sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. Jacet ingens littore truncus, avulsumque umeris caput et sine nomine corpus. XXVII. Helenus describes the Sibyl to Aeneas. [AEN. III., 441-462.] Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem divinosque lacus et Averna sonantia silvis, insanam vatem adspicies, quae rupe sub ima fata canit foliisque notas et nomina mandat. Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, digerit in numerum atque antro seclusa relinquit. Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt. Verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus impulit et teneras turbavit ianua frondes, numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, IO nec revocare situs aut iungere carmina curat. Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae. Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos; quin adeas vatem precibusque oracula poscas 5 15 ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri. Vade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam, XXVIII. Aetna. 20 [AEN. III., 570-587.] Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, interdumque atram prorumpit ad aethera nubem turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit, interdum scopulos avulsaque viscera montis erigit eructans liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semiustum fulmine corpus urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam 10 impositam ruptis flammam expirare caminis; et, fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis immania monstra 5 14 perferimus, nec quae sonitum det causa videmus. Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra siderea polus; obscuro sed nubila caelo, et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. XXIX. Fame. [AEN. IV., 173-188.] Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, Fama, malum qua non aliud velocius ullum; mobilitate viget, viresque adquirit eundo; parva metu primo: mox sese attollit in auras, ingrediturque solo et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira irritata deorum, extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis; monstrum horrendum ingens, cui quot sunt corpore 5 plumae 10 tot vigiles oculi: subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat caeli medio terraeque per umbram stridens, nec dulci declinat lumina somno. Luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes, tam ficti pravique tenax quam nuntia veri. 15 XXX. The Despair of Dido. She prays that the Carthaginians and the Descendants of Aeneas may be always foes. [AEN. IV., 584-629.] Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum flaventesque abscissa comas, Pro Iupiter! ibit hic,' ait, et nostris illuserit advena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas, date tela, inpellite remos. Quid loquor, aut ubi sum? quae mentem insania mutat? 6 6 5 сл 10 Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt? quem metui moritura? Faces in castra tulissem, implessemque foros flammis, natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, 25 nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces. Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret: at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexů avulsus Iuli auxilium imploret videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena. Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. 30 35 Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. Nullus amor populis nec foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocunque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas 45 imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque. 40 |