Page images
PDF
EPUB

Redde, ord, miseris: iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. tum regia Juno
Acta furore gravi : Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis volgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divômve subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam fatis petiit auctoribus; esto:

Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam conmittere ventis ?
Num puero summam belli, num credere muros ?
Tyrrhenamve fidem, aut gentis agitare quietas ?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
Egit? ubi hîc Juno, demissave nubibus Iris?
Indignum est, Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra:
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater.
Quid face Troianos atra vim ferre Latinis?
Arva aliena jugo premere, atque avertere praedas?
Quid soceros legere, et gremiis abducere pactas ?
Pacem ordre manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graiûm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanis:
Et potes in totidem classem convertere Nymphas
Nos aliquid Rutulos contra juvisse, nefandum est ?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera.
Quid gravidam bellis urbem, et corda aspera tentas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur ? nos ? an miseros qui Troas Achivis
Objecit ? quae caussa fuit consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto ?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter ?
Aut ego tela dedi, fovive cupidine bella?

Tum decuit metuisse tuis nunc será querelis
Haud justis adsurgis, et inrita jurgia jactas.

Talibus orabat Juno: cunctique fremebant
Coelicolae adsensu vario. ceu flamina prima,
Quom depressa fremunt silvis, et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Infit. eo dicente deûm domus alta silescit,

Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether:
Tum Zephyri posuere : premit placida aequora pontus.
Adcipite ergo animis, atque haec mea figite dieta.
Quandoquidem Ausonios conjungi foedere Teucris
Haud licitum ; nec vestra capit discordia finem:
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo.
Seu fatis Italûm castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Troiae monitisque sinistris :
Nec Rutulos solvo sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. rex Juppiter omnibus idem:
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. solio tum Juppiter aureo
Surgit, coelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere caede viros, et moenia cingere flammis
At legio Aeneadûm vallis obsessa tenetur:
Nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rara muros cinxere corona.
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus, et Themon, Lycia comitantur ab alta.

U u

Fert ingens toto connixus corpore saxum,

Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi jaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris justissima cura,
Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvom quae dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho,

Lucet ebur fusos cervix cui lactea crinis
Adcipit, et molli subrectens circulus auro.
Te quoque magnanime viderunt Ismare gentes
Volnera dirigere, et calamos armare veneno,
Maeonia generose domo; ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolosque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere moerorum sublimem gloria tollit;
Et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli

Contulerant media Aeneas freta nocte secabat.
:
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis,
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque ;
Quidque petat, quidque ipse ferat; Mezentius arma
Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni,
Edocet humanis quae sit fiducia rebus

Admonet, inraiscetque preces. haud fit mora: Tarco
Jungit opes, foedusque ferit: tum libera fati
Classem conscendit jussis gens Lydia divôm,
Externo conmissa duci. Aeneia puppis

Prima tenet, rostro Phrygios subjuncta leones:
Inminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat

Eventus belli vários: Pallasque sinistro
Adfixus lateri jam quaerit sidera, opacae
Noctis iter, jam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, Deae, cantusque movete;
Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri: Sub quo mille manus juvenum, qui moenia Clusi, Quique urbem liquere Cosas quis tela, sagittae, Gorytique leves humeris, et letifer arcus. Una torvus Abas: huic totum insignibus armis Agmen, et, aurato fulgebat Apolline puppis. Sexcentos illi dederat Populonia mater Expertos belli juvenes ast Ilva trecentos Insula, inexhaustis Chalybum generosa metallis. Tertius, ille hominum divômque interpres Asylas, Cui pecudum fibrae, coeli cui sidera parent, Et linguae volucrum, et praesagi fulminis ignes, Mille rapit densos acie, atque horrentibus hastis. Hos parere jubent Alpheae ab origine Pisae i Urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens, et versicoloribus armis. Tercentum adjiciunt, mens omnibus una sequendi, Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
Transierim, Cinyra, et paucis comitate Cupavo,
Cujus olorinae surgunt de vertice pennae :

Crimen, Amor, vestrum, formaeque insigne paternae.
Namque ferunt, luctu Cycnum Phaethontis amati,
Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit, et maestum Musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam ;

Linquentem terras, et sidera voce sequentem.
Filius, aequalis comitatus classe catervas,
Ingentem remis Centaurum promovet : ille
Instat aquae, saxumque undis inmane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis:"

Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen;
Mantua dives avis. sed non genus omnibus unum.
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni:
Ipsa caput populis: Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
Quos patre Benaco velatus arundine glauca
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.

It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctus
Verberat adsurgens: spumant vada marmore verso.
Hunc vehit inmanis Triton, et caerula concha
Exterrens freta: cui laterum tenus hispida nanti
Frons hominem praefert, in pristim desinit alvus;
Spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant.

Jamque dies coelo concesserat almaque curru Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat cura quietem ) Ipse sedens clavomque regit velisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum Occurrit comitum : Nymphae, quas alma Cybebe Numen habere maris, Nymphasque e navibus esse. Jusserat, innabant pariter, fluctusque secabant, Quot prius aeratae steterant ad litora puppes. Adgnoscunt Longe regem, lustrantque choreis. Quarum, quae fandi doctissima, Cymodocea

« PreviousContinue »