Page images
PDF
EPUB

Sic cūnctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciēns genitor caeloque invectus aperto

Flectit equos currūque volāns dat lõra secundo.

Dēfessi Aeneadae, quae proxima litora, cursū
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad õrās.

Est in sēcessū longo locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab alto

Frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductos;
Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice lātē

Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā;

Fronte sub adversā scopulis pendentibus antrum;
Intus aquae dulcēs vīvoque sedilia saxo,
Nymphārum domus. Hic fessās non vincula nāvēs
Ulla tenent, unco non alligat ancora morsū.
Hūc septem Aenēās collēctis nāvibus omni
Ex numero subit; ac māgno tellūris amore
Egressī optātā potiuntur Trões harēnā
Et sale tābentēs artūs in litore ponunt.

Ac primum silici scintillam excūdit Achātēs 175 Succēpitque ignem foliis atque ārida circum

Nūtrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cereāliaque arma
Expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās
Et torrēre parant flammis et frangere saxo.

Aenēās scopulum intereā conscendit et omnem
Prospectum lātē pelago petit, Anthea sī quem
Iactātum vento videat Phrygiāsque birēmēs,

ut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caicī.

Nāvem in conspectū nūllam, trēs litore cervos 185 Prospicit errantēs : hõs tota armenta sequuntur

A tergo, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

170

180

200

Constitit hic, arcumque manū celerēsque sagittās
Corripuit, fīdus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductõrēsque ipsos primum, capita alta ferentes 190

Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem
Miscet agēns tēlis nemora inter frondea turbam;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet
Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs.
Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs
Lītore Trinacrio dederatque abeuntibus hērās,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

"O socii— neque enim ignāri sumus ante malorum -
O passi graviūra, dabit deus his quoque finem.
Võs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs
Accēstis scopulos, vos et Cyclopia saxa
Experti: revocāte animos, maestumque timorem
Mittite ; forsan et haec olim meminisse iuvābit.

Per varios cāsūs, per tot discrimina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās

Ostendunt; illīc fās rēgna resurgere Trõiae.
Dūrāte, et võsmet rēbus servāte secundīs."

Tālia voce refert, cūrīsque ingentibus aeger
Spem vultū simulat, premit altum corde dolorem.
Illi sē praedae accingunt dapibusque futūris:
Tergora dīripiunt costīs et viscera nūdant;
Pars in frūsta secant veribusque trementia figunt;
Litore aēna locant alii, flammāsque ministrant.

Tum victū revocant vīrēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

Postquam exēmpta famēs epulis mēnsaeque remotae,
Amissõs longo socios sermõne requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant,
Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātos.

210

220 Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Oronti,

Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum
Fāta Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs 225 Lītoraque et lātos populos, sīc vertice caeli

Constitit et Libyae dēfixit lūmina rēgnis.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculos suffūsa nitentēs

Adloquitur Venus: "Õ qui rēs hominumque deumque 230 Aeternīs regis imperiīs, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuēre, quibus, tot fūnera passīs,
Cūnctus ob Italiam terrārum clauditur orbis ?

Certē hinc Romānās õlim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductõrēs, revocāto ā sanguine Teucrī,

Qui mare, qui terrās omni dicione tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Trõiae trīstēsque ruinās

Sõlābar, fātīs contrāria fāta rependēns;
240 Nunc eadem fortūna virõs tot cāsibus āctos

Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, laborum ?

Antēnor potuit, mediis ēlāpsus Achīvīs, Illyricos penetrāre sinūs atque intima tūtus

Rēgna Liburnõrum, et fontem superāre Timāvi,
245
Unde

per āra novem vāsto cum murmure montis
It mare prõruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit

Troïa, nunc placidā compostus pāce quiēscit. 250 Nõs, tua prõgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,

Nāvibus, infandum! āmissīs, ūnīus ob iram

Prõdimur atque Italis longe disiungimur öris.
Hic pietatis honos ? sic nos in scēptra repõnis?”

Olli subrīdēns hominum sator atque deorum 255 Vultū, quo caelum tempestātēsque serēnat,

Oscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:

“Parce metū, Cytherēa, manent immõta tuorum Fāta tibī. Cernēs urbem et promissa Lavini

Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli 260 Māgnanimum Aenēan ; neque mē sententia vertit.

Hic tibi — fābor enim, quando haec tē cūra remordet,
Longius et volvēns fātorum arcāna movēbo-
Bellum ingēns geret Italiā, populosque ferācēs

Contundet, mõrēsque virīs et moenia põnet, 265 Tertia dum Latio rēgnantem viderit aestās,

Ternaque trānsierint Rutulis hiberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlo
Additur - Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgno –

Trigintā māgnos volvendīs mēnsibus orbēs 270 Imperio explēbit, rēgnumque ab sēde Lavini

Trānsferet, et longam multā vi mūniet Albam.

“Hic iam ter centum totos rēgnābitur annos Gente sub Hectoreā, donec rēgina sacerdos

Mārte gravis geminam partū dabit Ilia prõlem. 275 Inde lupae fulvā nātricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet
Moenia Romānāsque suo dē nomine dicet.
His ego nec mētās rērum nec tempora pono;

Imperium sine fine dedi. Quin aspera lūno, 280 Quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,

Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Romānās, rērum dominos, gentemque togātam.

“Sic placitum. Veniet lūstris labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.

Nāscētur pulchrā Trõiānus orīgine Caesar,
Imperium Oceano, fāmam qui terminet astrīs,
Iūlius, ā māgno dēmissum nomen Iūlo.

Hunc tū õlim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque võtīs.

Aspera tum positis mītēscent saecula bellis ;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remo cum frātre Quirīnus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compāgibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus 295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs

Post tergum nödīs fremet horridus õre cruento.”

Haec ait, et Mājā genitum dēmittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs

Hospitio Teucris, nē fāti nescia Dido
300 Finibus arcēret. Volat ille per āëra māgnum

Rēmigio ālārum, ac Libyae citus adstitit õrīs.
Et iam iussa facit, põnuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primīs rēgina quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305 At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,

Ut primum lūx alma data est, exire locosque
Explorāre novos, quās vento accesserit ārās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene,

Quaerere constituit, sociisque exācta referre. 310 Classem in convexo nemorum sub rūpe cavātā

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse ūno graditur comitātus Achātē,
Bina manū lāto crispāns hastilia ferro.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
315 Virginis os habitumque gerēns et virginis arma,

Spartānae, vel quālis equos Thrēissa fatigat

« PreviousContinue »