Page images
PDF
EPUB

in interpretatione et adumbratione hujus picturæ (Hist. de l'Acad. des Inser. Tom. XXVII, p. 34). Sed Epeus ex artificis mente ruinam muri ampliabat, ut prospectus in urbem pateret, intra cujus monia erant patefacienda nonnulla, quæ ad argumentum spectabant. Præter artificis tamen animum ac græca Pausania, expressa sunt a Caylo' etiam alia nonnulla. Ad nostrum tempus servata opera, in quibus Equus Trojanus visitur, Winckelmannus olim numerabat quatuor, picturam, satis inscite factam, Codicis Vaticani a Bottario ed. p. 43 et 47; tabulam Iliacam a Fabretto vulgatam, num. 95 et 100 (unde Begerus transtulit in lib. de Bello et Excidio Troj.); gemmam apud Licetum p. 310 (quo Gorlæus repetiit P. II n. 523); et picturam Herculanensem Tom. III t. 40 re in risum versa, ut pro parodia scenica haberi res possit; quibus ipse addidit quintum exemplum e gemma, Monum. ant. ined. CXL, quæ cum Virgilio hactenus convenit, quod in ea expressum id quod v. 262 legimus: Demissum lapsi per funem; tamen simul scala admota equo cernitur, quam Quintus Cal. XIII, 52 et Tryphiod. v. 89 memorant, Tabula etiam Iliaca num. 100 exhibet. Cernuntur ibidem claustra (v. inf. 259), quæ Sinon laxat et aperit, h. e. Supíov seu ostiolum; quod idem cum fune in pictura Codicis Vatic. p. 47 occurrit. Est tandem patera Etrusco, seu Italico opere, apud Lanzium (Saggio di lingua Etrusca) Tom. II, p. 223. Habebat igitur poeta fabulam a multis tractatam et vulgarem ante se positam, sed cum ea simul tragicos suos ex Græcis expressos. Nam Livii Andronici fuit fabula, Equus Trojanus, e qua fragmenta pauca supersunt, aliaque Nævii ap. Macrob. VI, 1, et de eo actum fuit in Accii Deiphobo. v. Serv. ad II, 17. uti quoque in Tragicis Græc. memoratur, v. c. Eurip. Troad. 9. sq.

Sed gravior observatio forte est illa, qua arte poeta fabulam per se puerilem et nullam avóta habentem ita tractaverit, ut nihil nos in ea offendat, multa delectent. Fabulam dixi puerilem et per se parum probabilem; etsi interpretatione sua eam juvare conati sint multi etiam inter veteres. Vide vel Serv. et Cerdam ad h. 1. et plura satis inepte excogitata ap. Licetum Gemmis Annular. p. 310 sqq. Abhorrens est a rudi et indocta vetustate, cogitare de machina bellica in equi morem formata. Sed haud dubie in veteris Græciæ prisco sermone, audaces et insolentes figuras sectante obscura hujus Equi origo latet. Quod tamen me in hac fabula multo magis tenet, est hoc, quod ille Equus Palladi voti caussa offertur. Nam, si Neptuno, Equestris rei auctori, 'Ini, consecratum viderem, non mirarer. Quod Pallas artibus præest, id tantum ad artificium equi ligno facti pertinere potest. An equus, navis symbolum (nam navigationem antiquiores per equitationem adumbrabant; ut forte hoc ipso ortum videatur, quod Neptunus equum produxisse proditus est), pro navigatione felici dedicatus fuit? Palladi autem, quia ea dea propter ablatum Palladium erat placanda? Navigio etiam actuario equum adsimulat Eurip. Troad. 538 in chori verbis, quæ antiquum sermonem fere æmulantur;

ad navis etiam modum et rationem a vectoribus infessæ effictum eum exhibet Tryphiod. v. 62. 181. Quod vero in Virgilio fabula per se inepta placere potest, id efficitur primum ejus antiquitate; nam in multis mythis hoc suus quemque sensus docere potest, quo propiores illi rerum hominumque originibus priscæque vitæ asperitati aut simplicitati sint, eo facilius in iis ferri res parum probabiles (cf. inf. ad III, 209 et 250); tum tractatione sapienter et magno cum judicio instituta poeta omnia ab oculis removit, quæ attenuare rem et officere dignitati epicæ poterant; contra multa apposuit, quæ ad probabilitatem faciunt; cumque inprimis vix in stolidissimos homines cadere videatur, ut patiantur sibi tam turpem fraudem fieri, ut, suspicione de viris in Equo conditis semel orta, tamen eum intra mœnia recipiant, callide poeta plura eaque, quæ ad religionem spectant, rem ad hominum animos potentissimam, attulit, quæ Trojanos a proposito revocarent, primum Sinonis dolos, tum Laocoontis exitium. De quibus omnibus Homerus, pro sæculi sui simplicitate, parum laboravit, fabula nude exposita Odyss. ♪, 272 sqq. At Virgilii judicium multo magis intelligas, si Quintum Calabrum et Tryphiodorum compares. Ut unum commemoremus, noster v. 260—264 eos, qui Equo insederint, memorat novem (cf. Hygin. f. 108); cum Homerus simpliciter Tavres άpores dixisset. Ecce tibi Quintum, qui (XII, 510 sqq.) ad triginta, et Tryphiodorum, qui (v. 153 sqq.) duo ac viginti commemorat; at Cedrenus Hist. Compend. p. 131 C quatuor et viginti; et, si multo magis insanientes audire lubet, legendi Tzetza ad Lycophr. 930 Eustath. ad Odyss., p. 1698, 1. cf. Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 367. et nunc Jacobs ad Posthomer. 642. Varie inter hos scriptores eorum, qui Equo latuerunt, nomina tradi, vix opus est monere. Ex iis, quos Virgilius inf. II, 261 sq. recitat, Thessandrum et Machaonem nemo habet alius, nisi Hygin. fab. 108. In Equo ex ære facto, qui Athenis in arce stabat, Menestheus et Teucer cum Thesei filiis (Demophoonte et Acamante) ex Equo prospiciebant, eρxúτov i auroù ap. Pausan. I, 23, p. 55 satis ridicule, fere ut in Cod. Vatic. Quantum ineptierint circa hunc Equum veteres, scilicet dum seriores tractatum a superioribus poetis argumentum variare et ornare volebant, saltem ex eo colligas, quod ap. Servium ad II, 150 mensura Equi lignei traditur; fuisse eum longum CXX, latum XXX, pedesne an cubitos, non adjectum.

EXCURSUS IV.

De Sinone.

H, 57. Sinonis fraudes etiam Quintus, Tryphiodorus, Dictys, Dares, Tzetza Posthom. 680 sq. memorant. Datum ei genus maternum

commune cum Ulysse, nam filius Æsimi fuit, nepos Autolyci, cujus filia Anticlia, quæ Ulyssem edidit: Schol. Lycophr. 344 et Serv. ad h. 1. Videntur in eum poetæ, qui Homericas fabulas ornarunt, transtulisse, quæ de Ulysse narrata Odyss. , 244 sqq., præivisse autem omnibus Lesches. Perperam enim ex Pisandro dixisse narrationem de Sinone Virgilium, tradidit Macrob. V, 2. ut supra jam Excursu I. ad h. 1. declaratum est. Utique Iliadis parvæ particulam constituebat Sinon apud Aristot. Poet. 23. ws i Aioxus noiv. addit Tzetza ad Lycophr. 344. Ex eodem repetita res in Tabula Iliaca n. 98. Apud Proclum in argumento 'Ixiov répondos memoratur; ut novo hoc argumento sit, non Arctini carmen, sed Leschis extremos Iliadis parvæ libros eos fuisse. Fuit Sinon etiam fabulæ Sophocleæ argumentum Hesychio laudatæ. Ex hac aut alia tragoedia profecisse videtur Virgilius in Sinonis oratione, quæ Græcarum tragoediarum eloquentiam et acumen redolet. Est vero omnino apud Virgilium totus hic locus de Sinone eximie elaboratus et ornatus, etiam ad probabilitatem magis, quam apud ceteros. Ita apud Quintum v. 355 prope equum adstat Sinon, quod minus probabile, quam hic II, 57 sqq. In Cod. Vatic. pictura p. 43 revinctum fune suis brachiis ducit equum Sinon. Porro apud eundem Quintum interrogatus de equo respondere recusat, nec nisi aixóμevos, verberibus naribus auribusque rescissis, fraudem effatur. At apud Thryphiod. 211 et Cedren. Hist. p. 131 D se ipsum verberibus lacerat, ut Trojanos fallat. Sapientius omnia Virgilius; etiam hoc quod in palude se delituisse narrat, v. 135. At apud Quint. v. 375 Sinon ad Equum tanquam ad asylum se recipit.

EXCURSUS IV*.

De Palamede.

II, 81-85. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures Belidæ nomen Palamedis, et incluta fama Gloria; quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem, infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci: nunc cassum lumine lugent. Memorabile Palamedis nomen est cum aliis de caussis, tum quod in eo insigne exemplum habemus variata per tragicos, inde per rhetores, tandem per grammaticos, fabulæ (Diserte ea exposita apud Schol. Eurip. Orest. 432 et ad Lycophr. 386. Hygin. f. 105, et ibi laudd. Servium ad Æn. II, 81, Pompon. Sab. ad 1. ). Omnino Homerus nec patrem Nauplium nec filium Palamedem agnoscit; ita ut obscurum esset, unde hic in res Trojanas illatus sit : nisi partim e Pausan. X, 31 pr. partim e MS. Escorialensi Procli jam supra memorato docere possem, Cypriorum carminum auctorem primum ei aditum et nomen in fabulis Trojanis fecisse. Nam in primo belli apparatu cum Ulysses militiam detrectaret, Atridæ μaíveodai, πpor

e.

:

ποιησάμενον Οδυσσέα ἐπὶ τῷ μὴ θέλειν συστρατεύσασθαι ἐφαίρασαν, Παλαμή δους ὑποθεμένου, τὸν υἱὸν Τηλέμαχον ἐπὶ κόλασιν ἐξαρπάσαντες. et sub finem carminis : ἔπειτα ἐστὶ Παλαμήδους θάνατος: ita ut omnis de Palamede narratio ad Antehomerica spectasse videri debeat. Etsi autem, quibus modis fabula tractata a Stasino et ornata fuerit, aliunde non liquet, nisi quod e Pausania l. c. apparet, jam in Cyprio carmine lectum fuisse, quod Palamedes tesserarum ludum excogitarit, et quod, cum piscatum iisset, Ulyssis et Diomedis fraude in aquis demersus interiisse dictus sit e serioribus tamen scriptoribus, si commenta eorum detraxeris, satis assequi possumus, in illo carmine odia inter Ulyssem et Palamedem agitata, insidiasque huic ab isto factas, tum sollers Palamedis ingenium et summam ex rerum usu prudentiam fuisse adumbratam. Nec mirum adeo in rhetoricis scriptis nihil tristius esse Palamedis integritate, injusta nece, et Ulyssis fraude: v. c. Dion. Chrys. Or. XIII, p. 428 ed. Reisk. Or. LIX, p. 360. Involarunt post hæc in argumentum Tragici Sophocles et Euripides, ille quidem non modo fabula Palamede, verum, ut probabile fit, nec minus in duplici Nauplio; sed multo clarior fuit Palamedes Euripidis, cujus fragmenta nonnulla habemus, et in his notissimum illud: ἐκάνετ ̓ ἐκάνετε τὴν πάνσοφον, ὦ Δαναοί, τὰν οὐδὲν árgúvovoav 'Andóva Movoâv, Neci dedistis, ah, neci doctissimam, Danai, innocentem, musicam, lusciniam ; quod in Socratem versum est a spectatoribus, cum post ejus necem in scenam revocata fuisset illa fabula (v. in fragm. Eurip. et in Diatribe Valk. ). Intellectu haud difficile est, Palamedem ex tragicorum invento sustinuisse personam modo imperatoris sollertis et strenui, juxta posita Agamemnonis superbia et cupiditate, ( v. Plato de Rep. VII, p. 522 D) modo viri justi, constantis, sapientis, quem cives injusti et ingrati pro beneficiis acceptis injuria et maledicentia persequuntur. Ad talem personam alludere puto Xenophontem de venat. I, 11, ubi ultio, quæ ei a diis contigisse dicitur, respicit Nauplii consilia: quæ exposita videbis v. c. ap. Schol. Lycophr. 384. Conf. Xenoph. Mem. S. IV, 2, 33. Apol. Socr. s. 26. Pari modo Ulysses in Tragicis personam induit demagogi perniciosis artibus popularem auram captantis. Amphionem in Antiope Euripides in philosophum studiis et otio literario addictum, Hippolytum idem in sapientem Pythagoreum transformaverat.

Inde Sophista Palamedis caussam ab Ulysse proditionis accusati, ingenii ostentandi, tum rhetores exercitandi cassa, proposuere : Scilicet cum, ut in judicio armorum inter Ajacem et Ulyssem, ita in hæc Palamedis caussa materiam idoneam viderent ad argumenta eruenda et refellenda; cf. Cic. Topic. 20, s. 76. ad Herenn. II, 19. Extat sub Alcidamantis nomine accusatio Palamedis, κατὰ Παλαμήδους προδοσίας, quæ nihil habet memorabile, præterquam quod, ut suspicor, rerum argumenta ex carmine Cyprio.adumbrata sunt; ductum est crimen a sagitta inventa, in cujus arundine latebant literæ Paridis : crimini etiam hoc datur, quod clipeum tridente insignitum gessit, et quod inventa rerum falso jactavit. Alia est Gorgiæ defensio væèp Пanaμndous

pro

ároλogía ( utraque in Reiskii Oratt. Gr. Vol. VIII) Sophisticis argutiis referta; ubi etiam p. 118 locus de inventis diserte tractatur: de quibus cf. Fabricii B. Gr. I, 23. Inprimis loc. Sophoclis in Palamede apud Achill. Tat. ad Arat. p. 122. Uranolog. Petav. Ex serioribus Sophistis locum habemus in Philostrati Heroicis c. 10 sq., qui, cum omnino Achille, forti quidem, sed iracundo, pervicaci et immani homine, Palamedem, quippe perfectæ sapientiæ et virtutis exemplum, ab Homero delectum esse cuperet, quem epica narratione celebraret, cumulavit in Palamedem omnia, quæ in sapientem Stoicorum cadere possint ; contra Ulyssis prudentia ad fraudes meras, scelesta consilia et bonorum obtrectationes refertur. Exponuntur copiose semina et caussæ odiorum inter hunc et Palamedem; sollertia hujus inventa et consilia: in quibus hoc memorabile, quod pestilentia tentatos Achivos jubet tenuiore victu motuque intentiore uti; interdicit mercatu carnium exercitum, pomis vero et oleribus refectos milites vult, in altum evectos, laboribus assiduis exerceri ( §. 4. ). Non multum ab his abludit narratio in fragmento Tv Tpwinev e cod. XXIV Biblioth. Uffenbach. p. 682 — 686, ubi et hoc occurrit, quod, dum lapidibus obruitur, Palamedes exclamat: χαῖρε, ̓Αλήθεια, πρὸ ἐμοῦ γὰρ τέθνηκας· tum in Tzetzæ Antehomericis v. 114 sqq., in quibus eadem verba sic reddita sunt : Χαῖρε, ̓Αλήθεια κυδρή, πρόθανες γὰρ ἐμοῖο. Hoc singulari in Palame dem studio captos videre licet etiam Grammaticos; finguntque ii adeo Palamedem poetam fuisse, cujus Homerus nullam mentionem fecisse dicitur invidia contactus: v. Suid. h. v. Jam Dictyn II, 16 et Daretem c. 19 sqq., supposititios auctores, commemorare nihil attinet, quorum ille rhetorice historiam commentitiam conscripsit, hic declamatorie idem argumentum persequutus est. Poeta noster, an veteris scriptoris exemplo, nescio, Palamedis nomine præclare usus est ad auctoritatem Sinonis dictis comparandam, siquidem illi Sinon comes fuit et consan-guineus. Quod autem, quia bella vetabat, occisus ab Achivis narratur, recedit a vulgari narratione, qua proditionis arguebatur, literis ab Ulysse per fraudem submissis.

In Palamedis stemmate turbas fecere jam veteres. v. Burm. in Argonaut. voc. Nauplius. Munck. ad Hygin. f. 157. et Not. ad Apollod. p. 274 sq., et ipse Maro in eo lapsus est, cum Belidem eum appellat. Nam is Palamedes, de quo agit, Nauplii Euboici e Clymene, Catrei filia, erat filius; cumque mater esset soror Eropes Plistheni nuptæ, quæ Agamemnonem et Menelaum partu ediderat, Atridas ille materno genere attingebat. Diversus fuit Nauplius, qui ad Argivas fabulas spectat, Neptuni et Amymones filius, quæ cum Danai esset filia, Belique adeo neptis, hactenus Palamedes, perperam ab eo ductus, Belides dictus est. Septimo gradu a Belo originem trahere falso dicitur a Lutatio ad Statii Achill. I, 94 et a Servio ad h. 1. En. II, 81, ubi Apollonio auctore id traditur.

« PreviousContinue »