Atque hic Aeneas; una namque ire videbat Egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, Sed frons laeta parum, et deiecto lumina vultu: Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur eunten: ? Filius? anne aliquis magna de stirpe nepotum ? Qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso est! Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra. Tum pater Anchises, lacrymis ingressus obortis: O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum: Ostendent terris huac tantum fata, neque ultra Esse sinent. Nimium vobis Romana propago Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem. Campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis Funera, quum tumulum praeterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
In tantum spe tollet avos: nec Romula quondam Vllo se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello Dextera! non illi se quisquam impune tulisset Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem, Seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu, miserande puer! si qua fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis : Purpureos spargam flores, animamque nepotis His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere. Sic tota passim regione vagantur Aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit, Incenditque animum famae venientis amore: Exin bella viro memorat, quae deinde gerenda, Laurentesque docet populos, urbemque Latini; Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminae Somni portae: quarum altera fertur Cornea; qua veris facilis datur exitus umbris: Altera candenti perfecta nitens elephanto; Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam Prosequitur dictis, portaque emittit eburna : Ille viam secat ad naves, sociosque revisit. Tum se ad Caietae recto fert limite portum. Ancora de prora iacitur: stant litore puppes.
u quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix, Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti:
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. At pius exsequiis Aeneas rite solutis,
Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit. Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus. Proxima Circaeae raduntur litora terrae: Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Vrit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum, Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum; Saetigerique sues, atque in praesepibus ursi Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis Induerat Circe in vultus ac terga ferarum. Quae ne monstra pii paterentur talia Troes Delati in portus, neu litora dira subirent; Neptunus ventis implevit vela secundis, Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit. Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis;
Quum venti posuere, omnisque repente resedit Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum Prospicit. Hunc inter flavio Tiberinus amoeno, Vorticibus rapidis, et multa flavus arena, In mare prorumpit. Variae circumque supraque Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant. Flectere iter sociis, terraeque advertere proras Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.
Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris, Expediam, et primae revocabo exordia pugnae: Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella; Dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo; Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat.
« PreviousContinue » |