Page images
PDF
EPUB

Mittitur vas in fornacem ut coquatur, non ut

frangatur.

Afflictiones flores sunt, quibus nectitur tua corona cœlestis.

Non est ad astra mollis a terris via.

Chi bene mal non può soffrir,
A grand' onore non può venir.

Bona facere et mala pati, regium est, imò divinum.

Sol, nisi cum deficit, spectatorem non habet.

Grana manent: vento paleæ rapiuntur inanes.

Qualis sit cujusque fides, tribulatio probat.

Mercenarios a pastoribus persecutio discernit.

Τὸ ζῆν ὁ Χριστός ἐστι, καὶ κέρδος θανεῖν.
Christus mihi sit vivere, et mori lucrum.

Lympha, crucis ligno injecto, dulcescit amara. (Exod. xv. 25.)

Naufragium metuens dextrâ crucis arripe lignum.

Eris liber, si fueris servus, liber peccatis, servus Christi: servitus Diaboli pessima servitus; servitus Christi, unica libertas.

Voluntas libera tanto liberior quanto sanior; et tanto sanior, quanto divinæ voluntati subjectior.

Liberum arbitrium divinæ gratiæ donum est.

Voluntas quomodo dici potest esse libera, si vincentibus et vincientibus cupiditatibus sit subdita?

Libertas vocatur nonnullis, potestas aliis et sibi nocendi.

Te committe Deo securus, et omnia perfer;
Non plus tentabit quàm tolerare dabit.

Exemplo Suo docuit Christus quid non timeres et quid sperares. Mortem timebas-mortuus est Christus; de resurrectione desperabasresurrexit Christus; pro te mortuus est et resurrexit Christus in ec corpore quod accepit a te.

Suaviter natat, cujus Deus sustinet mentum.

Non littus ultra sæviunt fluctus maris.

When the shore is won at last,
Who will count the billows past?

Patimur adversa, ne viator, tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat.

Μὴ βλέπε τὰ ἴδια, ἀλλὰ τὰ ἀΐδια.

Μηδ ̓ ὕπνον μαλακοῖσιν ἐπ ̓ ὄμμασι προσδέξασθαι, Πρὶν τῶν ἡμερινῶν ἔργων τρὶς ἕκαστον ἐπελθεῖν, “ Πῆ παρέβην ; τί δ ̓ ἔρεξα; τί μοι δέον οὐκ ἐτελέσθη;”

Χαλεπὰ τὰ καλά.

Labor omnia vincit

Improbus.

Τῶν πόνων πωλοῦσιν ἡμῖν πάντα τἀγάθ' οἱ θεοί.

Omnis vita tentatio est.

Detrectans curam Virtutem deseris ipsam.

Quanto plus rem communem curas quàm propriam, tanto amplius te profecisse scias.

Privatus illis census erat brevis ;

Commune magnum."

Φρενῶν ῥανίς μοι μᾶλλον, ἢ βυθὸς τύχης. (S. Greg.

Naz.)

Πλέων κόπος,

Πλέον κέρδος.

More pain

More gain.

Si vocat officium, propera parere vocanti,
Et quanto minus ire voles, magis ire memento.

Making your hardest task your best delight.

Ex atrâ veniunt clarissima fulgura nube,
Aurum de rutilo clarius igne micat.

Torquens membra lues animo dat sæpe salutem ; Cædendo sanat vivificatque Deus.

Merses profundo, pulcrior evenit.

Quod dubitas, ne feceris.

Ne facere id dubites quod certo scis faciendum; Ne fac quod dubitas an liceat facere.

Ea quæ

constat esse peccata nullo bonæ causæ obtentu facienda sunt.

D

« PreviousContinue »