Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Eventus belli varios^ : Pallasque simistro Adfixus lateri jam quaerit sidera , ppacae Noctis iter, jam quae passus terraque marique. Pandite nunc Helicona, Deae, cantiisque movete ; Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur. Massicus aerata princeps secat aequora Tigri: Sub quo mille manus juvenum, qui moenia Clusi, Quique urbem liquere Cosas : quis tela, sagittae, Gorytique leves humeris, et letifer arcus. Uma torvus Abas : huic totum insignibus armis Agmem, et aurato fulgebat Apolline puppis. Sexcentos illi dederat Populoriia mater Expertos belli juvenes : ast Ilva trecentos Insula, inexhaustis Chalybum gemerosa metallis. Tertius, ille hominum divómque interpres Asylas, * Cui pecudum fibrae, coeli cui sidera parent, Et linguae volucrum, et praesagi fulminis ignes, Mille rapit densos acie, atque horrentibus hastis. Hos parere jubent Alpheae ab origine Pisae : Urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidems, et versicoloribus armis. Tercentum adjiciunt, mens omnibus una sequendi, Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae. Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, Transierim , Cinyra, et paucis comitate Cupavo, Cujus olorimae surgunt de vertice pemmae : Crimen, Amor, vestrum, formaeque insigne paternae. Namque ferunt, luctu Cycnum Phaëthontis amati, Populeas inter frondes umbramque sororum Dum canit, et maestum Musa solatur amorem, Camentem molli pluma duxisse senectam ;

[ocr errors]
[ocr errors]

Linquentem terras, et sidera voce sequentem.
Filius, aequalis comitatus classe catervas,
Ingentem remis Centaurum promovet : ille
Instat aquae, saxumque undis immane minatur
“Arduus , et longa sulcat maria alta carina.
. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis :'
Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, 11omen ;
Mantua dives avis. sed non genus omnibus unum.
Gens illi triplex, populi sub gente quatermi :
Ipsa caput populis : Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
Quos patre Benaco velatus arundine glauca
Μincius infesta ducebat in aequora pinu.
It gravis Aulestes, cemtenaque arbore fiuctus
Verberat adsurgens : spumant vada marmore verso.
Hunc vehit immanis Triton, et caerula concha
Exterrens freta : cui laterum tenus hispida nanti
Frons hominem praefert, in pristim desinit alvus;
Spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant.
Jamque dies coelo concessexat : almaque curru
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum :
Aeneas ( neque enim membris dat cura quietem)
Ipse sedens clavomque regit velisque ministrat.
Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
Occurrit comitum : Nymphae, quas alma Cybebe
Numen habere maris , Nymphasque e navibus esse
Jusserat, innabant pariter , fluctusque secabant,
Quot prius aeratae steterant ad litora puppes.
Adgnoscunt longe regem , lustrantque choreis.
Quarum, quae fandi doctissima, CymodQcca

[graphic]
[ocr errors]

Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso
Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis. ` -
Tum sic ignarum adloquitur : Vigilasme, deùm gens,
Aenea ? vigila, et velis inmitte rudentes.
Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,
Nunc pelagi Nymphae, classis tua, perfidus ut nos
Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat,
Rupimus invitae tua vimcula , teque per aequor
Quaerimus. hanc Genetrix faciem miserata refecit,
Et dedit esse deas, aevomque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
Tela inter media atque horrentis Marte Latimos,
Jam loca jussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques. medias illis opponere turmas,
Ne castris jungant, certa est sententia Turmo.
Surge age, et Aurora socios veniente vocari
Primus in arma jube; et clipeum cape, quem dedit ipse
Invictum Ignipotens, atque oras amabiit auro.
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
Ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.
Dixerat : et dextra discedens inpulit altam, *
Haud ignara modi, puppim. fugit illa per undas
Ocior et jaculo, et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
Tros Anchisiades : animos tamen omine tollit.
Tum breviter, supera adspectans convexa, precatum ;
Alma parens Idaea deùm, cui Dindyma cordi,
Turrigeraeque urbes, bijugique ad frena leones ;
Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
Augurium , Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.
Tantum effatus : et interea revoluta ruebat
Matura jam luce dies, noctemque fugarat.
Principio sociis edicit, signa sequantur,

[ocr errors]

Atque amimos aptent armis, pugnaeque parent se.
Jamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
Stans celsa in puppi : clipeum quom deinde sinistrâ
Extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris : spes addita suscitat iras :
Tela manu jaciunt : quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant
Cum sonitu , fugiuntque Notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis; donec versas ad litora puppis
Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor.
Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma
Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignis :
Non secus, ac liquida si quando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor :
Ille sitimi morbosque ferens mortalibus aegris
Nascitur , et laevo contristat lumine coelum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Litora praecipere , et venientis pellere terra.
Quod votis optastis, adest, perfringere dextra :
In manibus Mars ipse, viii. nunc conjugis esto
Quisque suae tectique memor : nunc magna referto
Facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam ,
Dum trepidi, egressique labant vestigia prima.
Audentis Fontuma juvat,
Haec ait, et secum versat, quos ducere contra ,
Vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit : multi servare recursus
Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu :
Per remos alii. speculatus litora Tarco,
Qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda,
Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu ;

[merged small][graphic]

Advertit subito proram, sociosque precatur:
Numc, o lecta manus, validis incumbite remis;
Tollite, ferte rates ; inimicam fimdite rostris
Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso ;
Adrepta tellure semel. quae talia postquam
Effatus Tarco, socii consurgere tonsis,
Spumantesque rates arvis inferre Latinis :
Donec rostra tenent siccum, et sidere carinae
Orrines innocuae. sed non puppis tua, Tarco.
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,
Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
Solvitur, atque viros mediis exponit in undis:
Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora : sed rapit acer
Totam aciem im Teucros, et contra in litore sistit,
Signa canunt. primus turmas invasit agrestis
Aeneas, omen pugmae; stravitque Latinos,
Occiso Therone, virùm qui maxumus ultro
Aeneam petit. huic gladio perque aerea suta,
Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum,
Inde Licham ferit, exsectum jam matre peremta,
Et tibi, Phoebe , sacrum ; casus evadere ferri
Quod licuit parvo. nec longe, Cissea durum, ••
Immanemque Gyam, sternentis agmina clava,
Dejecit leto : nihil illos Herculis arma,
Nec validae juvere manus, gemitorque Melampus,
Alcidae comes usque, gravis dum terra labores
Praebuit. ecce Pharo, voces dum jactat inertis,
Intorquens jaculum clamanti sistit im ore.
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydom ;

« PreviousContinue »