Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciens genitor caelōque invectus apertō Flectit equos currūque volāns dat lōra secundō. Dēfessī Aeneadae, quae proxima lītora, cursū Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās. Est in secessu longō locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō Frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs ; Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur In caelum scopuli, quōrum sub vertice lātē Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā; Fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum ; Intus aquae dulcēs vivōque sedilia saxō, 170 Nymphārum domus. Hic fessās nōn vincula nāvēs Ulla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū. Hūc septem Aeneas collectīs nāvibus omnī Ex numerō subit; ac magnō telluris amōre Egressi optātā potiuntur Trões harēnā Et sale tābentēs artus in litore pōnunt. Ac primum silici scintillam excudit Achātēs 175 Succepitque ignem foliis atque arida circum Nutrimenta dedit rapuitque in fōmite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma Expediunt fessī rerum, frugesque receptās Et torrere parant flammis et frangere saxō. 180 Aenēās scopulum intereā cōnscendit et omnem Prospectum lātē pelagō petit, Anthea si quem Iactatum ventō videat Phrygiasque birēmēs, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Nāvem in conspectu nullam, trēs lītore cervōs 185 Prospicit errantēs: hōs tōta armenta sequuntur A tergō, et longum per vallēs pāscitur āgmen. Cōnstitit hic, arcumque manu celerēsque sagittās Ductōresque ipsōs prīmum, capita alta ferentes 190 Cornibus arboreīs, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs Lītore Trinacriō dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: 200 66 "O socii- neque enim ignāri sumus ante malōrum Ō passi graviōra, dabit deus his quoque finem. Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs Accēstis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa Experti: revocate animos, maestumque timōrem Mittite; forsan et haec ōlim meminisse iuvābit. Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās Ostendunt; illic fās rēgna resurgere Trōiae. Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundis." 210 Tālia vōce refert, cūrīsque ingentibus aeger Spemque metumque inter dubiī, seu vīvere crēdant, 220 Praecipue pius Aenēās nunc acris Oronti, Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiīs, et fulmine terrēs, Quid meus Aenēās in tē committere tantum, 245 240 Nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus actōs Prōdimur atque Italis longe disiungimur ōrīs. "Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernēs urbem et prōmissa Lavīnī Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli 260 Magnanimum Aenēan; neque mẽ sententia vertit. Hic tibi - fābor enim, quandō haec tē cūra remordet, Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō — Bellum ingens geret Italia, populōsque ferōcēs Contundet, mōresque viris et moenia pōnet, 265 Tertia dum Latiō rēgnantem viderit aestās, Ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis. At puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iūlō - Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgnō – Trīgintā māgnōs volvendīs mēnsibus orbēs 270 Imperio explebit, rēgnumque ab sēde Lavini Transferet, et longam multā vī mūniet Albam. "Hic iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs Gente sub Hectorea, dōnec rēgina sacerdos Marte gravis geminam partū dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus Additur Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet Moenia Rōmānōsque suō dē nōmine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūnō, 280 Quae mare nunc terrasque metū caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit Rōmānōs, rērum dominōs, gentemque togātam. "Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās 285 Servitio premet ac victis dominabitur Argis. Hunc tu ōlim caelō, spoliis Orientis onustum, 300 305 Finibus arceret. Volat ille per āëra māgnum At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns, Ut prīmum lūx alma data est, exire locōsque Explōrāre novōs, quās ventō accesserit ōrās, Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse unō graditur comitātus Achātē, Bina manu lātō crispāns hastilia ferrō. Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā, 315 Virginis ōs habitumque gerēns et virginis arma, Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat |