum deinde, fontemque ignemque
ferebant?' Primo, quia focus sit pro-
prie non ignis, sed locus ubi ignis
fovetur, ac proinde queat separari
ab igne, dicente Ovid. Fast. vi.
'sintque sine igne foci.' et Isid. 'ig-
nis ipsa flamma est, focus vero fomes
ac nutrimentum ignis:' et adducit
Varronem, qui ait: focus dictus,
quod foveat ignem.' Secundo, dici
potest in hoc sacro duplicem fuisse
ignem unum, in omni sacro necessa-
rium jugulandis pecudibus, de quo
postea, ‘in flammam jugulant pecu-
des : et Euripid. in Supp. ἐμπύρων τ'
εἶδες φλόγα, vidisti flammam hostiarum :
alterum huic sacro, in quo fœdus
feritur, necessarium, et huic usui
destinat ignem sequentem; nam in-
fra, Tango aras, mediosque ignes,'
videlicet, cum Latinus jurat in hoc
fædere, et per testationem ignis fieri
juramenta jam ex Arato Theonis in-
terprete Turnebus astruxit. Focus
quoque pro ara sumitur, et ara pro
foco. Inde versum hunc possum ex-
plicare per ev dià dvoîv. Cerda.

Et diis communibus aras] Dii com-
munes sunt, ut alii dicunt, Mars, Bel-
lona, Victoria: quia hi in bello utri-
que parti favere possunt. Ut autem
altioris scientiæ hominibus placet,
Dii communes sunt qui &wvo dicun-
tur, id est, qui cœli certas non ha-
bent partes, sed generaliter a cunctis
coluntur: ubique enim eos esse ma-
nifestum est: ut Mater Deum, cujus
potestas in omnibus zonis est: nam
ideo et Mater Deum dicitur, quod

« PreviousContinue »