Page images
PDF
EPUB

VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEPTIMVS.

[ocr errors]

u quoque litoribus nostris, Acneïa nutrix, Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti: Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. At pius exsequiis Aeneas rite solutis, Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit. Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus. Proxima Circaeae raduntur litora terrae: Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Vrit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.. Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum, Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum; Saetigerique sues, atque in praesepibus ursi Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:

Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troës
Delati in portus, neu litora dira subirent;
Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit.
Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis;
Quum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
Prospicit. Hunc inter flavio Tiberinus amoeno,
Vorticibus rapidis, et multa flavus arena,
In mare prorumpit. Variae circumque supraque
Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis, terraeque advertere proras
Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primae revocabo exordia pugnae:
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo;
Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus. Fauno Picus pater: isque parentem
Te, Saturne, refert: tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divûm, prolesque virilis

Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.

Sola domum et tantas servabat filia sedes,

Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia: petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens: quem regia coniux
Adiungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos;
Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu),
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex îsdem, et summa dominarier arce.
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Vt iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari;

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Regalesque accensa comas, accensa coronam
Insignem gemmis: tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta
Consulit Albunea: nemorum quae maxima sacro
Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit;
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque iacebat
Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est:

Ne pete connubiis natam sociare Latinis,

O mea progenies, thalamis neu crede paratis.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes,, Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt. Haec responsa patris Fauni, monitusque silenti

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »